S. Andreae Corsini ordinis Carmelitani episcopi Faesulani vita. Authore Francisco Venturio episcopo S. Seueri

발행: 1629년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

-voluntatis sacrificio, dici non potest quam magnum incrementum omnes Andreae virtutes db uinitus acceperint. Et primitin quidem, devoti, nis ardor in eo tantus extitit, ut prorsus siri, ut Deo vacaret, obliuiseeretur. Diuinis offici s in Ecclesia adeo intentus intererat, ut vere Deo colloqui videretur : semper vero omnium primus in choro aderat, postremus inde discedebat Sed cum priuatim Deo preces offerret, ea attemtione, & cura huic sanctissimo operi incumbebat, ut prorsus ab omni sensu abalienaretur: saepiusq: Cuenerit, cum in Florentino coenobio ianitorem ageret, atque ante B. Mariae Uirginis imaginem quae in atrio prope Ecclesiae interiorem ianuam adhuc ostenditur, genibus flexis oraret, Fratres que post coenam inde ad referendas Deo gratias

Ecclesiam psalmos concinentes, ut moris est, imgrederentur , nec viderit eos nec audierit: cumque id frequenter contingeret, increbuit rumor, Andream cum Oraret, surdum, mutum, ac cc

cum effici: atque idcirco, ut sine impedimento, ac liberius Deum obsecrare posset,sulitudinem cupidissime assectabat. Sileniij vero ita tenax

erat,ut vix, ac necessitate demum cogente, loqueretur . In sacrorum librorum lectione assiduus versabatur . Corpus vero suum mirum in m dum affligens, in seruitutem miritus, quasi saetavi,adigebat; ab omni enim carnium esu,quamuis adueria etiam uteretur valetudine, perpetuo ad

22쪽

13 mortem usque abstinuit,tribus per hebdomadam diebus pane & aqua victitans; ijsque non ad satietatem, sed ad constitutam mensuram, Ceterorum

ciborum sibi usu interdicto, ieiunia obseruabat. Cilicio,& quidem asperrimo,die noctuq. usus est rhumi, faeno tantum superstrato, nec diuturnam

sibi quiete indulgens, dormiebat. Ferreis ut pli rimum flagris, psalmos se proferens singulis di

bus ante Christi cruci ainxi imaginem adeo seu ire se diverberabat, ut copiosus senmer sanguis Proflueret; ut necesse fuerit coenobi j Praefecto, ad

cuius praescriptum Andreas etiam haec occulti m opera moderabatur,eum sepius admonere, ut mitius secum ageret. Adeo vero cautis custodijs ab omni incontinentiae occasione sensus omneS, ac animum sepsit, ut nedum ceterarum mulierum, sed nec matris congressus atque etiam aspectu afmitteret . siquando vero urgens necessitates eum

ad fiminarum colloquia adigeret,idpacto cu Oc lis suis foedere, faciebat, ut humi perpetuo defixi numquam prorsus attolleretur. Adeo sibi rigidus

durusq., erga alios mitis et mirifice lenis suit. Imgens enim christiam charitatis ardor,quq diuiniatus in corde eius dissula erat,in omnes eu benignu,

ac beneficum efficiebat: p cipue tamen erga pauperes,infirmosq. afficiebatur. Et pauperes Iane cuper vota proses ionis de ficultatibus suis iuuaro non posset,quod tame poterat alacriter pristabat, nam cum panes , ct cibaria mendicis ad ianuam

23쪽

congregatis distribuere loci consuetudo esset, id

sibi muneris a P sectis expetiuiti, obtinuitque,ut omnium Fratrum vice, ipse eleemosynas pauperibus faceret: id sibi gloriae ducens,ut quod ab omnibus fiebat,suis praesertim manibus fieret. Infi mis vero ita inseruiebat, ut non solum ea quae ad corporis Glutem facerent , sed & diligentius quae

ad profectum animae conducerent, procuraret; idque non solum aegrotis Fratribus sui coenobij praestabat, sed latius etiam eiusmodi beneficiem tia in propinquos, ciues omnes effundebatur: Hunc eximiae charitatis effectum signis prodibgijsque Deus mpe numero illustravit. Ae orabat Ioannes Corsinus vicere in crure incurabili,quodHerpetem medici vocant. Is ut grauitate mes stiamq. morbi allevaret,inalium deteriorem mo hum incurrerat: instituerat enim domi suae pinblicam alcam, quo in fortunarum, animarumque perniciem quamplurimi quotidie ex Florentina iuuentute confluebant. Andreas hominis mise tus , quod in exitium non tantum ipse rueret, sed

di alios traheret; ipsum adijt, certissimamque illi spopondit sanitatem, si septem dierum ieiunium

in honorem Beatae Mariae virginis seruaret, quas ipse designasset preces recitaret, clausa int rim penitus aleatoribus domo. Is primum comtemnere & deridere, ac vi verbosiam,fatuumque

spernere, seu quod animo haud valde ad religionem pros enso csset, seu qucd eum tanti apud Deumeriti

24쪽

meriti haud existimaret, ut haec praestare posset. Cum vero tam desideratq rei pollicitationem cistanter Andream asserere animaduertisset, admiratus, vel sanctitatem, vel simplicitatem hominis, promisit se imperata facturum, acre ipsa Pe fecit : lapsisque septem praestitutis diebus sanus effectus est: domoque ab Andrea ad Ecclesiam deductus, gratijsque ante B. Mariae virginis imaginem actis, cum tibiarum fiscias soluisset , caro, quae prius ad os v sque putrida ac corrosa erat,sana prorsus ac integra apparUit. SacriS vero o dinibus insignitus, ac ad Sacerdotii dignitatem euectus, cum sacrosanctum Missae sacrificium, primum celebraturus esset, audisse . agnatos propinquosque omnes, magno ambitu ac apphratu eam celebritatem honestare statuisse; ipse ,

ut verum Dei seruum decebat, qui iam dudum omne 'pus suum super humilitatis fundamentum aedificare constituisset, omnem taculi pompam is ambitionemq. deuitans, Primitias sacerdotij sui cum omni quiete spiritus, & animi contritione Domino offerre deliberavit: ac facultate a Praese, ctis accepta, tanquam columba elongavit se, refugit in solitudinem; atque ad eiusdem instituti Monasterium, quod ad sylvas dicitur, & a Fl rentina Ciuitate septem millibus passuum abest, accessit, ibique immaculatum sacrificium Deo acceptissimum nouus Sacerdos immolavit: Qubque hominum coetus honoresque fugiebat, caelo, stes

25쪽

stes, eosque maximos, ac plane admirabiles adeptus est. Nam sacris mysterijs completis, B. Dei Genitrix miro effulgens splendore,& multorum

Angelorum circumdata corona, ad altare se ei

manifeste videndam praebuit, eumque sibi famulum elegit, tutissimum ei in huius vitae fluctibus

patrocinium, ac perfugium promittens, his vehhis eum alloquuta: Seruus meus es tu, quia elegite, & in te gloriabor : ac mirifica perfusum dulcedine. &caelestium rerum desiderio flagrantem relinquens, ab eius ulis discessit. Tantis ac tam eximijs muneribus a Deo decoratus Andreas non modo non extollebatur animo; sed magis magisq. profunda humilitate, & ceteris virtutibus proficiebat . nec enim unquam a sordidioribus Mon

seris munijs, tanquam omnium postremus. inmcessauit ; nihil omnino omittendum ratus, quod ad sui contemptum omnibus ingerendum pertineret. Sacerdos igitur Getias Andreas, Cum praeter sanctitatis laudem ingenij quoque acumine CX-celleret , ne hoc etiam talentum neglectum, ac in sudario repositum non absque ingenti Ecclesiae detrimento permaneret, ad ediscendas secras literas ,decreto conuentus eiusdem ordinis Fr

trum Pisis coacti, Lutetiam Parisiorum mittitur. quo loco cum per triennium haud 'ne ingenti prosectuTheologiae operam nauasset, inde euocatur. Acciditque cum in reditu Auenione, ubi

26쪽

IT tum Summus Pontifex cum Romana Curia commorabatur, transiret, atque ex consuetudine sacras aedes visitaret; ut Cathedralem Ecclesiam ingressus,in coecum, qui pro foribus stipem emendicabat , incideret . quem, ut erat erga pauperes misericors, benignusque, interrogauit, quae catlsa ei tantum infortunij importasset. Respondit coecus, se aurificem olim fuisse, familiamque suam eo artificio aluisse ; ceterum ignis assidui vaporibus contabuisse vim oculorum di, Coecumque effectum, ut se, ac paruulos filios sustentet, mendic re coachim. Vir Dei effusus in lacrymas, & affaltare accedens, orationi se diu dedit: mox se gens, & coecum lustrali aqua respergens, Deus inquit, ac Dominus noster Iesus Christus, qui

ccecum a natiuitate videre fecit lumen caeli, ac in via coeco alteri usum oculorum restituit, ibbi quoque visum sua virtute potentiaque restituat. statimque coecus, admirantibus qui aderant plurimis, vidit, gratiasque Deo egit. Florentiam reuersus, ac Florentini Monasterij Prior famis, ex bono milite dux Optimus eua sit; re qui dudum subiectionis, ac obedientiae leges adeo exacte didicerat, exercueratquO, ad officia iam imperatoria , ut in eis quoquo excelleret, diuina prouidentia parabatur. Sanctissime igitur eam familiam gubernavit; &, quod optimum genus subditos bene regendi est,

Ie ipsum ceteris bonorum operum praebuit execn

C plum. i

27쪽

Igplum. Fama vero sanctitatis iam e latebris humilitatis eius erumpens, ubique dispergebatur,ac ab omnibus non solita honore, sed vener tione etiam dignus habebatur . Effulgebat in

eo viro inter cetera caelestia charismata, praecipue gratia sanitatum; eoque fiebat, ut multi ab groti, cum medicorum artes deficerent, ab eius meritis sperarent, obtinerentque incolumita

Praedives, & nobilis quidam Florentinus ciuis filiam unicam virginem habebat, quae hectica

febri adeo vexabatur, ut medici, nihil eorum a

tibus proficientibus, de salute eius pro is dem rarent. Illa tamen de misericordia Dei, & sancti

viri charitate non desperans,patrem rogauit, ut Andream ad se inuisendam adduceret; pro certo enim credere, si ab eius manibus, vel semel cibum acciperet , sanitatem se recuperaturam. Rogauit igitur Andream pater, ut mmum suam puellam inuisurus accederet, eiusque credulitati satisfaceret. Respondit ille, se plurimis peccatis obnoxium , indignumque esse, per quem Deus talia beneficia praestaret. At pater re desolationem domus suae,si filia o vivis excessisset, fiduciamque

quam de eo ipse conceperat, cum lacrymis Commemorans,rogare atque obsecrari non desistebat. vi utrumque consolaretur. Certabant in sancti viri animo geminae eius praecipuae virtutes, humilitas, de charitas: altera retrahebat, altera

28쪽

hortabatur,& vi quodammodo facta impellebat.

vicit tandem, quae omnia vincit, charitas ti inui. sitque aegrotantem virginem Andreas : Panemq. vino madentem clan puellae comedendum tradudisset, Deum precatus est, ut qui Corpus suum panis & vini s cie obumbratum discipulis ad

salutem animae tradidisset, panem quoque illum, vinumque ad sanitatem mentis, corporisque medelam virgini praestandam sanetificaret. Accepto igitur, ut optauerat e manibus Andreae pane Puella, cum modicum obdormisset, se ab omni aegritudine penitus liberam sensit; patremque aduocans, ut vestes bi afferrentur rogauit, iussisse enim sibi in somnis Andream, ut ad Ecclesiam statim pergeret. Sana igitur effecta viribus integris ad Ecclesiam venit, gratiasque ob tam eximium beneficium Deo reddidit, ac eiusdem sancti viri su su, virginitatem totam'. vitam suam Iesu Christo vovit; ac Monasterium S. Annae Florentinae Civitatis ingressa, religiosas vestes sustepit. Eam postmodum vir sanctus factus Episcopus, Floren . tino Antistite indulgente, Sororem Thaddaeam Complobesiam nuncupatam, solemni ritu cons

crauit.

Aegrotabat eo tempore in coenobio Florentino eiusde Instituti sectator Ventura Pisanus hydrope veteri. Huic Andreas,nomine Domini I su Christi inuocato, digitum in os immisit ; st C et timque

29쪽

timque ex ipsius ore omni intercute fusa aquaa nus incolumisq. factus est. Nec illud sane omi tendit, incidisse eius annum quadragesimu septi. mum in tempus illud uniuerso humano generi luctuosissimum, quo scilicet prodigiosa ac prorsus immanis pestilentia uniuerrum terraru orbem incredibili hominum strage depopulata est: cum unico tantu anno eius taculi quadragesimo Oct uo,intra inqnia Florentinae Ciuitatis vltra centum millia hominum sublata ferantur. Pro certo igiatur existimandum est, hominem hunc operibus misericordiar adeo addictum, & qui sui ipsius o, Iiuisci solitus esset, ut ceteros iuuaret, non fuisse Ociosum, nec vitae suae pepercisse: quinimo certis simis se periculis obiectasse, ut tam insignem Dei seruum decebat;vt quae ad salutem tam interioris,

quam etiam exterioris hominis Conducerent, a

grotantibus procuraret. Sed haec,quae praeclarissima fuisse oportuit, incuria hominum, & temporuiniuria delitescunt; & ille solus nouit, qui videt, quae in abscondito a seruis suis fiunt,& digna operibus, cuicunque praemia tribuit. Futurorum etiam Draescientia virum sanctum, ab eo, qui ad Ecclenae suae aedificationem dona prout vult elargitur,insigniter illustratu fuisse, id quod mox dicturi sumus, ostendit. Magno famuliae gaudio cuidam nobili viro natus erat filius . Rogatus B. Andreas, ut eum e sacro Fonte susciperet, libens assensit l, cumque post salutaris undae

30쪽

lauacrum in ulnis puerum haberet , flere mirum in modum coepit. Quaerentibus cognatis quid sibi vellent intempestiuae huiusmodi in tanta omniu laetitia lacrymae, respondit,prquidere se infantem illu, nisi plane puer ex humanis rebus decessisset, aut in aliquo coenobio religiosam vitam duxisset , non sine ingenti ignominia vita excessuria, ac uniuers e domui, atque agnationi dedecori, exitioque futurum . Vaticinium a Praesentibus cum ritu exceptum est; responditque pater,si eum

vitam coenobilicam ducturum crederet, se pro sus eum expositurum, nec pro suo educaturum. Vix iuuenis vigesimum aetatis annum attigerat,

cum coniuratione in Reipublicae Florentinae perniciem, cum quibusdam alijs perditis hominibus inita, occupatoque per vim castro quodam, ibique caedes ac latrocinia exercens, demum captus turpissima, meritaque morte mulctatus est; omnesque qui eundem agnatione proxime contim gerent , antiquo urbis instituto, quo atrociora crimina plectere consueuit, iure adipis endorum magistratuum adempto, omni honore, ac dignia latet exuti, verum ac diuinum fuisse sancti viri praesegium re ipsa approbarunt. Igitur, cum iam tantae eius sanctitatis fama, longe lateque percrebuisset, tempusque aduenisset, quo a dierum aeternitate statuerat Deus aureum hoc candelabrum super sacrosanctum altare suum constituere, ut Perpetuo ante com

spectum

SEARCH

MENU NAVIGATION