Arsacidarum imperium, sive Regum Parthorum historia. Ad fidem numismatum accommodata. Per J. Foy Vaillant ... Tomus primussecundus Tomus primus

발행: 1725년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

ARSACES VOLOGESES III.

lubd Claudius Latro , qui Judaeam Syriamque praedari

coeperat, Ec ob eam causam studiose conquirebatur, ad Severum quodam tempore pro Tribuno militum venit cum equitibus f eumque compleXus , atque eXostu latus salutavit: neque tamen ab eo statim agnitus,

neque captus unquam ) est postea. . . . Per idem fere tempus Severus Augustus rursus eXe Citum in tres partes distribuit s quarum partium uni Laetum , alteri Anulinum , tertiae Probum praefecit ;eosque in Orientem misit: quem illi tripertitis ingressi copiis & itineribus, in potestatem, non absque labore redegerunt. Id. Dio ibid.

Uerum enim vero cum Imperator Severus in Me-ARSAc.

sopotamia ageret, de Capto Byzantio , quod vivi mortuique Pescennii secutum partes fuerat, adlatus est ad eum nuntius. Quo quidem summopere laetatus est, quippe qui aemuli sui virium quod reliquum supererat, ea urbe expugnata, penitus exstinctum videret. Itaque igitur, rebus Orientis ex sententia gestis, a que ut res poscere videbatur , ordinatis, Cupido jam Severum invasit Regem quoque Atrenorum bello tentandi, ac Parthorum regionem occupandi: quos utrosique in societatem Niger adsciverat. Quibus tandem rebus in aliud tempus rejectis, Cogitare institit, quo pacto sibi universum Romanum Imperium liberisque suis bona fide adjudicaret. Herodianus lib. I. cap. Et A te interjecto dein tempore Severus Augustus circa Arabiam plurima gessit 3 Parthis etiam in ditionem redactis, necnon quoque Adiabenis: qui quidem omnes cum Pescennio senserant. Atque ob hoc, reversus , iliumpho delato, appellatus est ΑR43IC Us,

462쪽

ARSACES VOLOGESES III.

ADIABENICUS, PARTHIC Us. Sed triumphum res puit, ne videret; de Civili triumphare vietoria. Recusavit Sc Parthicum nomen, ne Parthos lacesseret. Spartianus in Severo.

Interea Severus Nisibi magnam dignitatem dedit,

eamque Coloniam Romanam prius factam, ut docent

nos hujus urbis nummi, cum SEPTI MIAE nomine ,

commisit Equiti Romano. Saepius autem dicere sol bat, se magnam regionem adjunxiste Imperio 3 eamque propugnaculum Syriae effecisse. Tamen revera Constat eam Romanis, ut frequentium bellorum, ita multorum quoque sumptuum causam extitisse et propterea quod paucissina a pendebat, insumebatque multa: quodque Romani ad Medos sanitimos, Parthosque progressi , pro iis semper quodammodo pugnare cogebam tur. Dio tib. 7s. pag. 8 9. 8SO. Caeterum, constitutis in Mesopotamia rebus, R mam regressus est Severus. Ast huic nondum a bellis barbaricis respiranti bellum civile cum Albino Caesii- re, qui se Imperatorem appellaVerat, exortum est. Quo bello duin occupatur , Parthi, arrepta licentia, Mesopotamiam ceperunt, magnis copiis conduetis. Idem Dio ibid. pig. 8so. 8s . Albino in Galliis interse sto, vixdum reversus Romam Severus Parthorum in Mesopotamiam irruptionem comperit, statimque prose Rus ad bellum Pa thicum est, edito prius Gladiatorio Munere, & Congiario Populo dato. Trajecto posthaC exercitu, a Brundusio continuato itinere venit in Syriam, Parthosque

submovit. Spartiarius in Severo.

Eo teso tempore, quo in Syriam appulit Severus ,

463쪽

ARSACES VOLOGESES III. u

Parthi Nisibin obsidione jam cinxerant, eamque haud A s e. dubie cepissent ue nisi Laetus, qui legiones in Mesopo- 3 3.

tam iam induxerat, urbem illam ab expugnatione se vasset. Qua ex re magnam gloriam est adeptus. Dis lib. 7s. 81 . Tiridates, Vologesis Parthorum Regis frater, ut Severum in Syriam advenisse accepit, ad eum venit oratum, ut Armeniae regnum Concedere sibi vellet: Cum ejus

Rex Sanatruces Arsacida nuper fiinctus fato fuisset. Interim Severus Augustus paulo post Nisibin pro ΑκsΑe

sellus est. Parthi autem, adventu ejus minime ex- 3

spectato perterriti, domum simi reversi. Praeerat iis Vologeses III. cujus frater Tiridates tum in comitatuerat Severi. Dio ut sepra pag. 8sq. Jam vero in Armeniam facturus impetum severus praeventus est a Sanatrucis filio Vologese , Rege Armeniorum , mittente obsides ultro Sc munera, aC suppliciter petente , ut sibi cum eo inire amicitiam , foedusque ferire liceret. Herodianus lib. 3. cap. 73. Rem tamen paulo aliter narrat Dio his verbis: Cum Vologeses, Sanatrucis silius, aciem Severianis opposui isset, ac prius, quam cum eis confligeret, inducias postulasset, & impetrasset ri: Legatos Severus ad eum misit, eique partem Armeniae . pacis causa, donavit. Dis lib. s. 8sq. Cum majores Regis Asmeniaedicet Arsacidar,Romano rum amici semper fuissent,utpote qui RegesArmeniorur ab iis facti essent , eam ob catisam ipsius Regni partera Se Uerus Vologes Sanatrucis filio dedit: Sophenem verta quam olim Tigranes situs, vivo patre, a Pompeio acceperat , retinuita ut ejus aliquando obtinendae spem

464쪽

18 ARSACES VOLOGESES III.

Tiridati qui secum morabatur, faceret. Nam patris de Romanis optime meriti silium patrio regno omnino spoliari aequum non existimabat. Severus igitur , procedentibus ex sententia rebus in Armenia, perrexit ad Atre nos. Eorum enim Rex Barsenius, Peicennii partes foverat Sed et Rex Os. rhoenorum Abgarus ad eundem transfugit, traditisque oblidio liberis, fidem suam au floravit , sagittariorumque vim magnam milit auxilio. Herodianus tib. 3. cap. 7y . Caeterum Romanus Imperator regionem interamnanam , agrumque Adiabenorum transgressus , etiam in Arabiam felicem excucurrit. Ibi expugnatis vicis urbibusque permultis, omnemque agrum depopulatus, in Atrenorum regionem mὁx ingre iIus, Atras circumsedit, Urbem scilicet altissimo impositam monti, ac maximis validissimὶsque obseptam moenibus, florentemque ingenti sagittariorum copia. Igitur hanc Urbem Severianus exercitus, quanta maxima vi poterat, oppugnabat: machinaeque omnifariam moenibus admovebantur., nullo oppugnationis genere praetermisse. Id. Herodia rus ibid. Contra autem Atreni: audaister urbem defensare ,

sagittasque ac lapides superne jacientes pessime accipere Severianos, etiamque vasa si stilia volucribus quibusdam venenatisque belliolis oppleta devolvere,

quae cum aut oculis involitarent, aut ' in apertas Corinporis partes sensim obreperent, graviter singulos Con sauciebant. Incideratque in morbos Romanus miles ,

aestum illum coeli nimio sole praefervidi, parum forens et Mut longe ' plures ob hos casus, quam hostili

465쪽

ARSACES VOLOGESES III.

manu interierint. Proin defatigatis jam ct contusis omnibus, procedente secus obsidione , aC plus j a sturae, quam lucri Romano faciente, decrevit exercitum Severus , prius quam universus periret, ex eis locis deportare: tristem videlicet infecto negotio. Quippe as. suetus vincere praeliis omnibus, victum se tunc putabat , quia non vicerat. Sed eum tamen prospera sors dc fautrix statim Consolatur. Neque enim plane rebus infectis rediit , sed majore, quam speraverat, successu. Nam impositus navibus permultis exercitus universus, nequaquam scilicet quo intenderat, Romanae appulsus ripae: sed undarum impetu Parthorum ad agrum

provectus, haud procul Ctesiphonte ue qua in urbe sedes Regis est. Is tunc pacem agitans, ac nihil ad se

pertinere, Severi pugnas autumans, quas gereret Cum Atrenis i otiosus videlicet nihil exspectabat mali. Llem Herodianus libro 3. Ceterum Severi exercitus cum ad eas ripas vi fluminis injectus, moxque in terram esset expositus, omnem illico depopulari agrum coepit 3 abactisque, ut m quaeque inciderant, peCoribus , ad vescendum , vicisque aliquot incensis, paulatim usque ad Ctesiphontem perreXerunt: qua in Civitate magnus Rex Vologeses Commorabatur. Artabanus enim hujus silius , mortuo tantum Severo Augusto , regnavit , ctura jam silius ejus Antoninus Caracalla rerum potiretur..

Igitur imparatos nacti barbaros, caesis primo quicumque resti isssent direptaque mox urbe , pueris feminisque in captivitatem adductis, tantum ipso Rege cum paucis equitibus elapsio , thesauris illius ornatuque omni & supellectile potiti victores regrediuntur. Ita

466쪽

3co ARSACES VOLOGESES III.

ARsAc. Severus, fortuna magis quam consilio, Parthicam vic-6 toriam adeptus est. Igitur prospere succedentibus rebus, litteras ad Senatum Populumque Romanum de se magnificas dedit, ac depietas in tabulis pugnas, vi floriasque sitas exposuit: nihil non honorum decernente Senatu, & super his, cognomina imponente gentium

devictarum. Herodianus lib. 3. cap. Tq. Haec Herodianus. Rem vero ita narrat Spartianus.

state jam exeunte Parthiam ingressus Severus Ctesiphontem, pulso Rege, pervenit, & cepit hiemali prope tempore : quod in illis regionibus melius per hiemem bella tra flantur) cum herbarum

radicibus milites viverent, atque inde morbos aegri tudinesque Contraherent quare cum obsistentibus

Parthis , fluente quoque per insiletudinem cibi alvo militum , longius ire non posset , tamen perstitit, de oppidum cepit, ' Regem fugavit, ac plurimos intcremit , & Parthicum nomen meruit. Ob hoc etiam filium ejus Bassianum Antoninum, qui Caesar appellatus jam fuerat, annum decimum tertium agentem , participem imperii dixerunt milites. Getam quoque minorem filium Caesarem dixerunt : eumdem Anton, num appellantes. Harum appellationum causa Donativum militibus largissimum dedit: concessa eis omni praeda oppidi Parthici, quod milites quaerebant. Spar-tianus in , ta Se eri. De eadem Severi Augusti fortuita in Parthiam expeditione loquens Dio in talia ferme erumpit verba:

item Seleuciam & Babylonem ab hostibus desertas celeriter occupavit, ac paulo pὁst Ctesiphontem: quam urbem diripiendam reliquit militibus, dc in ea caedem

maximam

467쪽

ARSACES VOLOGESES III. 36r

maximam fecit, Cepitque superstitum hominum ad Centum millia. Vologesum tamen fugientem non est insecutus 3 neque Ctesiphontem retinuit , sed tanquam ob id selum venisset, ut eam diriperet s discessit coactus ignorantia locorum, re inopia rerum necessariarum, reversusque est alia via; quod foenum lignaque inventa in superiori itinere, Consumpta essent. Pars igitur pedestris exercitus iter fecit ad seperiorem ripam Tigris pars navibus vecta est, Dio lib. 7s'. pag. 8sq. Ea ratione Severus, Seleucia, Babylone & Ctesiphonte captis, dictus est a militibus Imperator XI.

atque ob Parthiam Captam cognomen PARTHICI MA-xIMI assumpsit, moXque nummos aureos ec argenteos

signari jussit cum iis titulis.

Eodem quoque tempore a Senatu decretus est S vero de Parthis triumphus i teste Spartiano in e uxVita. Quem quidem triumphum idcirco recusavit, quod consistere in curru, assectus articulari morbo, non posset. Sibi tamen ad radices Capitolii triumphalem arcum extrui passus est in perpetuam victoriarum suarum m

468쪽

3ci ARSACES VOLOGESES III.

AR AC. Dum autem haec geruntur, Comparato mafino com

meatu , paratisque multis machinis , iterum Atra exercitum duxit. Grave enim esse statuebat, captis caeteris, eam urbem, selam, in medio positam, resistere. Itaque in eam rem magnos silmptus frustra fecit, amissique machinas omnes , paucis exceptis, quas fecerat Priscus. Amisit praeterea milites compi res. Quippe etiam dum pabularentur, caedebantur ι --

petum faciente in ipses celeriter barbaro equitatu Arabum , ct Auenis longissime iaculantibus , telaque ita conjicientibus machinis quibusdam , ut cepe satellites Severi prosternerent. Cum autem Urbem illam spatio a o. dierum tenuisset obsessam , re insedia, discedere rursus est Coactus. Dio tib γ s. pag- 8s r. Interea Septimius Severus, tuendae Mesc potamiae causa, ex tribus iis Legionibus, quas ad Parthicum bellum conscripserat, ideoque appellaverat Parthicas s. Primam & Tertiam in ea reliquit Regione , ut ex Dione discimus, tib '66. Ipse vero Antiochiam regressus est , qua in Urbe hiemem egit, primoque Januarii die anni V. C. Consul III. una cum silio M. Aurelio Antonino Caracalla processit. Inde profesctus in AEgyptum, totam regionem curiose perlustravit ue ac Romam postea est reversus. Caeterum, post illam Severi Augusti in Parthos e peditionem, nec de Parthis, nec de Vologese, apud Historiae Scriptores ulla sit mentio. Ueriuri ex Dionis excorpiis colligitur taniam hunc Parthorum Regemimortuum esse sub Antonino Caracalla anno V. C. .A1sacidarum 469. De eo enim Imperatore tum in Germania versante sic loquitur doctissimus ille Scriptor.

469쪽

ARSACES VOLOGESES III. . 3 63

Antoninus eo se multum jactabat, quod Vologese Agghe. Parthorum Rege mortuo, ejus filii de regno inter se 469. Certabant , cum id quod casu evenerat, ipse consilio sito laetum esse fingeret. Dio lib. 77. 747. Excerpt. Valesian. Nec multo post idem Dio ea quoque addit i de eodem Caracalla sermonem faciens. Haec ille post fratris necem cum sentiret re ageret, nihilominus laetari se aiebat Parthorum fratrum dissensione , quippe quae maximam labem illatura esset rebus Parthorum. M. Dis ibid. pag. 748. Neque vero piguit eum scribere ad Senatum de Regibus Parthorum, quod cum fratres essent, & disi siderent inter se, Respublica Parthorum ex eorum dis

sensione magnum detrimentum Caperet: quas vero ob eam causam posset res Parthorum interire , EcRespublica Romana salva esset, ac non quodammodo penitus eversas non selum quod, cum magno malo civium, maxima praemia pro caede fratris dederat militibus , sed etiam quod plerique rei fiebant per calumniam , non modo ii, qui ad Getam aliquid scripserant, aut ei, Caesari designato, factove Imperatori, fuerant in Praetorianis Cohortibus , sed etiam reliqui omnes, quibus nihil unquam rei cum illo fuerat. Dis

Caeterum Vologeses, cum annos viginti-quinque regnavisset, fato concessit , reliquitque Artabanum

ct alios sitos, qui armis inter se de Imperio decedi

tarunt.

470쪽

364 ARSACES VOLOGESES III. NUMMUS ARS ACIS VOLO GESIS II L

Ex Mus Eo CAR. PATINI D. M.

Caput Regis barbati, ac mitra & diademate conspμcui. Ante caput sceptrum, ut videtur. Pone vero Littera T. In aversa parte Rex ipse sedet in sella aurea, dextram porrigens Genio Urbis, stanti capite turrito, Coronamque ei deferenti. In ambitu

. JUSTI, ILLUSTRIS , ΑΜICI GR&CO in In area litterae

Η Ic Nummus argenretis tetradrachmalis , Patino nostrobis vulgatus est. Semel in Thesauro suo pag. aov. ubi eum quidem ad Vologesem revocat, sed re non fatis perpensa; videlicet, ad quemnam eoram Regum pertineat, qui nomi-ine Vologesis appellati sunt: quamvis, ut jam supr1 retulimus, tres numero extiterint. Iterum in suis ad Suetonium Notis,

SEARCH

MENU NAVIGATION