S. Andreae Corsini ordinis Carmelitani episcopi Faesulani vita. Authore Francisco Venturio episcopo S. Seueri

발행: 1629년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

hendum prosecto est, quod eius suasu Lapus Viblelmi Paesiilanus ciuis, sacrarum Uirginum Cc tum, quae summitatem arcis Faesulani montis temporibus illis incolebant, & ob loci angustiam, resolitudinem, rerum omnium ad vitam opportunarum inopiam patiebantur, ad radices montis incommodiorem locum transtulit, nouo eis Monasterio aedificato, quod a conditoris nomino, a uc Lapi Monasterium appellatur. Nec longe ab eo Thomas Theoduli , eius itidem exhortatio nibus adductus, aliud sacrarum virginum domicilium construxit, ditauitque praedijs attributis, ac S. Bartholomaei Apostoli nomine nuncupauit. Sedem Apostolicam eo obsequio,& cultu venerabatur, ut nihil desiderari posset: singulis etenim annis,aut ad summum biennijs,legatos,adobsequiuia exhibendum. & Ee Ecclesiae suae statu referendum destinabat,eiusq. mandatis non solu romptissime parebat; sed etia cum se occasio offerret, iussa ossicijs praeueniebat. Franciscu Ordelassium Forilivij, & multarum praeterea Ecclesiasticae Ebtionis ciuitatum ,& oppidorum occupatorem, tyrannumq. Ecclesiae hostem Aegidius Albomotius Cardinalis.in Italia Sedis Apostolicae LegatuS,Innocentij Sexti Pont. Max. iussu declarauerat, Comtumacemque,ac hvesis crimine conuictum, damnatumque, sacrorum participatione summouerat,

eique bellum indixerat. Mirum dictu est, qua cura Ecclesiae causem in sua dioecesi S. Andreas

42쪽

iuuerit: nam & concionatoribus, ac reliquis L. cerdotibus mandauit, dum inter diuina officia verba facerent, ut euidentem Romanae Ecclesiae iustitiam populis declararent, omnesque hori rentur, ut non solum precibus diuinum praesidiuimplorarent, sed de pecuniam in tam sanctum, ac

necessarium opus conferrente atque ita effectum est, ut non contemnenda subsidia ex piorum smmtaneis oblationibus Legato mitterentur. Multus autem erat sanctus Antistes incomponendis discordijs, quae inter ciues Florentinos assidue oboriebantur; nec solum priuatim odiorum semina familiaribus colloquijs opprimebat, sed di in publicis concionibus de Christiana charit

te, civilique concordia saepenumero sermonem imstituebat. cumque praeclare diceret, & ob insignem sanctitatis famam iam omnibus venerabilis esset;quamplurimi, non solum ex proximis villis, sed etiam ex Floretina Ciuitate ad ipsum audiem dum confluebant. Igitur cum in platea Faesulana. unde uniuersa prospectatur Florentina Ciuitas,in

magna ciuium Corona concionem haberet, eoruq. discordias damnaret,ac mirum in modum execram

retur, Deum precatus est, ut omnibus quotquot adessent,eos, qui tantos dissensionum ignes accenderent,manifeste contueri permitterer Ac statim Surgite, inquit, & videte quinam vestras disco dias nutriant .viderunt igitur omnes innumeros tormorum, milviorum, aliarumque obscenarum

E auium

43쪽

liuin, atque inter se atrociter concertantium. Imtellexerunt igitur ciues illi, eas discordias ab hinmani generis hoste seri,ac seueri; atque in posteruse pacis, concordiaeq. prqcipuos auctores semper praestitere. Quae cum fama evulgarentur,in causa tortasse fuere, cur eius potissimum opera, in coponendis ciuilibus Bononiensiu distordijs Summus Potifex uteretur . Uindicata etenim nuper ab immani Vicecomitum tyrannide Bononiensium CD uitas in Romanae Ecclesiae ditionem remerat 1 grauiter tamen externo bello, internisque seditionibus laborabat. Urbanus ergo Pont. eius nominis

Quintus, res bellicas Aegidio Cardinali Legato demandarat; ad domestica vero dissidia sedanda,

quas Praepotentes quaedam familiae alebant,S. Andream delegauit. Qui singulari aequitate ac Pr dentia omnia breui composuit, ordinauitqu . nam, & si quidam ex potentioribus ciuibus fameto viro refragari, atque obniti cepissent, varijs tamen morbis exagitati, ac praesens Dei numen ICXperti, Concordibus demum votis, propositas ab Andrea pacis conditiones amplexi sunt. Tantam rem paucis attigisse sufficiat: nam quae singillatim in grauisiimo eo negocio ab ipso sunt gesta, eive acciderunt, temporis diuturnitate obliterata itatent . Tradunt nonnulli B. Andream Bononiae dum ea agerentur , carceribus, & vinculis manci, Patum, alijsque contumelijs vexarum; quae deICiub

44쪽

Ciuitate religiosissima, &Sedis Apostolicae diti

ni subiecta, & eo praesertim tempore, cum ab hostibus undequaque premebatur,obsinuentissima, nobis suaderi non possunt. Tot igitur clarus virtutibus saninis Antistes.

totque signis prodigiisque serui sui sanctitatem,

lysomet Deo attestante, populum suae custodite diuinitus demandatum, Rimma cum pietatis, talaude gubernabat s atque ut alij paro chiarum Pastores ad eius exemplum muneri suo

diligenter incumberent, satagebat: utqUe erga bonos, benignum, mansuetumque, ita aduersus

eos, qui ossicium suum negligerent, seuerum Q. Ferendumque ostendebat. Probe etenim didice rat sapientissimus Praesul mansiuetudinem Pasto-r1s rigori iudicis attemperare. Et primum quidem , ut omnes apud Ecclesias suas residerent,perpetis edictis singulis annis cauit, poenisque inflictis, reluctantes ad obsequium compulit, mulitosque contumaces titulis, non sine ignominia , decreto priuauit. Eos vero, qui mulieres parum honeste in contubernio haberent, aut alijs criminibus ordini dedecori, populo offensioni essent, acriter Corripuit; quosque paternis monitis ad caste & pie vivendum emendare non potuisset, benencijs expulit. Adultis vero, praecipuisque viiijs tum Clerus, tum populus eo tempore lab rabat,quae,quoniam peculiaria erant illius aetatis, magnosque labores vir sanctius illis extirpandis

45쪽

exantiauit,saltim ex parte commemoranda videntur. Clericorum igitur longe maior portio, non

solum cuiuscunque doctrinae, sed &proprij ossicij

adeo ignari erant, ut non modo Populo non prodessent, sed adiecta plerumque perniciose eorum vitae exemplo,inscitia sua obessent plurimum.Ne cesse igitur fuit sancto Antistiti,cum dioecesim ex sacrorum Canonum praescripto inuiseret, de omnium doctrina accurato examine rursus dijudic re; & quos ad Ecclesiastica onera substinenda, resalutem animarum procurandam parum idoneos agnouit,qui plane permulti fuerut,a beneficijs eij-cere, e . alijs qui aptiores essent conferre. Multi Praeterea,aut nullis, aut falsis causis Ecclesiarum possessionem inuaserant: Quorum temeritatem , nec serendam Beatus Andreas existimans; magnum eorum numerum 1 Sanctuario Dei extu

Dauit: & quoniam id genus hominum audax, litigiosum est; magnos sane labores eum subijsse in huiusmodi negocio oportuit. Nec eos etiam tolerandos duxit, qui quaestum ex mercatura facerent; multoque minus qui praeturas, &officia exerceret. Maior siquidem eius dioecesis pars minutis quibusdam oppidulorum, re vicoru simianis ea tempestate abundabat; qui fortasse virorum ad ius dicendum aptorum penuria,locorum Pra fecturas , ac magi stratus clericis demandabat. At sanctus Antistes indecorum, & valde periculinium ratus,si ij, qui in sortem Domini vocati essent talibus

46쪽

3T talibus negotiis impIicarentur, omnia eiuslaodimunia eis interdixit. Cum igitur Ecclesiarum , Rectores ossicium suum , aut ignorantia obcaec ii nescirent, aut dum alieno incumbunt, negligerent; fiebat, ut oves sine pastoribus errantes Praeceps malorum corruerent, nec esset qui attemderet: & quamuis permulta essent vitiorum cat Pita , quae sanctissimo Pontifici amputanda fueririant; duo tamen praecipue multum ei negotii, ac laboris attulere. Nam ct commercia contractusque,qui promisciae ficbam, et vetitiscenoris criamini obnoxij erant; dc matrimonia plerumque imter personas sacris legibus prohibitas,ac s pius fit tim,&absque ulla Ecclesiae solemnitate, aut etiam scietia firmabantur; ex quibus duobus teterrimis fontibus, quam ingens animarum pernicies longe lateq. gras etur, nemo est qui non videat. His B. Andreas omni Ecclesiasticae distiplinae vigore uiauit, eoruq. ora oppositis sanctissimis legibus

obstruxit;nec paucos sane contra Stius usuram titu Io damnatos,irritos reddidit; multoruq connubia contra Ecclesiastica decreta sancita, rescidit,sep rauitque;ac ne deinceps clam,& absque sacerdotunotitia celebrarentur, seuerissimis edictis statuit. Atque ut omnes quibus animarum cura mandata esset,iam salutaria eius praecepta seruarent,utque ab alijs seruarentur efficerent, nouos Vicario in longinquioribus suae dioecesis regionibus Comstituit, qui ius dicerent, & omnia Dei cultui,

47쪽

ta animarum saluti necessaria comminus inspicerent, Curarentque . Non sumus nescij pleraque ex ijs quae diximus, ab alijs etiam Ecclesiarum phstoribus frequenter actitata, nec Plane digna, quae de tanto Antistite commemorentur, multis videri posse : Nobis vero quaelibet Sanctorum ad imcrementum diuini cultus, aut populi prosectum dicta, sectaque pertinentia, celebranda videntur. Nam sicut ea, quae in superioribus caeli regionibus conspiciuntur, quamuis adeo parua saepeninmero appareant, Vt PCne scnsias effragiant, claris tudinem tamen, virtutemque a loci nobilitate

deducunt, ut diligenti obseritatione digna censeantur: Ita Sanctorum gesta, cum de cordibus eorum prodeant, quae caelorum instar domicilia , sunt, ac templa Spiritus sancti, etsi exigua nobis

videantur, omni tamen honore, ac reuerentia sibseipienda sunt, ac ut plurimum Ecclesiae Dei viblia perpetuae memoriae Commendanda .

Igitur cum toto vitae suae die S. Andreas in vinea Domini laborasset, magnosque atque uberes fructus indefesiis vigilijs in domo eius congregas set; iam sonio confectus, operis sui finem, debitam mercedem Consequuturus, desiderabat, expectabatque . In ipsa itaque Dominicae Natiuitatis die, cum ad Misse sacrum, quod illi postremum fuit. solemni pompa de more celebrandum se orans pararet, B. Virgo Maria, quae primordia sacerdo-uj eius praesens honestaverat, actuit ei etiam ad vitae

48쪽

vitae occssum hora sacrificii vehrtini; ipsumque

de propinquo eius ad caelestem vitam transitu asmonuit; praedixitque fore, ut sacrosancto Epiphaniae die, ipsi quoque Deus in caelorum regno

secie ad faciem perpetuo contemplandus manifestaretur. Hoc nuncio mirum in modum labius Andreas, iam aeternarum deliciarum suauitatem in terris praegustans, ingentem animi iucum ditatem continere non poterat, quin etiam exterius erumperet, & ipso corporis habitu permi-cua efficeretur et Nam vultus hae enus 1 duis ieiunijs vigilijsque, ac mira vitae austeritate examguis , ac squallidus, repente in Iaetum adeo, ac rubentem versus est, ut caelestis patriae alicuius ciuis diuini amoris incendijs exardescentis imaginem referre videretur. Paulo post itaque febri correptus, cum Uidonem Faesulanum Canonicum,quo unico diligebat, de instanti morte sibi per B.vi ginem praenunciata certiorem reddidisset,strambneo Iec talo decubuit. Increbrescente vero eius aegrotationis fama, non cIerici modo ex vicinioribus Ecclesijs, sed ciuium etiam Florentinorum quamplurimi ad eum officij gratia inuisendum confluebant: quos ille benigne comiterq. suscipiet

ad Christianam charitate, & ciuilem concordiam seruandam, ut consuetudo ipsius erat, exhortabatur, alijsque salutaribus monitis erudiebat. Adueniente igitur suprema vitae hora, cum psalmos Dauidicos alternatim cum suis clericis recitasset,

49쪽

proruinciam apostolico Symbolo,omnibus Eces uae Sacramentis resectus, ad supernam Patriam corporis vinculis absolutus euolauit; anno Domi. nicte natiuitatis tercentesimo septuagesimo qua to post millesimum, a Religionis ingressu quinquagesimo octauo , cum Faesulana Ecclesiam qu tuor & viginti annis sanctissime gubernasset. Ipse eius obitus hora thalamus, in quo Saninis recumbebat ira Irice illustratus,ac uiauissimo od re pessisus traditur. Eadem vero qua decesiit nocte , virgo quaedam decimum aeratis annum agens subito exclamauit,videre se lucidam scalam,a te Ta cassos pertingentem hominemque pontifici, vestibus indutum, ac duorum Episeoporum medium per eam ad caelestia ascendisse: quae audiens mater intellexit, quod reuera erat, eadem hora S. Andrea ad qterna tabernaculatrati migraue. Alia itidem virgo cuius matri Andreas praedixerat s re, ut eadem nocte ipse, re eius filia ex hac vita decederent;appropinquante mortis hora,elatam-bito voce, Expecta, inquit, me sanctissime Pater. ut una caelestia regna ingrediamur. statimque,e dem sane,quo Beatus Andreas, temporis momemto, expiravit.

Paucis elapsis diebus idem Sanctus, vidoni 1n

timo eius, ut diximus,amico apparuit, Episcopalbbus indumentis candidis ornatus, lilia, rosasq. m nibus gestans. rogatus cur flores, quod Potitim. ciam grauitatem haud decere videbatur,haberet; respon-

50쪽

- tres; ndit, se virginitatem incorruptam admorditem usque seruasle, atque idcirco cum virginibus.

floribus redimitum Agnum sequi. Ad sancti viri

corpus veneradum magnus faetius est undequaque populorum concursus E, multiq. aegroti, debilesque non eius modo attactu,sed percepta etiam iucudis sima, ac salutari odoris fragrantia, quae ab eo mire

emanabat, sanitatem consequuti serutur. Eius exuuiae ab omnibus quotquot aderant avide abreptae,

subiamque sunt: sirream cathenam,cuius superius

meminimus, victoa quaedam mulier clam abitulit,

eamque haud multo post Fratribus Carmelitis, ut honorificentius asseruaretur detulit . Demum quamuis idemmet testamento cauisset, ut eius co pus Florentiae in Carmelitarum Ecclesia sepulturae mandaretur; non permiserunt tamen Faesialani montis accolae se tanto thesauro spoliari ; sea in Cathedrali aede, ut honorifice conderetur Curarunt . quod deinde ijdem Carmelitae, nocta pia fraude clam subIatum in eorum Ecclesiam, ubi idemmet religioses vestes, re tam eximiae sinetitatis initia susceperat,eandem tum quoque odoris suauitatem diffundens asportarunt: Ibidemq. hactenus asseruatur in sublimi marmoreo sepulchro, signis, picturisque, ut ea ferebant tempora, egregie exornato; ac integrum, incorruptumque populo ad haec usque ter ora colendum ostent

tur. Epitaphium, quod subiecimus, atque ibidem marmorea tabula insculptum legitur, Coluccius

SEARCH

MENU NAVIGATION