S. Andreae Corsini ordinis Carmelitani episcopi Faesulani vita. Authore Francisco Venturio episcopo S. Seueri

발행: 1629년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

2Dominus noster in misericordia diues, eamque adhuc uberius super humanum genus effundens, ad eum rediens, qui ipsum miserat, homines plurimos reliquit, eiusdem quidem nobiscum natirae conditionisque, egregia tamen virtutum emcellentia praestantes, quorum nos imitatores esse possemus, sicut ipsi Christi fuissent: quorum numerus iam ab initio exorientis Ecclesiae adeo auctus est, ut in sacris Literis etiam arenae mariS CX- aequetur. Et sane quemadmodu in mundi exo dijs quamuis Deus Spiritu oris sui caelum firmasset, ac innumeros bderum splendores, qui obsturitatem noctis illuminarent accendisset, non tamen ipsius potestas, viresque defecerunt, quin Ctiam nouas stollas opportunis temporibuS exoriri faciat, quae insolitis splendoribus nos in admia rationem conuertant: ita quamuis idem Deus, ac Dominus noster in principio naseentis EcclesiqSanctos,ac electos suos super stellarum numerum multiplicasset, dans eis lumen indeficiens, ut per huius saeculi noctem lucerent; non tamen defecerunt miserationes eius, quin secundum praeordinata sapientiae suae tempora, nouos ostendat in Ecclesia Sanctorum splendores,qui nos adseruiendum Deo quasi de proximo excitent, vitamque suam nobis imitandam exhibeant. Idque non raro, sed adeo frequenter praestitit, ut nullo vnquam tempore defecerit in bellorum procellis sortitudo Martyrum, nec in pacis tranquillitate sapien

12쪽

sapientia Doctorum, nec in utroque tempore integritas Virginum, sanctimonia Monachorum,ta vigilantia Praesulum; ut nunquam deesse possit cuicunque fidelium ordini, in quocunque temporis statu, non selum quod imitetur, sed & quo laetetur & exultet; ut omnis Ecclesia iustorum indecore si1o semper glorificet Deum,& Dominum nostrum Iesiim Christum . Et quamuis in omnibus his sapientia eius mirabilis appareat, attamen quoniam sanisti Pontifices, omnium ordinum duces, & agminum Dei viventis Principes ac ductores simi, quique non solum verbis praeceptisque eas instruere, sed, quod praecipuum est, se ipsos praestare debent exemplum bonorum opem; maximum, ac insigne Dei beneficium censendum profecto est, cum aliquem Antistitem in Ecclesiasiiscitat, qui inter Sanctos iustosque sanctitate, ac iustitia eximie floreat; & demum, qui non solum

gregi, sed ipsis etiam gregum pastoribus se praestet exemplum .,Nouum igitur, ac admirabile lumen in diebus patrum nostrorum creauit Deus stiper terram, Andream Episcopum Faesialanum equi egregia vitae sanctimonia, & virtutum excellentia coram Deo, & hominibus praefulgens, tali tantaque solicitudine gregis sibi commissi custodiae inuigilauit, ut uberrimos ex eo in domo corilestis patris familias fructus referret. Signis etiam prodigijsque ab eo qui in Sanctis suis est admir bilis,adeo a uetus est, ut inter praecipua Catholicq B a. Eccle-

13쪽

Ecclesiae decora merito habendus sit. Hunc nuper magno Ecclesiae beneficio Sanctisiimus Domi nus noster urbanus Octauus Pont. Max. in Sanctorum Pontificum numerum retulit: ut quem iam pridem Christianus Orbis ob egregia virtutum merita honorabat, & reuerebatur, nunc etiaaddito ab ipso Christi Vicario solemni sanctitatis

elogio, ampliori etiam cultu veneretur; ut illustri, perennique memoria non solum vivat, sed per uniuersum terrarum Orbem eius praeconia Propagentur, ut tam egregijs exemplis ad virtutem erudiens multos ; remque Christianam assiduis precibus apud Deum protegens, Perpetui sacerdotij quodam modo in Ecclena obtineat dignitatem . Eius nos vitam scripturi ea praesertim Teseremus , quae certissima fide contestata in actis apud Sedem Apostolicam relata sunt; nec ea omittentes, quae in antiquis monumentis reperumus, quae in nunc usque diem a temporii iniuria vindicata supersunt. Plurima ex rebus eius gestis , eaque praeclara excidisse, nullus profecto ambiget, qui & insignem Viri sanctimoniam, &aet tis illius negligentiam rebus huiusnodi conserubendis,conseruandisque animaduerterit. sed nos ea quae adhuc restant satis futura arbitramur ad eius sanctitatem celebrandam, & totius Christiani populi erga ipsum deuotionem excitam

dania

14쪽

AND RE As igitur Florentiae ortus est ex Cor. sina Familia, cuius antiquitatem, & claritudine, atque per multorum sqculorum seriem continum tam , tum honorum, tum opum affluentiam, non solum priuata domus monumenta, sed publicqetiam Civitatis Florentinae tabulae, & amplissuma, tum sacra, tum profana aedificia attestantur. nec facile quemquam inueneris,qui Reip. Florentinae res gestas conscripserit, qui non alicuius ex hac gente praeclari viri, aut supremorum magistratuum honore, aut grauissimarum pro patria Legationum munere fungentis, honorifice membnerit . Frequentissimis etiam ijsdemque maximis Ecclesiasticis dignitatibus cohonestata est, ut non immerito inter primarias eius urbis Famblias semper habita sit. Haec breuiter commemorirasse voluimus,non quod Andreas haec aliquo loco habenda putarit, qui probe sciret eorum quivere Christianam pietatem colerent,eam esse veram , & certissimam nobilitatem, quae acquiritur

ex adoptione in filios Dei: sed ut liquido appa

reat, quam magnis exim ijsque saecula bonis spon te abdicatis, se ad humilem abiectamque regularis vitae paupertatem contulerit. Ex hac igitur Familia, Nicolao patre, & m tre Peregrina, aeque nobili, ac praestanti pietate foemina, Andreas natus est d, eoque nomine appellatus, quod die eiusdem Apostoli solemnitate celebri in lucem editus suerit. Parentes pij ccidiusteriles

15쪽

steriles suissent, eum precibus 1 Deo impetr

runt , voto insuper nuncupato se eum Dei cubtui, ac praesertim Beatae Mariae virginis obsequio, mancipaturos: idque non sine miraculo. Nam cum uterque in Cathedrali Ecclesia in concione audisset, antiquae legis praecepto primogenita quaeque Deo offerri debere. tanquam sibi ea dicta forent, primogenitum situm uterque

eorum altero nesciente, concordibus tamen votis , Deo deuouit. Quam etiam sponsionem post haud multum temporis communi consilio ante B. Mariae Virginis imaginem, quae in aede Carmelitarum hodieque religiose colitur. una ite rarunt. Et sane ut Dei beneficia amplis ima sem- .Per, ac uberrima sunt, non illo tantum filio, sed numerosa etiam deinceps sobole eorum Familia

aucta est. Et quoniam eorum natiuitas, quorum est in

Ecclesia insignis futura Sanctitas, aliquo ut plurimum praesagio nobilitatur, quo manifesta Dei prouidentia ostendatur; nec illud huic Sancto

defuit. Nam Peregrina mater, ea quae Partum praecessit nocte, in quiete sibi visa est parere Iupum , qui Ecclesiam ingressus repente in agnum verteretur . Andreas igitur liberaliter , ac pie educatus, ac literis in pueritia excultus, eximie a parentibus tum ob ingenij solertiam , tum etiam ob egregium corporis habitum dili- sebatur. Cum vero adolescentiae fines attigis- , lat,

16쪽

set, in praeceps pene, impellente humani generis hoste, lapsus est: nam contemptis praeceptoribus, spretaque parentum disciplina, se penitus taculi delicijs, illecebrisque tradidit, immersitque;

totusque erat in venatorijs canibus alendis, ac equis comparandis; sumptuosius praeterea, prosia, susque,rixarum, ac distordiarum auidus; & quod deterius his omnibus, in parentes contumaX, recontumeliosus, & cuiuscunque admonitionis ini Patiens erat, maioraque Crescente aetate ausurus facinora videbatur. Sed Deus, qui illium ad E clesiam suam sanctitate, ac exemplis illustrandam ante omnia saecula praeordinarat, manum supposuit ne lapsus collideretur. Admirabile enim di ctu est, in imbecilla, ac tenera illa aetate, atque adeo ad voluptates corporis prona, inter tot tam laque incitamenta vitiorum,usque eo diuina gratia eum adiutumisisse, ut virginitatis decus in, tegrum seruauerit. Quod Beatae Mariae Uirginis, cuius seruitio deuotus erat, speciali tutelae proculdubio adscribendum est. Accidit igitur , dum

ipsum mater acrius obiurgat , eiusque viuendi liacentiam corripit, ut forte diceret se vere eum ubdere lupum, quem in somnis parere sibi visa esset.

Quo verbo adolestens grauiter commotus, serio matrem rogare coepit,vi dilucide quid hoc rei esset aperiret: Mater cum visum enarrasset, atque anteactae vitae peccata erroresque exprobrasset id

subiecit, quandoquidem hactenus lupus fuisset,

17쪽

reliquum esse, ut Ecclesiam ingressus agnus fieret ; unaque admonuit,quod ante eius concepti

nem parentes , tanquam matrimonij primitias, eum Communi voto Deo in B. Uirginis Mariae obsequium destinassent . Quae verba cum ad imtima cordis Andreae penetrassent, mirum in m

dum animum eius commouerunt: atque illucescentibus iam diuinae gratiae radijs, continere se non valuit, quin domo exiliens ad aedem B. Marit virginis Carmelitarum properaret: quam imgressus,atque ante eiusdem B.Uirginis imaginem diu prostratus, p teritorum delictorum veniam petiit, atque ut se in seruorum sitorum numerum benigne siuseiperet, humillime precatus est. Demum surgens Hieronymum Melioratum,spectatae sanctimoniae, ac prudentiae virum, qui tunc temporis Carmelitarum ordinem in Tustia gubernabat,adijt, rogans, obsecransque,vt se ad eius Instituti vitam admitteret, vestesque sacras, eius sodalitio cometas elargiretur. Hieronymus multum admiratus, quod primarius adolestentulus,

in ficuli delicijs enutritiis, liberisque ac dissolutis hactenus moribus,tam arduum vit* genUS amplecti vellet; veritus ne iuuenili potius leuitate,

quam sancti Spiritus instinctu hoc faceret, noluit in re tanta quicquam temere statuere: sed ipso admonito,ut tantisperin Ecclesia subsisteret,duos e sedalibus suis ad eius parentes misit,qui eis rem

18쪽

explorarent. Parentes vero terant pii, ac religiosi non modo ex tam improuiso nuncio nulla molestia affecti sunt, sed plurimum gaudij acceperunt , quod filius, ipsorum desideria, qui eum

Beatae Mariae virginis seruitio iam antea dedicassent, anteuerteret; celeriterque ad Ecclesiam accurrentes, filiumque amplexi, ac vehementer ipsius consilium approbantes ad inceptum opus perficiendum hortati sint. Hieronymus igitur Andream in eius coenobij fratrum consor tium recepit, & religiosis vestibus, ipsis praesentibus, non sine ingenti omnium laetitia induit .

Qui suscepto religionis habitu, incredibile dictu

est, ut statim in alium hominem conuersUS, Omnium etiam christianarum virtutum habitum in animo susceperit. Et quoniam tanquam Dei mlius, & spiritu eius actus, edoctusque, optime cognouerat humilitatem omnium christianarum virtutum sundamentum esse; eam adeo ardemti studio sectatus est, ut omnibus etiam prouecti ribus, non modo admirationi, sed & exemplo esset . Nam viliora &sordidiora quaeque domus ministeria non solum libentissime exercebat, sed ut ceteri mortales honores,dignitatesq. aflectare,& concupiscere solent, sic ille huiusmodi munia expetebat,exambiebatque . Ipse enim Monasterij conclauia seopis verrere,ipse Fratrum vestimenta abluere, patinas, ollasq. purgare, ipse denique etiaiumenta, siquando aderant in stabulus,procurare.

19쪽

Quin etiam , cum statutis diebus panem pro Coblegij vietia ostiatim per Fratres emendicandi mos

esset ; id officium sibi, tanquam omnium humilli imum , depoposcit, avidissimeque aripuit , de non sine ingenti, tum antiquorum sodalium , tum etiacognatorum irrisione exercuit; qui eum, quoties in iptas incideret (incidebat autem Sequenter, nam id ipse affectabat) procacibus verbis ultro appetentes, inertem . stolidumque vocitabant, ea ue omnes contumelias in illum ingerebant, quas parum religiosi homines in huiusmodi instituti sectatores euomere solent. Quibus iniurijs non modo Andreas non commouebatur, sed pla, ne mirifico afficiebatur gaudio, gratias referens Deo, quod se voti compotem faceret: ad ea enim serenda se illam vitae rationem inijsse dicebat , ibIudque esse vere Citris tam imitari, si ad eius

exemplum, qui cum malediceretur non maledicebat , cum pateretur non comminabatur, irrisi nes, opprobria , de maledicta aequo animo suae,

neamus,

Tam profundae humilitati insidias tendens si

perbiae magister, varijstentationibus, ac illusionibus sanctum iuuenem exagitabat, atque directo tramite quem instituerat auertere conabatur adeout sub ementitis etiam sermis, eius constam

etiam labesa stare aggressus sit. Cum etenim pram dentibus fratribus ianuae custodiam ageret, iussus ne quemquam domum ingredi sineret; ipse cum magno

20쪽

magno satellitum tumultu, tanquam diues, repraepotens aliquis ianuae fores percussit: atque Andreae per senestellam, quid sibi vellet inquiurenti,re ndit se agnatum eius esseatque ut eum ab ignominia, & tardibus eius instituti abduceret, de ad delicias paternae domus ,& Reipublitae

dignitates, quas maximas consequuturus esset, r uocaret, aduenisse: Parentes etenim speciosissi.mam, eandemque opulentissimam virginem ei in matrimonium tradere statuisse; proinde s res aperiret, ut commodius secum de tantis rebus agere posset. Andreas haec audiens, re diaboli

fraudes agnoseens, respondit se humilem Iesu Christi vitam, ac paupertatem imitandam suse Pisse, neque ab eo proposito dimoueri posse . nec amplius ad taculum Deo iuuante reuersurum, praeceptum sibi a Praepositis fuisse, ne seres apiriret, eorumque mandatis omnino parendu esse.

Quibus auditis, spiritus nefarius cum suo spectro, sancti Adolestentis stabili obedientia, re humiliatate deuictus, prorsus euanuit. Expleto probationis tempore, cum ad perpetuam institutorum regularium obseruantiam voto se obstringe deberet, magnis propinquorum amicorumque

certaminibus oppugnatus suit, ut ab incepto residiliret; sed Andreas Dei gratia protectus, magnaea animi constantia omnia superans, verba tandem selemnia profisitonis pronunciauit, ac prose erum vestes clumpsit. Oblato hoc Deo propriTB x volum

SEARCH

MENU NAVIGATION