Bibliotheca rerum Germanicarum Monumenta Carolina

발행: 1867년

분량: 731페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

41 Iab exordio mundi ad potentiam baptismi pertinentia praefigu e. 809-812

rata sunt, ponere, et nativitatis secundae immo in Christo primae digerere sacramenta, ac deinceps de reteris rebus tractare; maxime quia dicitis, vos velle cognoscere, qualiter doceamus et instruamus plebem et sacerdotes ' Ecce haec iuxta exiguitatem sensus nostri ad interrogata respondimus, breviter significantes, quomodo plebem nostram doceamus et ea, quae docemus, qualiter nos ipsi custodiamus. Nunc autem maximas vobis reserimus gratias, constantissime et gloriosissime imperator, semper felix, optime auguste, qui nos pia vestra sollicitudine tamquam dormientes excitatis et torporem mentis nostrae exeutilis et ad sanctum exercitium provocatis quasi cum propheta sanctae dicentes ecclesiae, pro cuius defensione vos dominus Iesus Christus conservare dignatur: E cutere de pulpere, eo urge aede Ierusalem: Ad cuius last,

gium in sempitem gloria participandum vos, utpote rarissimum membrum eius, perducere dignetur, transferendo de regno ad

regnum, re regum et dominus dominantium.

37. Leidradu episeopu Lugdunemia Carolo I imperatori mittigri abrenunciation dialol op culum .

Domino gloriosissimo et vere piissimo imperatori et in 809 812 Christo victori ac triumphatori, invictissimo semper augusto Leidradus sieet indignus, divina tamen dispensatione et vestra miseratione Lugdunensis ecclesiae episcopus. Christianissima et admirabilis religio vestra atque in Deum ardentissima fides, divina inspiratione adtacta et piissima sollicitudine permota, iussit nuper aliquid nos de sacramentis nostrae renovationis et regenerationis ad vestras sagacissimas i quisitiones respondere. Ad quas nos nihil condignum intelleximus, nisi quod nec respondere lacilitatis nec dissimulare saevitatis nostrae esse, perspeximus. Tandem, licet ad neutrum idonei, iuxta

I. a1 52, 2.

422쪽

EPISTOLAE CAROLINAE 37

o. 809412 exiguitatem tamen ingenioli fidei nostrae rationem confidenter vobis, iuxta quod sensimus, patefecimus, prudentissimo utique iustissimo ac piissimo dictorum iudiei. Vos autem, consueta bonitate auditis responsionibus nostris, quas nos absque reprehensione utique dicere non potuimus, iuxta benignitatem vestram, qua cunctos mortales anteitis, tamquam vobis placitas laudar dignati estis. Nec tamen inter haec negastis nobis affluentissimam eruditionem vestram, quominus iudiearetis quod in his, ad quae vos avidius audienda par batis, nostra imperitia minime satisfecerit. Tunc demum non tam imperiali quam paterna ammonitione innotescere nobis dignati estis minus nos dixisse de abrenunciation diaboli et earum, quae eius sunt rerum, quam vestra pietas optabat. Imtelleximus itaque post vestram benignissimam ammonitionem,

quia de operibus et pompis diaboli multiplicius respondendum erat, quam de deteris rebus quoniam per ea cupiditates et per

cupiditates scandala mundi crebrescunt et crescunt quotidie et, quod peius est, inter ecclesiae rectores et rei publicae administratores discordiae oriuntur et, quod adhuc horum est pessimum, inter doctores et auditores odia se interserunt, inimicitiae concitantur, detractiones agitantur. Vestram itaque sapientissimam ammonitionem omni amore amplexati, valde admirati sumus prosunditatem vestrae sanctae considerationis. Inter haec igitur cum ingenioli nostri pra pediente tarditate, non satis advertere potuissemus, utrum ista vestra laudabilis ammonitio responsionem a nobis vellet an tantummodo nostram nobis imperitiam cognoscendam commendare, hae ambiguitate suspensi, nullum probabilius consilium, ut nobis tamen visum est, reperire potuimus, quam ut ea, quae per os cognovimus non legitime a nobis fuisse responsa prius, iuxta pusillitatem sensus nostri, in quantum videbatur, explicaremus; a deinceps his litterulis serenissimae elementiae vestrae indicaremus, quae dubitatio vel potius quae necessitas nos artaverat ad scribendum ea, quae in prioribus responsionibus nostris minus fuisse per vos cognovimus. Deinde gloriosissimo conspectui vestro

423쪽

EPISTOLA CAROLINAR. 37. 38

destinatis si secundum iussionem vestram secimus aut non, ecce αβγ-812 adsunt in conspectu gloria vestrae et ea, quae in prioribus minus fuerunt et quare nunc ea seribere et transmittere ausi

immo coacti sumus.

Quodsi ea aliquatenus vestrae voluntati convenientia iudicatis, secundum indeficientem thesaurum bonitatis vestrae id facitis. Sin autem vana et minus utilia, sicut forsitan sunt, nos novimus et confitemur, multitudinem id promereri imperitiae nostrae, qui vestram voluntatem et tenorem servitutis nostrae minus advertere possumus. Quamquam et si advertamus, nequaquam simul idonei ad respondendum vestrae tam sublimissimas et inimitabili investigationi, tamen oramus, ut Vos non lateat, quae nos causa compulerit ad scribendum de his, quae vestra nos clementia et paterna sollicitudine ammonente, cognovimus minus fuisse in prioribus illis responsionibus. 38. Theosissus episeopu Aureliane tis Magno archiepiscopo Senonem de ordine baptismi librum mittie'. Reverentissimo atque carissimo fratri Magno episcop, Theo e. 809-812dullas salutem.

Praeceptum tuum, vir venerabilis Magne, peregi, etsi non sollerti emeacia plena tamen obedientia Prae pisti enim mihi immo per te caritas praecepit ut quibusdam quaestionibus sordine baptismi, a domino et glorioso imperator Carolo tibi transmissis, breviter et cito responderem. Coartantibus itaque

I. archiepiscopo Senonensi 801-818. Idem Carolo misit et de mystorio baptismatis libellum v. insta ep. 39 o do notis iuris opusculum eum disticho hoo: Haec iuris σημεῖα libens rex accipe Cario, Offert devotus qua tibi Magno tuus. U. Ommsenii oditionem V Keil Grammatici Latini IV 285. - Sirmondus in tribus quidem eodicibus Virdunensi Divionensi, Vaticano Theodulfi do ordine baptismi librum reperit Magno episcopo Senonensi inscriptum, in uno autem Corbolens Iohanni episcopo II Arelatensi . . episcopus Aurelianensis, α 788 821.

424쪽

ae 80λ812 me hinc brevitate, qua cogebar brevi sermone res magnas Ppedire, illinc temporis angustia, qua cito quod iusseras adimplere volebam, explevi quod iussisti. Quod opus o utinam esset tam efficaciter expletum, quam est libenter susceptum. Quanquam ergo mihi spatiose tractandi et patrum volumina revolvendi, quibusdam occupationibus praepedientibus, facultas nulla suppeteret et me ad iussionem linplendam caritas permoveret, de singulis, quae mihi occurrere potuerunt, celeri cursu scripsi et vestrae raternitati misi, ut, si non habuerint responsa emolumentum, saltim obedientia habeat fructum. Quaestiones interea istae, ut ego te nosse certus sum, a

regali celsitudine non sunt sactae necessitate discendi sed studio docendi ne ut ipse his absolutis de nescitis valeat imbui, sed ut alii de somno seditiosi torporis ad rerum absolvendarum utilitatem valeant excitari. Quippe cui hoc semper familiare est: ut exerceat praesules ad sanctarum scripturarum indagationem et sanam sobriamque doctrinam, omnem clerum ad disciplinam, philosophos ad rerum divinarum humanarumque cognitionem, monachos ad religionem, omnes generaliter ad sanctitatem; pi mates ad consilium, iudices ad iustitiam, milites ad armorum experientiam praelatos ad humilitatem, subditos ad obedientiam, omnes generaliter ad prudentiam, iustitiam, sortitudinem, uinperantiam atque concordiam ius et his similibus rebus ille virorum optimus, Deo sibi propitio, sanctae ecclesiae fastigium adcumulare non cessat et admirabili in rerum ecclesiasticarum sive civilium administratione strenuus et sapientiae sonte redundat et virtutis exhibitione triumphat. 39. Magnus archiepiseopua Senone is et eius austraganei aeopi Carolo I imperatori libellum de mysterio baptismatis

mittunt .

e. 809-812 Gloriosissime imperator, innotescere magnitudini vestrae praesumsimus nos servi vestri Magnus scilicet et ceteri com-

425쪽

EPISTOLAE CAROLINAR. as. 4 415

pares mei licet indigni episeopi ad Senonieam dioecesim perti e 809412 nentes quia praeceptum vestrum, humiliter et libentissimo animo susceptum, iuxta quod nostra praevaluit exiguitas de mysterio baptismatis, sicut in vestra continetur epistola, ammonitionem vestram inquirere vel investigare studuimus, qualiter intelligera vel tenere debuissemus. Unde si ausi sumus, immensae te mentiae vestrae referimus laudes, eo quod nos de somno stultitias vel insipientiae excitare dignati fuistis, sicut semper et ubique solliciti estis Gratias namque omnipotenti Deo et vobis; inde nos et plurimi alii eruditiores et meliores esse debemus et sumus. Vestram tamen exoramus clementiam, ut nobis indulgeat vestra benignitas, quod per omnia, sicut debuimus, vobis renunciare nequivimus; sed etiam hoc, quod nobis pati esper illorum reliquerunt exempla et nos ex nostra exiguitate parte intelligimus, ordine subsequamur'. 40. Carolusa imperator ad mehaelem I Graecorum imperatorem legatos mittit, qui foederis tabula ab eo signata a

In nomina Patris et Filii et Spiritus sancti. arolus divina 813 largiente gratia imperator et augustus idemque rex Francorum ahi. et Langobardorum dilecto et honorabili fratri Michaeli glorioso imperatori et augusto aeteream in domino nostro Iesu Christo

salutem.

Benedicimus dominum Iesum Christum verum deum nostrum et gratias illi iuxta virium possibilitatem et intellegentiae nostrae quantitatem ex toto corde reserimus, qui nos inessabili dono benignitatis suae in tantum divites incere dignatus est, ut in diebus nostris diu quaesitam et semper desideratam pacem inter orientale atque oceidentale imperium stabilire et ecclesiam suam eatholicam ganctam et immaculatam, quae toto orbe diffusa est, iuxta cotidianas ipsius postulationes sicut semper regere ac πο-

426쪽

81 tegere, ita etiam nunc idem in nostro tempore adunare atqu6i .hi pacificare dignatus est. Quod ideo tanquam peractum dicimus, quia, quicquid de hoc ex nostra parte faciendum suit, fecimus, vosque similiter de vestra parte sacere velle non dubitamus; fiduciam habentes in illo, qui hoc opus, quod in manibus habemus, id est pacem fieri praecepit; quia fidelis et verax est et omni bene operanti cooperator existit, qui etiam a nobis

bene inchoata ad persectionem, ut confidimus, deducturus est Huius persectionis desiderio accensi, praesentes legatos nostros, Amatharium venerabilem Treverorum episcopum et Petrum religiosum abbatem venerabilis monasterii sanctorum apostolorum' ad tuae dilectae fraternitatis gloriosam praesentiam direximus ut iuxta quod fideles legati dilectas fraternitatis tuas Michahel venerabilis metropolita et Arsafius et Theognostus gloriosi prot spatharii nobiscum secerunt', suscipiendo a nobis pacti conscriptionem, tam nostra propria quam et sacerdotum et procerum nostrorum subscriptione firmatam cita et memorati legati nostri foederis conscriptionem tuam, et sacerdotum patriciorumque ac procerum tuorum subscriptionibus roboratam, a sacrosaneto altari tuae manus porrectione suscipiant; et, Deo iter illorum properante, ad nos deserant. Quia et ratio postulabat et talis fuit nostra et legatorum tuorum convenientia, ut post profecti nem illorum, cum primum oportunum navigandi tempus asveniret, legatos nostros ad tuae dilectae fraternitatis gloriosam praesentiam mitteremus, qui supra dictam pacti seu foederis conscriptionem, te dante, susciperent et nobis adserrent. Quapropter rogamus dilectam et gloriosam fraternitatem

tuam ut, si tibi illa, quam nos sedimus et tibi misimus, pacti deseriptio placuerit, similem illi Grecis litteris conscriptam et eo modo, quo superius diximus, roboratam missis nostris memoratis dare digneris eosque, postquam ad te venerint et a

I. onantulani. 2. Annales Mon Germ. 8S. I 200 813 amperator cincipiente verni temperio Amatharium reverensem episcopum et Petrum abbatem monasteri Nonantulas propter pacem cum Michaelo imperatore oonfirmaudam constantinopolim misit'. ra anno 812.

427쪽

4l Tte, sicut in tua earitate confidimus, benigne suscepti suerint, is absque non necessaria dilatione absolvere iubeas ut de illorum reditu et de tuas dilecta halamitatis rescripto, Domino opitulante gaudeamus et tibi largitor omnium bonorum Deus digna reconpensatione restituat, quod pacis, quam ille suos inter se habere precepit, amator et confirmator esse certasti Bene vale. 41. Massardus es ulradus et alii Caroli imperatori legati

eomitem quendam ad obedientiam et i titiam Meromidam

hortantur'.

Diligendo nobis in Domino illo omittiadesbardus', ut 801-814radus', nroeus seu raro culsus, missi domni imperatoris, in Domino salutem.

Non incognitum bonitati vestrae, qualiter domnus imperator in istis partibus iniunctam nobis habuit legationem suam, Ra- doni scilicet utrado et Unroco, ut nos, quantum valuissemus et Dei et suam voluntatem in ipsa legatione agere decertaremus. Sed quia modo Rado ex parte infirmatus est et hac vice in ipsa legatione, secundum quod necesse est, ire non potest, placuit domno imperatori, ut Adalhardum et Hroecudum in supradicta legatione adiungeret, qualiter omnes pariter, secundum quod tum ratio permittit vel necessitas docet, sicut praedictum est, ad Dei et suam voluntatem peragendam decertando laboremus. Nos igitur in ipsa legatione positi idcirco ad vos hane direximus epistolam, ut vobis et ex parte omni imperatoris iuberemus et ex nostra parte exhortando precaremur, ut de omni re, quantum ad ministerium vestrum pertinet, tam ex his quae ad Dei cultum quamque ex his quae ad omni nostri servitium seu ad christiani populi salvationem vel custodiam pertinent, totis viribus agere studeatis. Praeceptum est enim nobis omnino et omnibus reliquis missis a domo nostro, ut

1 abbas Cometas antiquae. AE abbas S. Quintini Veromanduentis.

JA-έ. Bibliotheea IV. 27

428쪽

EPISTOLAE CARODNAE. I

801 814 medio preti ei veraciter renunciemus, quid in regno suo ex his, quas ipse in istis annis per missos suos fieri iussit, factum sit vel quid dimissum sit ut facientibus gratias condignas reddat et non laetentibus, secundum quod ei placet, increpationes meritas rependat. Et quid plura vobis deinde dicere possumus 3 Non vult omnino nisi ut sic adimpletum ei nunciemus sicut iussit, et quid exinde dimissum sit et per cuius negligentiam

dimissum sit. Nune autem admonemus, ut capitularia vestra relegatis et, quaeque vobis per verba commendata sunt, ocolatis, et tale exinde certamen habere studeatis, pro quo et apud Deum me eedem et apud ipsum magnum dominum nostrum condignam retributionem suscipiatis. Primo igitur inter cetera praecipimus et admonemus ut tam vos ipsi quamque omnes iuniores seu agenses vestri episcopo vestro, hoc praesenti seu per missum suum mandanti, per omnia, quantum ad suum ministerium pertinet, obedientes sitis, et nullam exindo negligentiam habeatis. Deinde et de iustitiis domes imperatoris, secundum quod vobis vel scriptum vel verbis est dictum, tale eertamen habeatis, sicut vos exinde debilares esse cognoscitis. Deinde ut iustitias ecclesiarum, viduarum, orianorum et reliquorum omnium sine ullo malo ingenio et sine ullo iniusto pretio vel sine ulla dilatione aut non necessaria mora pleniter et inreprehensibiliter et iuste ac recto per omnia faciatis, sive ad vos ipsos sive ad iuniores vestros seu ad quemcumque' minem pertinet, ut exinde et apud Deum mercedem et apud dominum nostrum bonam recipiatis retributionem. Deinde ut quicumque vobis rebelles aut inobedientes fuerint et vobis nec secundum iustitiam auscultare voluerint, inbreviate illos, quanticumque fuerint et aut antea, si necesse fuerit, romandate, aut nobis ipsis cum insimul fuerimus dicite, ut exinde,

secundum quod dominus noster commendatum habet, faciamus.

Deinde ut hoc certissime provideatis, si aliquid est de omni

429쪽

EPISTOLAE CAROLINAE. Al. 42 419

illo mandato sive secundum Deum sive secundum saeculum, quod 801-8I4 vobis domni nostri aut scribendo aut dicendo commendatum est dubitetis, ut celeriter missum vestrum bene intelligentem ad nostras personas mittatis qualiter omnia et bene intelligatis et adiuvante Domino bene perficiatis. Deinde observate etiam valde, ne aut vos ipsi aut .aliquis, quantum vos praevidere potestis, in vestro ministerio in hoc malo ingenio deprehensus fiat, ut dicatis: Mete, tacete, donee illi misia tranaeant; et postea faciamus nobis λυ em i tui Iet per illam occasionem ipsae iustitiae aut remaneant aut certe tarde fiant. Sed magis certate, ut ante factae fiant, quam nos veniamus ad vos. Nam si talo aliquod malum ingenium inter vos factum uerit, aut si ipsas iustitiae, quas sine nobis sacere potestis, aut per negligentiam aut per malitiam tam diu retractae fuerint, donec nos veniamus, sciatis certissime, quod grandem contra vos rationem habebimus. Deinde ut istam epistolam et saepius legatis et bene salvam faciatis, ut ipsa inter nos et vos in testimonium sit, utrum sic factum habeatis, sicut ibi scriptum est, aut non habeatis. 42. Lei adu episeopus Lugdunenai Carolo I impera tori de rebus mi Lugduni gradi refert'. Summo carolo imperator Ledradus episcopus Lugdunensis o 813-8I4

salutem.

Domine noster, constans et sacer imperator, supplico es mentiae celsitudinis vestrae, ut hane brevem suggestiunculam meam vultu serenissimo audiatis quatinus, quae hi inserta sunt, piissimae prudentiae vestrae nota fieri queant, et intentio meae postulationis ab ingenua clementia vestra reminiscatur. Olim me exiguissimum famulorum vestrorum, ad regimen ecclesias Lugdunensis destinare voluistis, cum ego huic ossicio impar existerem et indignus. Sed vos, qui non attenditis homi-

I. viro. a. 798. V. Mabillo Annal. ord Bened T. Π 333. 27.

430쪽

o. 813 81 num merita sed vestram solitam clementiam, egistis de me, sicut ineffabili pietati vestrae placuit, nullo existente merito meo meque admonere dignati estis ut ego sollicitudinis curam gererem, et ut negligentiae, quae in praedicta ecclesia perpetratae noscebantur, emendarentur et perpetrandae vitarentur. Erat enim dicta ecclesia multis in rebus destituta interius exteriusque, tam in officiis quam in aedificiis et ceteris ecclesiasticis ministeriis. Ego humillimus servulus vester, postquam ibidem perveni, quae cum Dei adiutorio et vestro peregi, audite. Quoniam, ut inspeetor conscientiarum Dominus omnipotens mihi testis est, non tali intentione ea vobis patefacio quae dicturus sum, ut propter ea in rebus augeri merear neque aliud talo in cogit tione mea composui, ut acquisitionis mihi occasio sit, nec suggero quoniam quotidie exitum a rebus humanis suspicor propter infirmitatem meam', et incessanter de morte suspectus sum. Et ideo haec suggero, ut, cum benignissimis auribus vestris praesentata suerint et elementer inspecta, si qua bene et secundum voluntatem vestram gessi, post meum discessum non demetant aut pereant.

Denique postquam secundum iussionem vestram saepedietam ecclesiam suscepi, iuxta vires parvitatis meae omni imdustria egi ut clericos officiales potuissem', sicut iam Deo lavente ex magna parte mihi habere videor. Et ideo officio vestrae pietatis placuit, ut ad petitionem meam mihi concederetis redditus, qui ab antiquo fuerant de Luedunensi celesia. Per quam Deo iuvante et mercede vestra annuente, in Lugdunensi ecclesia est ordo psallendi instauratus ut iuxta vires nostras seeundum ritum sacri palatii omni ex parte agi videatur, quidquid ad divinum persolvendum officium ordo exposcit. Nam

a tin potitus essem

1 qua adductus Leidrudus osse videtur, ut initio imperii Ludovici' in eoonobium S. Medardi Suessiononso oeodoret v. Exodonis chronimi Mon Germ. 88. II 3203. Obiisso autem eidradum scimus dio 28 Dec. 817 v. Necrol. S. Iohannis Lugdunense, in Archi si littere deuiseho Ge-

SEARCH

MENU NAVIGATION