S. Andreae Corsini ordinis Carmelitani episcopi Faesulani vita. Authore Francisco Venturio episcopo S. Seueri

발행: 1629년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

spectum suum multissimis gratiae splendoribus

luceret, atque uniuersem templum illuminaret

Fulgineo Carbone Episeopo Fqsulano,viro pio ac prudenti, pestilentiae vivis sublato, Clemens extus Summus Pontifex, seu Clem Faesulano

suggerente, vi temporum mores tum ferebant, seu tantarum eius virtutum, ut verisimilius videtur, fama permotus, Andream Episeopum Fadisulanum renunciauit; literasque eius rei, ut moris est ad eum, & Clerum, populumque Faesulanum dedit anno eius taculi quadragesimo ninno . quod adeo non latum praeter spem, sed omnem prorsus expectationem Andreae contigit, ut nuncio accepto statim ut eum honorem euitaret,

se in fugam dederit, latebrisque abdiderit: cinn-que diu iam frustra quaesitus fuisset, & eius inumniendi parum spei superesset, Ecelesiae Faesulanae nonici quid agendum esset inter se consuli hant. Tunc Deus, qui ex ore insentium perficit laudem . suscitauit spiritum pueri triennis, qui magnis vocibus exclamauit, eleeisse Deum Amdream Sacerdotem sibi, proinde in Ecclesia quadam non longe ab Urbe eum orantem inuentinros. Interim vero Andreas, Angeli, atque laesius Angelorum Reginae hortatu, ac caelestis auxilij promissione firmatus, onus Episeopale susci- .pere statuit, renouato antiquae Ecclesiae exemplo, ut nolentes, fugientesque, in Episeopos eligerentur, ac ad eam dignitatem idonei diuino testumonio

32쪽

monio denotarentur. Andreas igitur aetatis suae anno quadragesimo octauo Episeopus Faesulanus mira Cleri, totiusque populi initia consecratus

est. Et quoniam de cietissimo nobilis Ecelesiae

Praesule agendum est, de Faesulana ciuitate non' nulla dicenda videntur. Ea igitur inter primas quondam totius Hetribriae urbes nobilitate, & antiquitate pollens, iro praealto montis vertice constituta , Florentinae urbi imminet, ipsamque totam atque uniuersia

eius suburbia gratissimo, ac supra quem dici possit pulcherrimo prospectu intuetur. sed illud in Primis eam claram, conspicuamque reddit,quod ab ipse Apostolorum Principe Christianae Fidei rudimenta per Romulum Episcopum illuc ab eo destinatum suscepit. Qui statuta in ea urbe Episcopatus sui Sede, Ur uniuersam fere Hetruriam Christianae fidei semina iecit: ibique una cum praedicationis socijs illustri pro fide Christi madityrio perpetrato, egregie munere suo defunctus est . Longa dehinc sanctorum Episc8porum, ae Martyrum series apprime, illustrem Faesulanam

reddit Ecclesiam. Eam ciuitatem Florentini, ut nimis vicinam ,ac loco superiorem,ad annum lio manae salutis millesimum decimum expugnatam diruerunt, nulla prorsus relicta urbis serma; sam cita etiam lege, ne in eo loco aedificia excita re liceret. mansit tamen, manetque ei Episcopalis dignitas cum amplissima dioecesi utque olim P tentia

33쪽

tentia, ni ne amoenitate, & caeli salubritate nobilis , dc ingenti populorum concursu,qui statutis diebus ad colendas ta rosanctas basilicas tot semctorum Episcoporum, ac Martyrum pignoribus decoratas, ex vicinis oppidis undique confluunt, Ad huius igitur Ecclesiae administrationem,

manifestivi dictum est,Dei vocatione assumptus Andreas, ea Cura diuino cultui incubuit, ea vigilantia animarum saluti prospexit, ea demum sanctimonia munere suo defunctus est; ut merito

omnibus Ecclesiarum pastoribus absolutissimum optimi Praesulis exemplar esse possit. Et primum

quidem ,quamuis prouectioris esset aetatis, ac diuersis morbis obnoxius, non solum quicquam rigoris, quo anteacta vita adsensus omnes in potestatem redigendos utebatur, non remisit, sed plurimum auxit. Non enim iam sceno dormiens incubabat; sed, quod plane incredibile videatur, super vitium sarmentis, arborumque stratis r mis quiescebat, supposito capiti, puluini loco, sarmentorum fisce: quamuis ad etagiendam tam durae in se ipsum austeritatis famam, pictis vestibus cubile velaret. Ferrea praeterea cathena Pe

Petuo praecingebatur, quae ad hoc usque tempus, populo cum veneratione ostentatur, & ob asperutarem, & immane pondus, magnum spectantibus horrorem incutit: quae ex eius membris tantum virtutis hausit, ut multis aegrotis contactu si in

34쪽

tem restituerit Diuinis ossiciis quae in Cathedrali eius Ecclesia, die noemaque a Canonicis recitabam

tur, semper intererat, atque inde saepe ad aliquam ex vicinioribus Ecclesijs visitandam, unico tam tum ex suis Clericis comite, occulte pergebat. Contigit autem, cum nocte quadam, ab Ecclesia, quam Abbatiam vocant, reuerteretur; ut altissumo interclusam muro semita inueniret. Miranti socio quisnam tantum aedificium tam sebito exciatasset; respondit Andreas, insidias esse diaboli orationibus profligandas; statimque genibus sit, misiis, ac Dauidicis psalmis, una cum comite Pr nunciatis, opposito sanctis imae Crucis signo, Smianae figmentum, diuina ope admus, dissipavit. Noverat vir sanctus,animoq. semper reuoluebat,

a suis potissimum praecepti s, exemplisque, populi sibi a Deo crediti in Christianis virtutibus profectum dependere; ac proinde sibi sedulo Christi opera imitanda esse, ut ipse alijs se praebere posset imitandum. Ut igitur hoc facilius assequeretur, quaedam praecipua Domini Nostri Iesii Christi acta selegerat sibi sepius repetendae Conmeuerat

itaque inter cetera Beatus Andreas, quinta feria per singulas hebdomadas, omnibus, quotquot alessent, mendicis pedes abluere, conuiuioque exceptis ipsemet inseruire. Igitur cum die quadam omnibus,vno tantummodo excepto, mendicis Pedes abluisset, rogaretque illum Andreas, ut se quoque lauari Pateretur, respondit ille, se tanti D Pra

35쪽

Praesulis benignitate minime abusurum,quod crura adeo ulceribus, sanieque deformia haberet, ut nec eorum aspectus absque graui stomacho pe ferri posset. At vir Dei ea causa magis adpropinsitum peragendum incensus, vincula, fasciasque soluens, Confide, inquit, fili, & de Dei bonitate praesume: ipse enim sanabit languores tuos. Quo dicto, pauperis pedes, lacrymis magis quam aqua

humectans,lcera illius exosculatus est: statimque vir ille perfectam consequutus sanitatem, ingenti laetitia exultans, exiliensque , laudabat Deum. Tantae erat vir sanctus erga inopes, miserosque clementiae, & ben unitatis, ut nec eorum memi

nisse absque laminis posset: quoties etenim do

Pauperibus, ora hanisque, vel de carceribus mancipatis , vel mulieribus parturientibus, ceterisve egestate oppressis,ipso praesente, verba fierent,st tim in lacrumas soluebatur, & de praesidijs necessarijs conferendis consilium inibat. Et sane perpetuo sanctus Antistes illud dominicum in mente habebat, ut omni petenti demus. Illud certe si iis exploratum habetur, neminem unquam pavi Perum ab eius conspectu tristem discessisse. Ipse

enim plerumque ad aedium suarum ianuam sedens, suis manibus panem mendicis elargiebaturi Ciamque magna aliquando annonae penuria laboraretur,accidit,ut eius rei fama peruagante,etiam e remotioribus regionibus pauperes undequa-Que ad ipsum confluerent ; quibus ille omnibus, nullo

36쪽

nulla unquam reiecto, panes adeo largo suppeditabat, ut saepenumero, qui ad se, uniueriamque domesticam commode integro mense alendam sufficere potuissent, panes, unico tantum dic erogaret. Cum igitur huic rei diligentius die quadam incumberet, di nouis vicissim succedemtibus mendicis panes sibi afferri postularet, retulerunt famuli, se promptuarium prorsus inane reliquisse, ac superesse tantum panes quindecim

in familiarium coenam reseruatos. Respondit vir sanctus, ut diligentius inspicerent; cordi enim Deo esse ne pauperes illi, qui adhuc restarent, triustiores abirent. Reversus ex illis unus inuenit ad cam, Calidis, optimisque panibus refertam; Dei*benignitatem, ac sanctitatem Andreae multum admirans, laetus sancto Priesuli pauperibus distribuendos attulit. Neque hoc tantum loco conssistebat huius sancti viri benignitas, sed longius thtiusque progrediebatur; nam, re erga eoAqum rei familiaris angustijs pressos nouerat, atque ad sopalam adeundum, aut Conditio,aut aetas, aut natalium dignitas prohibebat, apprime liberalis, aemunificus fuit; nam sponte tanta eos liberalitate praeueniebat, ut quibusdam annuum etiam frumentum , nec exiguum, praestaret. Nec illis stalium, qui ad eius dioecesim pertinerent, insignis Andreae munificentia proderat, sed ad FI

rentinos etiam ciues, exterosque alios redunda, bat; quos omnes, non annonae tantum, sed vesti-D et ment

37쪽

2g: mentorum etiam largitione iuuabat; magna enim vestium vim, quas indigentibus elargiretur, in vicinis emporijs coemebat: Quae cuncta in afuersarijs, quae eius manu c scripta in Archb uo Faesulanae Ecclesiae adhuc asseruantur, non sine admiratione videre omnibus licet. Ac ne quid prorsus omitteret, quod ad pulcherrimum optimi Praesulis, ac misericordis imi patris exemplar efformandum pertineret ; instar magni illius Alexandrini Antiuitis Ioanis, quem antiqui Misericordem dixerunt, ac Sanai Gregorij Papae, omnium, qui ad eius curam pertinerent, paup .mam nomina in codice descripserat. Quin etiam nouo exemplo singulis fere annis, qui pauperum curae inuigilarent, plures viros pios, ct de quin

rum charitate conficieret, procuratores constitu

bat: quibus etiam mandabat, ut eorum, qui pie ac religiose legata pauperibus reliquissent, testamenta conquirerent, ac mandata exebuerentur ;di quaecunque alia ad commodum ipsorum ordinata &constituta essent, in eorum usum vidit

temq. ut conuerterentur, curarent. Placet autemm imet verba sanctis ii Praesulis, quae adhuc in publicis tabularijs extant, pastoralem eius charbtatem mirifice spirantia apponere: Tanquam, im quit, miserabilium personarum,&pauperu Christi pater. Hospitales vero domos ,siue ad peregrinos suscipiendos, siue ad aegrotos curandos institutae essent quam vera Christianae benignitatis domi-

38쪽

domicilia, singulari cura lauit: nam,& eorum vectigalia, ut in usus ab institutoribus designatos im

sumerentur, sedulo curauit; earumque admini, stratores, qui pecuniam interuerterent, aut dilapidarent, seuerissime coercuit ; &quamplurim ea de causa, anathemate etiam notatos, Ciam im Mnia administratione abdicare coegit: nec facile in eius commentarijs reperies aliud negocium a tentiori cura ab eo procuratum, aut frequentius

seueriusque,quam in huiusmodi delicta animaluersum. Quo fiebat,ut multi tanti Pontificis, nori verbis modo, sed & quod omnibus rebus quae ad earum utilitate profectumq. pertinerent,tanta sedilicitudine prospiceret, ad hobitales domos aedificandas animarentur; quod frequetissime, eo Pomtifice,in eius dioecesi cctitatu esse, liquido constat. Ingentem etiam pecuniarum vim Gnctus vir profudit in excitandis, instaurandisq. sacris aedi-ncijs; & Cathedralem sane aedem ruinae Proximam fere uniuersam restituit, sectisque lapidibus anteriorem partem incrustauit. Canonicorum Praeterea enacula, di cubicula aedificavit: Epiri scopales aedes maximis sumptibus instaurauit, auxitque: Aediculas insuper in Sanctorum ho norem multas excitauit: sacraria Cathedralisb silicae, aliarumque Ecclesiarum, sacra supellectili assiuenter instruxit, ornauitque: vi cepen

mero admiratio animum subeat, undenam tam

ingens pecuniarum copia uti ad tantos sumptuasustiu

39쪽

sustinendos suppetierit; satis etenim constat, E elesiae illius prouentus haud sane amplos tum temporis fuisse. His etiam accedunt, quas ut sodalbhus sui, Carmelitis gratificaretur, expensas secit. nam re ipsorum Ecelesiam ex parte labentem restituit,&bibliothecam plurimis, optimisq Samctorum Patrum codicibus lochletavita, alijsque

eos quamplurimis beneficijs oecit. Nec etiam praetereundum est, eius Episeopatum in eam tempestatem incidisse,qua exitiale bellum inter Pisanos,florentinosq. vigebat:ivm. saepe Florentinorum copiae ad urbis usque Pisanae moenia popul bundq discurrebant,ita quandoque eadem insu, urbijs suis Florentini ciues patiebantur. Immisdigitur aliquando a Pisanis in eorum agrum Conductitiae Anglorum equitum turmae, omnia Faesulanae Ecclesiae praedia, domos, praetoriaque d uastarunt, ac prorsus solo aequariat. Ea omnia semctissimus Antistes rursus ut restitueret, neces ,

fuit. Quodque vel praecioue mirum est, licet tot impendijs pene oppresius videri posset, fumdos tamen, nec eos quidem exiguos,Ecclesiae suae nomine coemit; ut vel hinc perspicere liceat,sanctum virum,eorum,quae in pauperes iam S er

gauerat, a Deo fideli sponsore, centuplum in hoc secutoaccepisse. Et stae inter tot tantasque eius virtutes, nec ea defuit, quam Apostolus perse pastoris notam requirit: ut qui stilicet Ecclesiast cae administrationis prouinciam sustepturus sit, domui

40쪽

domui primum suae praeesse nouerit. Namq. haud modo inter Fratres Dos Carmelitas, ubi exactissimam ad religiosae vitae normam Praefecturam gessit, optimumse patrem familias praestititi sed & in ipso Episcopatu egregie ad Christianam discipli

nam domesticos suos continuit; ac in Ecclesiae M.trimonio procurando attentissimus, ac vigilantissimus semper fuit. Ecclesiastici iuris praedia ab iniquis possessoribus occupata, acerrime vindicauit; atque ab alijs etiam qui benefici js praeessent,ut idem fie rei sedulo cauit. Eos vero, qui humanis, diuinis . legibus neglectis, ac Dei timore postposito,Ecclesiae, &eius ministris decimas, Dei prqce, pio debitas, per auaritiam usurparent, aut solueret detrectarent, impiorum loco habuit; ac prorsus coercendos, de ad officium reuocados duxit. D nique nihil omnino praetermissum voluit, quod ad Ecclesiae vectigalia tuenda, augendaque pertianeret; quae tanquam fidelis dispensator, & vltimi etiam quadrantis rationem Deo redditurus, alministrabat potius,quam erogabat; domi parcissismus, foris in iis, quae ad Dei cultum, & egenorum subsidia pertinerent,profusus, acplane prodigus Igitur cum tanta charitate sanctus Antistes aestuaret, & ea quae ad honorem Dei facerent, adeo diligenter curaret; fiebat, ut plebs et Commissa, ad imitationem ipsius , dilectione dec ris domus Dei ferueret, & ad exercenda charstatis opera incitaretur. Nec inter minima recem sendum

SEARCH

MENU NAVIGATION