장음표시 사용
471쪽
pag. 2O 1 ubi nummos Parthicos complures habere se commemorat , quos litterariae Reipublicae non denegaturum se esse pollicetur. At duos tantum Vologesis nummos comparaverat Vir doctissimus : hunc scilicet, quem jam Patrono cuidam fuerat largitus: alterum vero drachmalem, quem, veteris
amicitiae nostrae gratia, dono mihi dedit eo tempore , quo Patavii illum invisi anno i 686. Quin ad Vologesem hujus nominis tertium pertineat hic
maximus ex argento nummus, dubitare nos non sinunt litterae numerales in area nummi exaratae inverso ordine: ANΥ,
id est anno 4s I. quo Vologeses, civili bello Severu,nter& Albinum exorto, in Mesopotamiam irrupit: prout nos edocet tam necessarius , tantique faciendus numeralium litterarum usus, maximeque in nummis Regum Parthorum. Quia hus quidem litteris omissis, cum tres in Parthorum Regum serie Vologeses occurrant , cuinam eorum adsignandi sint nummi solo Vologesis nomine insigniti, penitus ignorare
Jam vero littera T. pone Vologesis exsculpta, Gorpiaeum mensem, 1 Tristano citatum, heic fortassis indicari existimarPatinus , eo quod viderit in nummo Arsacis Primi verbum TOPHIAIn insculptum ad significandum Arsacidarum Epo- cham, id est, Parthicum Regnum , ab eo mense exordium sumpsisse. At, cum Arsaces Secundus, ut supra vidimus . nummos suos mense Hyperberetaeo signarit, quo Regnum fuerat auspicatus : alia sane causa nobis videtur inquirenda. In plurimis Arsacidarum nummis cum pone Regis effigiem, tum pone Urbis Genium corona turrita insignem littera A. conspicitur; qua nihil aliud, quam initialis Arsaciae Urbis littera signatur, in qua cuia est moneta: uti probant tum caput Genii Urbis in aversa parte nummi Regis Cho stois expressum ; tum Genius stans in hoc, de quo agitur, nummo Qui quidem Genius coronam lauream Regi suo, tanquatri perpetuo victori defert. Simili igitur ratione litteram T. initialem esse Urbis Gazae, in qua percussus est hic Vologesis
nummus asserere nos poste arbitramur: cum B. in nummo infra describondo fioso 'imm urbem indicet.
ΓALA Straboni Mediae Atropatiae Urbs est, quae, ob
472쪽
Arsacis & Vologesis praeferat nomen, cum & Patinianus &alius Romanus , de quo mox nobis erit sermo, solam BO ΛΑΓACOT appellationem exhibeat; ut Arsacidas Reges in nummis su is certos quosdam titulos omisisse modo, modo inscripsisse doceamur. Lhicas Holstcnius in i is ad Stephanum notis pag. 7Ο. narrat ab Alexandro VII. Ghisio Pontifice Maximo legendum sibi datum fuisse nummum argenteum primae magnitudinis ἔin cujus parte antica caput Regis cum mitra suis redimiculis instructa cernebatur: in postica vero Victoria saut forsitan Urbis Genius in Regi sedenti coronam deferens cum hac in
ΕΠΙΦANOΥC ΚΑΙ ΦΙΛΕΛΛHNOC. Hunc nummum vidisse se testatur Illustr. Spanhenius 423. penes Illustr. Principem Augustinum Ghisium AlexandriVII. P. M. ex fratre filium: At cum Palinus & Spanhenius litteras numerales praetermiserint ; ambos eos nummos ex sola 4 pigraphe ad Vologesem III. nemo poterit certo ac tuto reVocare.
Tanti ergo momenti sunt, praesertimque in Arsacidarum Pegum nummis, litterae numerales 3 ut sine earum auxilio plurimi ex illis Principibus delitescere adhuc in tenebris cogerentur. Nummus autem, de quo in area heic agitur, eas exhibet litteras ΣΥ, quae Parthorum Regum 2Erae annum indicant 6o. anno V. C. 038. xespondentem. Unde hunc nummum percussum esse di scimus regni Vologesis III. anno duodecimo 3 quo de rebus tum in Parthia gestis ne verbum quis dem litteris mandavere ScriptoreS. Littera initialis A. pone Vologesis Caput exarata, nummum, ut sepius jam diximus, in Arsacia Urbe Regia percussiim fuisse testatur, quemadmodum littera T. in Urbe Gaza Parthorum itidem Regia, superiorem nummum signatum esse ostendit. Ex quo apparet solis Urbibus Regiis Monetarias officinas fuisse adsignatas. Adde quod, hu)us maximi numisinatis exemplo , Omnis generis monetas , cum ex aTgento, tum ex aere , in Urbe Arsacia conflatas esse cognovimus.
Figura stans in postica parte, non Victoria est, ut ex stimavit Vir Clarissimus Lucas Holstentus ; sed Urbis Genius, patrio Vestitu ornatus, & capite turrito insignis; qui Regi
473쪽
sedenti coronam porrigit. Atque hoc frequens ac solitum argenteorum nummorum tetradrachmalium symbolum: quo scilicet Genius ille exhibetur , non gratulaturus quidem Λωiacidae Regi ob recentem aliquam victoriam; sed tantummodo ei, tanquam semper viliori , coronam lauream dei
474쪽
RTABANUS IV. Vologessi III. alac
ad quem Imperium Parthorum ut primo genitum jure spectabat , fratribus suis repugnantibus, deeertare cum illis coactus est: sed, compositis nescio quo pacto rebus , illud tandem selus obtinuit.
475쪽
In Germania erat Antoninus Caracalla anno V. C. com fratrum Parthorum disiensionem accepit. Eam autem opportunissimam ratus occasionem de bello Parthis inferendo cogitavit, ac per lilyricum, Thraciam ct Macedoniam statim iter fecit. Curiaque hibemnaret Nicomediae, armavit Phalangem Macedoni-Cam, quam in ea Provincia comparaverat , S duas ingentes paravit machinas ad Armeniacum Parthicum bellum , ut eas dissolutas in naves imponeret, atque in Syriam veheret. Dio lib. 77. pag. 878. Postquam vero Antiochiam Syriae Caracalla pere nisset, cum ad ipsum, tanquam ad amicum, Abgarus, Rex Osrhoenonim venisset, ut qui Severo patri multum Carus fuerat, ei fidem fregit, comprehensimque
conjecit in vincula, dc Osrhoenen Rege destitutam cepit. Dis ibid. pag. 78s. Item Regem Armeniorum Vologesem, Sanatrucis silium , qui cum filiis dissentiebat, ad se amice per ii
teras vocavit, velut inter eos pacem facturus. At posteaquam Rex cum uxore & filiis ad eum venisset snon aliter ipsis quam Abgarum tractavit. Armenii t rnen arma Capere, quam ad ipsum deficere maluerunt. Id. ibi
Post haec bellum intulit Parthis Caracalla : cujus belli causa fuit, quod Vologeses III. Artabant IV. pater, Tiridatem patruum, qui ad severum Augus. tum confugerat, ct Antiochum quemdam , quos ille poscebat ad stipplicium non dederat. Erat Antiochus , Cilix natione , qui primo Philosophiam Cynicorum simulaverat, e quere plurimum in bello pr fuerat militibus, quos, cum maximo frigore defecis
476쪽
sent, propterea confirmavit: quod se ipse in nivem AxsAc. abjecerit, in eaque volutatus sit. Sed cum ob eam Cau- ZQ. sam a Severo, atque ab ipso Antonino pecunia donatus , adfectusque honore esset , his rebus elatus, cum Tiridate se conjunxit, simulque cum eo ad Parthum
defecit. Id. ibid. pag. 878. Verum, ut stipra jam diximus, Antoninus Caracalla Osrhoenos sibi Osthoenem omnem Rege destia tutam cepit, &, ut conciliare posset, Edessam eorum
Metropolim , Romanorum Coloniam fecit, eamque nominibus suis vocavit Marciam Aureliam Antoninianam, ut patet ex nummis descriptis in nostro de Coloniis libro, tomo a. pam qs. Interea Artabanus valde pertimescens, ne a fratribus suis, ea arrepta occasione, e Parthico pelleretur
Regno: Id enim tum facillime occupare illi potuissent Tiridatem & Antiochum ad Caracallam remisit. Quibus ille receptis, statim a bello destitit. Dis ibid.
pag. 879. Dum autem haec geruntur, ipse in AEgyptum pro- ΑRsAe sectus est; praetexens huic itineri desiderium invisen- 71. dae Urbis ab Alexandro eonstruetae : simulque consu- lendi patrii illorum Numinis, quod egregiis incolae v nerabantur: At reverae quo ultum iret Alexandrinos , quod multa in se di steria ja flavissent. Interim Theo critum misit cum exercitu in Armenios, a quibus vi tus , magninue clade est asse stus. Hujus cladis nuntium Caracalla Alexandriae accepit: cumque paulo post Urbis illius incolas plerosque perfidiose circumventos, ac quasi retibus implicitos, signo militibus dato, magna caede contrucidasset s eo scelere
477쪽
perpetrato, inde movit, atque Antiochiam est reversus. Herodianus lib. q.
Non longo post tempore crudelissimus ille Imperator asse stans Parthici cognomen, famamque devietae ad Orientem barbariae, quanquam in altissiima pace, tale quiddam machinatur. Dat litteras ad Regem Pa thorum Artabanum, simulque Legatos cum muneribus mittit, omnis materiae & artis Conspicuae. In eis litteris fuerat scriptum, velle se Regis filiam ducere in matrimonium. Principem se esse, & Principe natum square haud decorum privati cujusquam & tenuis fieri generum , sed Reginam ducere potius filiamque magni Regis. Duo maxima Imperia esse , Romanum SParthicum : quibus affinitate illa in unum coeuntibus, ac nullo jam discriminante fluvio, unam tantum p tentiam faelum iri, nullis expugnabilem viribus. Nam
reliquas barbaras nationes, quae nunc amborum Imperiis subjectae sunt, facile jugum toleraturas, si proprios gens quaeque sit habitura rectores. Esse Romanis pedestrem exercitum, qui hastis & stataria pugna caeteros antecellat: Parthis vero equitatum plurimum, p ritissimosque sagittarios. His igitur Concurrentibus , quae usui ad bellum sunt, in unum conspirantibus sfacile ipses stib uno diademate totius orbis terrarum imperium retenturos. Praeterea odoramenta, quae apud illos proveniant, telasque laudatissimas , contr-ue apud Romanos metalla ipsa , dc quaecumque arte aliqua conspicua visuntur, non jam vix raroque & cla Culum per mercatores importatum iri: sed in una duntaxat terra, unoque Imperio, communemque fore utrisque usum rerum omnium, minimEque impeditum. Herod ibid.
478쪽
His Caracallae litteris Artabanus acceptis, primo quidem abnuere: negare, Romano Convenire barbarum matrimonium. Gam enim fore Concordiam, ne-' que voco satis Congruentibus , & vidiu habituque inter se distantibus e Esse Romae Patricios permultos, quorum sibi ille optare liberos in matrimonium possit: scuti itidem apud se Arsacidas. Neque ullam sane exstare Causam, cur alterutrum genus adulteretur. Id. s ibid lib. q. Haec igitur a principio Rex Parthus rescribens, conditionem aspernabatur. Sed instanti Antonino, donis que S jurejurando fidem studii sui & caritatis uxoriae facienti credidit: ac pollicitus daturum siliam, generum jam ipsum appellitabat. Cujus rei vulgata mox fama, Parthi scilicet omnes ad Romanum suscipiendum Principem se comparabant, spe quadam sempiternae pacis exsilitantes. Caetertim Antoninus , prohibente nullo, fluvios transgressus, ac jam Parthicam regio nem , quasi propriam; peragrans, sacrificantibus passis iuniversis, stipraque Coronata altaria odores omnisa,
rios incendentibus, laetum se honore illo Parthorum magnopere simulabat. Id. Herodia s ibid. Postea vero quam magno itinere facto, ad ipsam Artabani regiam appropinquabat, occurrit et Rex in quadam ante Urbem planitie, nOVum nuptum, generumque suum excepturus. Sed & Parthorum magna multitudo, floribus indigenis Coronati, atque induti vestes auro diversisque Coloribus varias, festum agitabant , ad tibiarum sistularumque & tympanorum s nitus saltantes numerose. Quippe hujuscemodi trip
diis supra moduna delectantur, praesertim ciun se
479쪽
t emero largius invitarunt. Idem Herodianus ibidem. Sed ubi omnis multitudo contaxit, ac relictis equis, pharetrisque & arcubus deposuis, inter libamina &calices agitabant,collectique in unum Parthorum quam- furimi, temerε inordinatique constiterant, nihil
supectantes mali, sed pro se quisque studentes videre
novum nuptum: tum , signo dato , Antoninus militiabus imperat, impetum Caedemque in Parthos faciant. Illi, re subita perterriti, cardentibus, sauciantibusque Romanis terga obvertunt. Ipse Artabanus a suis stipatoribus raptus, atque equo impositus, Vix aegreque cum paucis fugiens elabitur. Reliqua vero multitudo Parthorum passim caedebatur. Quippe neque equos habebant, quibus maxime utuntur: descenderant enim ex iis, pastumque dimiserant. ) neque ipsi evader fuga poterant, impediente Cursum fluxa veste, ad pedes usque dedu sta. Porro pharetras aut arcus omnino non attulerant: nam quid illis opus ad nuptias e
Idem ibi Ita ingenti caede Parthorum faeta, Antoninus, praedaque & hominibus magna copia captis, discedit, resistente nullo, vicisque & urbibus incensis, data potestate militibus rapiendi, quod quisque posset aut vellet. Hanc igitur calamitatem haud opinato Parthi
acceperunt. Antoninus autem Regionem Parthicam
penitus ingressus , defessis jam rapiendo caedendoque militibus,revertitur in Me potamiam. Indeque Senatui Populoque Romano per litteras significat, subactum , se Orientem, cunctosque illius regni mortales in suam ditionem concessisse. At Senatus, quamquam totius
Regotii gnarus, quippἡ Principum res latere nullo
480쪽
padio possunt:) metu tamen atque assentatione CunC- ΑκsAc.
tos illi honores victoriae decernit. M Herodianus ibid. 7M De eo . ipse bello adversus Parthos ab Antonino Caracalia gesto ita Spartianus: ,, Dehinc per Cadusios fines de Babylonios ingressus, tumultuarie cum Parthorum Satrapis manum Contulit , feris etiam bes,tiis in hostes immissis. Datisque postea ad Senatum, quasi . post victoriam litteris, PARTHIC Us appellatuae ' Spartianus in Vita Caracalia.. Nummi tamen argentei, ab ipse Caracalla percussi, Germanici tantum , non Parthici praeferunt Coynomen: licet sint a o. ejus tribunitia potestate signati ;in qua occisias est 3 Parthicaeque victoriae typum exhibeant. Unde apparet Caracallae morte praevento Parthici titulum a Senatu non futile Confirmatum. En ex
iis nummis unum Mic Lectoris oculis subjicimus. Parthicam illam Caracallae expeditionem paulo ali ter narrat Dio , videlicet, puellae quidem Regiae nurtias ambiisse Caracallam , ab Artabano vero primum repulsam tulisse. His enim fere utitur verbis. Post haec exercitum duxit in Parthos, quod Artabanus ei filiam quam ambiverat, nollet uxorem dare: propterea quod
