Arsacidarum imperium, sive Regum Parthorum historia. Ad fidem numismatum accommodata. Per J. Foy Vaillant ... Tomus primussecundus Tomus primus

발행: 1725년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

ARSACES. VOLOGESES II.

Caput Regis prolixa barba conspicui , necnon diad male ornati ac mitra suis instructa redimiculis. Pone - Caput Littera initialis A. Ex aversa parte Genius Urbis, capite turrito ac diademate eXornato, rupibus insidet, quibus sinistra naanu innititur, dextra vultui admota. Ante Genium illae leguntur Litterae numerales, ΓΚ T. id est, anno Aas.

R sus itidem est Parthicus hic nummus: at Pacori de Chosio is nummulis mole & magnitudine ita superior, ut, eorum respectu , media: hunC formae diceres. Atque ideo alia est typi forma. In illis enim solum Genii caput repraesentat tu : in hoc vero integra Genii figura conspicitur. Praeterea posterior hic nummus litteram initialem, qua designatur nomen Urbis, pone caput Regis praefert: contra, quas habet numerales litteras in aversa parte ostendit. Jam vero , donec ad reliquam nummi explanationem ve-XX

452쪽

3 s ARSACES VOLOGESES II.

niamus, quisham Parthorum Rex in eo sit insculptus, non abs re erit indagare. Sed, ut aiunt, nodum in scirpo quaerimus. Litterae numerales in postica parte excusae .um nobis plane declarant; cum Epochae Arsacidarum vium exhibeant Γ Κ T.

23. Nemo enim nescit littera Υ. numerum ΦΟΟ. K. autemeto. T. denique numerum P. sigilari. Annales autem Miscidarum Vologesem II. Cho stois filium, hoc ipso anno regnavisse nos edocent. Siquidem Capitolinus eum Regem ad Marcum Aurelium in Syriam post Avidit Cassii necem Legatos misisse refert, anno Arsacidarum et P. Urbis vero condita: 928. Unde apparet, post expulsum Monne sen , Vologesem II. in solium avitum a Parthis fuisse restitutum. In hoc nummo Vologeses solito Arsacidarum Regum ornatu , videlicet, mitra insignis prodit: & ea quidem redimiculis instructa. Quod mitrae genus, ut & prolixior barba, Principem jam senem, aut Item senectuti proximum fatis arguit.

Tunc autem annum regni sui trigesimum quartum agebat Vologeses II. & jam vir factus, Parthorum Imperio potitus est. Neque vero putes, quia helc mitram gerit, alibi quoque sine mitra conspici non debere. Nam in sequenti nummo cum diademate inlo exhibebitur. Ad Urbis Genium revertor. Is insidet rupibus: Quae res Urbem in loco declivi sitam esse arguit: ut ex typo probὶ norunt studiosi nummorum Urbium Graecarum & Coloniarum Antiquarii. Arsacia autem, in qua haec Vologesis percussa est moneta, Urbs habetur Mediae: quae quidem Regio frigidiu secula erat & aspera atque montosa. Quae omnia cum ejus Urbis situ sat belle congruunt. An vero Arsacia earipsa sit, quae hodie Ca in appellatur . . ut Minadoo placet i apud Omnes aeqv inon constati

453쪽

ARSACES VOLOGESES II. NUMMUS ARSACIS VOLOGE SIS IL

Caput Regis barbati & diademate cinisti. Ex aversa parte ea legitur Epigraphe barbare scripta: ΒΑΣΩ

est: RΕGis REGUM AMACIs BENEFICI, JUSTI ILLUsTRIS, AMICI GRAECORUM. Rex imberbis stlito more sedet, dextra extensa arcum gerens. In area nummi A.

initialis littera vocis Arsaciae Urbis conspicitur.

IN hoc argenteo nummo eadem, quae in superiore aereo. nasi oblongi forma,eadem oris lineamenta cernunturieadem denique barba prolixior . atque in acumen desinens. Quae omnia Vologesi II. nummum proculdubio adscribunt. Nec te moveat ΑΡΣΑΚΟΥ appellatio pro ΒΟΛΑ ΓΛ ΣΟΥ. quam in avo ejus Vologese I. vidimus. Vologesis enim nomine appellati Reges , modo hanc, modo illam , utpote Arsacidae ashibuerunt. Imo & filius ejus Vologeses , hujus nominis tertius, utramque simul ARΣΑΚΟΥ ΒΟΔΑΓΑΣΟΥ assumpsit appellationem , ut infra videbimus.

454쪽

3 8 ARSACES VOLOGESES II.

Ecce iterum Vologeses , quem mitra decorum in superiore nummo conspeximus, nunc cincinnatus prodit; ut noscat Lector Arsacidas eosdem, modo cum mitra , Parthorum Regum insigni, modo capite nudo , exhiberi: ast , quoquo modo, diademate semper rEvinciri. Is, barba oblonga. Ar: acidarum more, insignis, veluti jam senior conspicitur. Quod adprime demonstrat ejus, uti insuperiore nummo prolixitas. Qtia de causa illum alteri nummo praetuli, juniorem cum exhibenti: quem quidem nummum inter tot tamque varios , raros & conspicuos nummos illustrissima Comitissa DE VERU E possidet: quemque ingenita sibi humanitate, ut & V onem Phrahatis IV. filium, describendum mihi commodavit. Littera A. in area exarata, major, quam epigraphes litterae , ut cupius jam diximus , initialis est nominis Arsaciae ur- his, in qua argenteus hic Vologesiis II. nummus, aeque ac supe- Iior ejusdem aereus , est percussus. Atque heic obiter observandum est in illa Regia Urbe veram Linguae Graecae pronum tiationem jam tunc depravatam fuisse, Scalptoresque ac Monetarios a recta & germani nominum scriptione deflexisse: ita ut ΑΡΣANOΥ ipsius nomen pro ΑΡΣΑΚΟΥ scribere

tur.

Quod si nummum nostrum prae manibus habuisset illustris. simus ac doctissimus Vir Ezechiel Spanhemius, dissertatione quinta Pag. 623. GoltZium non accusasset, quasi veram illius lectionem adsecutus minime fuisset. Ibi enim ait, de Golizio

SAClS , pRo Quo APΣANOT IN EDADEM THEsAURO PER PERAM LEGITUR. At id condonandum est eruditissimo Scriptori , qui Arsacidarum nummos inter rarissimos collocat; nec plures quam quatuor , vidisse se profitetur. In hujus autem Vologesis II. nummi epigraphe non solum 'ARSACIS nomen corruptum legitur; sed & voces ETIP

deinceps tanta litterarum secuta est depravatio 3 ut jam ipsi caracteres Graeci esse desierint; atque adeo a peritis legi jam

non possint. Unde nulli proprie Regi adjudiςari nummos ,

455쪽

ARSACES VOLOGESES II.

sed inter incertos collocari necessum fuit: ut in appendice hujus libri eatebit ' :. - , . ρ , - Rex ille imberbis sedens , ac dextra arcum gerens in nummis drachmalibus argenteis semper exhibetur, tanquam solitus Arsacidarum typus , quo originem suam ab antiquissimo Rege Persarum deduatae se testentur.

456쪽

ARSACES XXVIII

AESACES VOLOGESES. III.

REAE PARTHORUM XX

OLOGESES III. patri suo Vologesi H. in Parthorum Regnum successit. Sed

quo anno, incertum est: cum proniis ignoretur, quo tempore Vologeses II. su . premum diem obierit. Id tamen extremis

Conii di Aususu temporibus evenisse suspicamur.

457쪽

ARSACES VOLOGESES III. 3st

Ut ut est, simul atque Vologeses III. ad Imperium evectus est, Sanatruci Armeniae Regi videtur bellum intulisse: ut conjicimus ex his Suidae de Sanatruce loquentis verbis: animo erat ad omnia mmo, praecipue vero ad res bellicus. Cum quo enim Sanatruces suam in re bellica peritiam' experiri potuisset, nisi cum Vologeses

qui, magna militum manu, venerat Armeniae regnum

invasurus , quod fratri suo Tiridati largiretur: Parinthorum Regum more, qui fratribus suis Armeniae r gnum tradere semper conati sunt ' At Sanatrucis rei militaris scientissimi virtute repulsus Vologeses, desistere ab incoepto coactus est. Post inter et um Imperatorem Commodum , P. Helvius Pertinax a Senatu Augustus dicitur. Sed brevissimum ejus Imperium fuit. Vix enim tres regnaverat menses Vir moribus antiquissimis D cum eum Praetoriani milites multis vulneribus obtruncant, auctoremque sceleris Didium Julianum Imperatorem faciunt. Eodem fere tempore exercitus Syriaci Pescennium Nigrum ., Provinciae rectorem, itidem Augustum Creant. Hic, postquam rerum potitus est, amicis usus est Parthis atque Adiabenis. Siquidem eos omnes cum

Pescennior sensisse, hoc est, ab ejus stetisse partibus scribit Spartianus in Se rei Vita cap. s. Postquam rumor increbuit Pescennium in Syria amilitibus appellatum esse Impleatorem , ad eum Legati undique Anti Elam Confluxere , velut ad legitiamum Principem : Reges quoque & Satrapae trans E phratem Tigrimque habitantes gratulatum , miserunt; sitamque operam in omnem eventum pollicebantur.

mos ille amplissimis affectos muneribus, gratiisque

458쪽

ARSACES VOLOGESES III.

fAc. de sua propensa voluntate, deque iis, quae polliceren tur, actis, dimittebat : 'nullis sibi inpraesens opus esse auxiliis assirmans , satis munitum Imperium, idque

gesturum se incruentum. Herodianus tib. a.

Interea Pescennius Niger, ubi Romam a Septimio Severo occupatam, ipsem a Senatu appellatum Imperatorem, nihil tale expectans , audivit 3 praeterea

omnem Illyricum exercitum contra se, aliasque pedestres navalesque copias educi: perturbato vehementer animo, monet Provinciarum Praesides, aditus omnes portusque custodiant: mittitque rogatum auxilia ad Parthorum, Armeniorum, atque Atrenorum Reges. Cui quidem Armenius, neutras se partes stscerturum respondiis tantum res suas defensurum Severi adventu: Parthus autem, Satrapis imperaturum per epistolas, uti copias congregarent. Ita enim facere consuevit bellum comparaturus. Siquidem mercenarios milites, atque ordinarios exercitus Parthi nullos habent. Iim Herodianus tib. 3. -tio.

., e Igitur Vologeses III. Copias ad Pescennium misit ,

o. quemadmodum S ambo Abgari Reges , Osthoenorum unus, alter Adiabenorum. At e Legatis Pescennii praestantissimus AEnailianus , apud . Cyzicum Hellesponti Brbem Commisse cum Severi ducibus praelio, ab eis victus dc interfectus est. Hoc praelio Iacto, rursum Wqualis acrisque pugnae commissi est. Praeerant exercitari Severiano Valerianus 3c Anulinus. Niger suas Legiones ipse praesens instruxerat. Locum , in quo pugnatum est, propter angustiam, Cilicias Pylas nomianant : quod ex altera parto impend*nt praerupti montes s ex altera magna praecipitia in rnare porriguntur.

459쪽

ARSACES VOLOGESES III.

Hoc autem postremo in praelio tanta facta est caedes, ut desiderata sint Nigrianorum viginti millia: ac Niger ipse cum paucis incolumis ex acie evadere vix potuerit , Antiochiam sese recepturus. Capta vero non multo post: a Severianis Antiochia, denuo ex ea ad Euphratem confugit, ratus hoc unum sibi ad Pa thos perfugium futurum. Sed eum insecuti Severiani Capiunt, eique caput abscindunt. Dio lib. 74. 8 r.

occiso Nigro , Severus omnes cstatim ) illius amicos supplicio affecit, sive qui sponte, sive qui necessitate coacti rebus illius studuissent: militibus tantum, qui effugerant, ac trans fluvium Tigrim, metu Severi, ad Parthos abierant, impunitate proposita, receptis. Quippe magna vis hominum in ea loca concesserat. Quo potissimum esse num est , ut validiores deinceps Parthi adversus Romanos Conferenda manu evaserint. Nam gnari antea pugnare tantum arcu eX equis, neque armatura muniti, neque hasta Fladiove satis audaces, levi pendulaque veste , plurimumque inter fugiendum aversi, sagittas intendebant. Postea vero quam Romani aliquot milites, fabrique nonnulli in eas regiones Confugerunt, ibi aetatem acturi, non solum armis uti, sed ea quoque fabricari Parthi didicerunt. Herodianustib. 3 Dum vero Romani de imperio inter se armis ita dis.ceptabant , Osrhoeni& Adiabeni imo de Arabes qui

ab ipsis defecerant, cum Nisibin obsiderent, ac victi essent a Septimio Severo Augusto: Legatos ad eum, intelle sta Nigri morte, miserunt , non excussitum,

quod injuste se gessistent , sed ut benesicium quoque

460쪽

3s4 ARSACES VOLOGESES IIL

AMAc. postularent , quod ea Severi causa, fecissent: Aiebant. -9- enim , se milites illos, qui a Nigri partibus stetissent, Severi causa necata. Miserunt & munera quaedam ipsi, nec tantum captivos, sed etiam spolia , quae quidem essent residua, se reddituros polliciti sunt. Non tamen

ea castella, quae ceperant, deserere s nec impositionem tributi admittere volebant. Immὁ reliquos etiam milites Romanos extra regionem suam adduci postulabant Has igitur ob causas bellum illud contra eos populosoccoeptum fuit. Dωι. ex Theodos lib. 7s. pag. tq8. Ak α Postquam igitur Severus transiit Euphratem, ac so. terram hostilem invasit , faetum est cum ea regio a natura sit in siimma inopia aquae, ac tom permagno siniis aestu exsiccata, atque arrda esset, ut Severus in sem-mum discrimen venerit, ne maximam exercitus paretem amitteret. Nam defessis longo itinere militibus Jccalore solis vexatis , pulvis tantam mosestiana exhibebat s nec jam ut iter facere possent, nec loqui. Ηoaunum verbum poterant effcrre, aquam, aquam. Quae

ut inventa est, Severus initio, perinde ac si ea non reperta eslet, anxius, caliCem postulavit, plenumque aquae coram omnibus eXhausit. Post eum ceteri quoque

omnes biberunt, atque ita recreati sant. Dio ex x hic ibid. pag. 869. Cum autem Nisibin advenisset Severus Augustus, ibi substitit , Paternum vero, Candidum & laetum contra barbaros, quos paulo ante dixi, misit, qui cum primo regiones illorum incenditant, cepissentque urbes, atque Ob eam causam Severus magnifice se efferret, quasi prudentia magnitudine animi praestaret reliquis hominibus , maxime nouuam insolens quiddam accidit:

SEARCH

MENU NAVIGATION