Bibliotheca rerum Germanicarum Monumenta Carolina

발행: 1867년

분량: 731페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

Romani pontificis depositus a detonsus atque in monasterium 751 752 trusus est, durasse putatur.

Quae, licet in illo finita possit videri, tamen iam dudum

nullius vigoris erat nec quicquam in se clarum praeter inane regis vocabulum praesereba Nam et opes et potentia regni penes palatii praesectos, qui maiores domus dicebantur et ad quos summa imperii pertinebat, tenebantur. Neque regi aliud relinquebatur, quam ut regio tantum nomine contentus, crine prosuso, barba summissa, solio resideret ac speciem dominantiae geret, legatos undeeumque venientes audiret eisque abeu tibus responsa, quae erat edoctus vel etiam iussus, ex sua velut potestate redderet eum praeter inutile regis nomen et pre qearium vitae stipendium, quod ei praesectus aulae prout videbatur exhibebat nihil aliud proprii possideret quam unam et eam praeparvi reditus villam, in qua domum et ex qua s mulos, sibi neeessaria ministrantes atque obsequium exhibentes, paucae numerositatis habebat. Quocumque eundum erat, carpento ibat, quod bubus iunctis et bubulco rustico more agente trali batur. Sic ad palatium, sic ad publicum populi sui conventum, qui annuatim ob regni utilitatem elebrabatur, ire, sic domum redire solebat. At regni administrationem et omnia, quae vel domi vel soris agenda a disponenda erant, praesectus aulae

procurabat.

H. Quo officio tum, cum Hildrichus deponebatur, ippinus pater aroli regis iam velut hereditario fungebatur. Nam pater eius Karolus - qui tyrannos per totam Franciam domi 715-741 natum sibi vindicantes oppressit et Sari Menos', Galliam occupare temptantes, duobus magnis proeliis, uno in Aquitania apud Pictavium civitatem altero iuxta Narbonam apud Birram vium, ita devicit, ut in Hispaniam eos redire compelleret

I. Sithienses dioec. arvannensis, in Flandria), secundum Anniae Bertinianoa 750, Mon Gem. 88.4 138. Sed Annales Lobienses 750 Mon Germ. M. II 195 tradunt, Bildrieum in monasterio S. Medardi Suessionensio

522쪽

RINHARTI VITA CAROLI CAP. II IU

715 741 eundem magistratum, a patre ippino sibi dimissum, egregie administravit. Qui honor non aliis a populo dari consueverat, quam his, qui et claritate generis et opum amplitudine ceteris

eminebant.

Hunc eum Pippinus, pater aroli regis, ab avo et patre 74 sibi et fratri Karlomanno relictum, summa cum eo concordia divisum, aliquot annis velut sub rege memorato tenuisset, frater eius Karlomannus Incertum, quibus de causis tamen videtur, quod amore eonversationis contemplativae succensus, operosa 747 temporalis regni administratione relicta, Romam se in otium contuliti ubique habitu permutato monachus actus, in monte Soracte', apud ecclesiam beati Silvestri constructo monasterio eum fratribus seeum ad hoc venientibus per aliquot annos Optata quiete perfruitur. Sed cum ex Francia multi nobilium ob vota solvenda Romam solemniter commearent et eum velut dominum quondam suum praeterire nollent, otium quo maxime delectabatur erebra salutatione interrumpentes, locum mutare compellunt. Nam huiuscemodi frequentiam eum suo proposito officere vidisset, relicto monte, in Samnium provinciam ad monasterium sancti Benedicti situm in astro Casino secessit. Et ibi, quod 754 reliquum erat temporalis vitae, religiose conversando complevit. 752 768 III. Pippinus autem, per auctoritatem Romani pontiscis ex praesecto palatii rex constitutus , cum per annos 15 aut eo amplius Francis solus imperaret inito Aquitanico bello, quod contra uisarium ducem Aquitaniae ab eo susceptum per eontinuos novem annos gerebatues apud Parisios ' morbo aquae 768 intercutis diem obiit superstitibus liberis Eurio et Karlomanno .

Sent 24

Ad quos successio regni divino nutu pervenerat. Franci oes.s siquidem, facto solemniter generali conventu, ambos sibi reges

a. artemanno T. b. Saraeis T. e. cumque . . eum M. T. e. Cassino T. f. constituitur . . cumque r. h. Parillius . i. ar-lemanno T.

523쪽

ΕINHARTI VITA CAROLI. CAP. m. IV

constituunt' ea conditione praemissa ut totum regni corpus Me aequo partirentur; et Karolus eam partem quam pater eorum Pippinus tenuerat, artomannus vero eam cui patruus eorum KarIomannus praeerat regendi gratia susciperet ''. Suseeptae sunt utrimque conditiones et pars regni divisi iuxta modum sibi propositum ab utroque recepta est. Mansitque ista quamvis cum summa difficultate concordia multis ex parte artomanni societatem separare molientibus, adeo ut quidam eos etiam bello committere sint meditati. Sed in hoc plus suspeeti quam periculi suisse, ipse rerum exitus adprobavit eum, defuncto 771Κarlomanno' uxor eius et filii eum quibusdam, qui ex optimatum eius numero primores erant, Italiam fuga petiit et, nullis existentibus causis spreto mariti fratre, sub Desiderii regis La gobardorum patrocinium se cum liberis suis contulit. Et Karlomannus quidem, post administratum communiter biennio

regnum, morbo decessit; arolus autem, fratre defuncto com sensu omnium Francorum rex constituitur.

IV De euius nativitate atque insantia vel etiam pueritia, quia neque scriptis usquam ' aliquid declaratum est neque quisquam modo superesse invenitur qui horum se dicat habere notitiam, scribere ineptum iudicans, ad actus et mores ceterasque vitae illius partes explicandas ac demonstrandas', omissis incognitis, transire disposui; ita tamen, ut, primo res gestas et domi et oris, deinde mores et studia eius, tum de regni administratione et fine narrando nihil de his, quae cognitu vel digna vel necessaria sunt, praetermittam.

a. susceperat T. h. Suscepti e. usquam eorr. in quam T.

I. Ipsum Pippinum, paulo antequam moreretur, prosterum assensu inter filios iam a. 754 a Stephano III rogos unctos regnum divisisse, manifestum est ex Fredegarii chronico continuato U Bouque Ree. V . Sed re anili initium post Pippini mortem filii socorunt die siet. 768, nova Cons ratione accepta. 2. Huic de partito regno relationi salsi aliquid inesse, notissimum est. 3. 77 Dec. 4. 4. Gerberga. 5. imo plustriennio a primo enim regni dicime 708, d. 4 Dee. 771 praeterierunt anni 3 et die 57. si CL Sueton Octav. o. s, supra p. 50 n. 2.

JAm. Bibliotheea IV. 33

524쪽

ΕINHARTI VITA CAROLI. CAP. V. VI

769 V. Omnium bellorum quae gessit primo Aquitanicum, a patre inchoatum sed nondum finitum, quia cito peragi posse

videbatur, fratre adhuc vivo etiam et auxilium ferre rogato, suscepit. Et licet eum frater promisso frustrasset auxilio, susceptam expeditionem strennuissime exsequutus, non prius incepto desistere aut semel suscepto labori cedere voluit, quam hoc, quod efficere moliebatur, perseverantia quadam ac iugitate persecto fine coneludere Nam et Hunoldum, qui post allarii mortem Aquitaniam occuparo bellumque iam pene peractum reparare temptaverat, quitaniam relinquere et asconiam petere coegi Quem tamen ibi consistere non sustinens, transmisso amne Garunna , Lupo asconum duci per legatos mandat perfugam reddat quod ni festinato faciat, bello se eum expostulaturum. Sed Lupus, saniori usus consilio, non solum Hunoldum reddidit sed etiam se ipsum cum provincia, cui praeerat, eius

potestati permisiLVI. Compositis in Aquitania rebus eoque bello finito, regni

quoque socio iam rebus humanis exempla, rogatu et precibus reta vidinam' Romanae urbis episcopi exoratus, bellum contra Langobardos suscepi Quod prius quidem et a patre eius, Stesano ' papa supplicante, cum magna dissicultate susceptum est Quia quidam e primoribus Francorum, cum quibus consultare solebat, adeo voluntati eius renis sunt, ut se regem deserturos domumque redituros libera voce proclamarenti Susceptum tamen est tunc contra Haistulium regem et celerrime completum.

Sed licet sibi e patri belli suscipiendi similis ac potius eadem

causa subesse videretur, haud simili tamen et labore certatum et ne constat esse completum Pippinus siquidem Haistulium regem paucorum dierum obsidione apud Ticenum compulit et obsides dare et erepta Romanis oppida atque castella restituere

525쪽

atque, ut reddita non repeterentur, sacramento fidem sacere. Kartus' vero post inchoatum a se bellum non prius destitit 773 quam et Desiderium regem, quem longa obsidione fatigaverat, in deditionem susciperet filium eius Adalosum, in quem spes 774 omnium inclinatae videbantur , non solum regno sed etiam Italia excedere compelleret omnia Romanis erepta restitueret; Ηruod- gausum, Foroiuliani ducatus praesectum, res novas molientem opprimeret' totamque Italiam suae ditioni subiugaret, subacta que filium suum Pippinum regem inponeret . Italiam intrantiquam dissicilis Alpium transitus fuerit quantoque Francorum labore invia montium iuga et eminentes in caelum scopuli atque asperae autes superatae sint, hoc loco describerem, nisi vitas illius modum potius quam bellorum quae gessit eventus mem riae mandare praesenti opere, animo esset propositum. Finis tamen huius belli suit subacta Italia et rex Desiderius e petuo exilio deportatus; et filius eius Adalosus Italia pulsus; et res, a Langobardorum regibus ereptae, Hadriano Romanae Melesiae rectori restitutae. VII. Post cuius finem Saxonicum, quod quasi intermissum videbatur, repetitum est. Quo nullum neque prolixius neque atrocius Francorumque populo laboriosius susceptum est. Quia Saxones, sicut omnes fere Germaniam incolentes nationes, et natura feroces et cultui daemonum dediti nostraeque religioni contrarii, neque divina neque humana iura vel polluere vel tran gredi inhonestum arbitrabantur. Suberant et causae, quae cotidie pacem conturbare poterant termini videlidet nostri et illorum pens ubique in plano contigui praeter pauca loca, in quibus vel silvae maiores vel montium iuga interiecta uir rumque agros certo limite disterminant cin quibus aedes et rapinae et incendia vicissim seri non cessabant. Quibus adeo Franci sunt irritati, ut non iam vicissitudinem reddere sed apertum contra eos bellum suscipere, dignum iudicarenti

a. arolus T. h. ore in inelitis videbatur Adriano T. d. eon. tingui T. e. vel T.

526쪽

ΕINIIARTI VITA ABOLI CAP. VII. VIII

772 Susceptum est igitur adversus eos bellum, quod magna utrimque animositate, tamen maiore Saxonum quam Francorum 772-804 damno, per continuos triginta tres annos gerebatur. Poterat

siquidem citius finiri, si Saxonum hoc perfidia pateretur. Difficile dictu est, quoties superati ac supplices regi se dediderunt', imperata saeturos polliciti sunt, obsides qui imperabantur absque dilatione dederunt, legatos qui mittebantur susceperunt aliquoties

ita domiti et emolliti, ut etiam ultum daemonum dimittere et christianas religioni se subdere velle promitterent. Sed sicut ad haec facienda aliquoties proni, sic ad eadem pervertenda semperfuere praeeipites ut non sit satis aestimare, ad utrum horum laciliores verius dici possint. Quippe cum post inchoatum cum eis bellum vix ullus annus exactus sit, quo non ab eis huiuscemodi saeta sit permutatio. Sed magnanimitas regis ac perpetua tam in .adversis quam in prosperis mentis constantia nulla eorum mutabilitate vel vinci poterat vel ab his, quae agere coeperat, delatigari. amnunquam eos huiuscemodi aliquid perpetrantes inpune ferro passus est, quin aut ipse per se dueto aut per omites suos misso exercitu perfidiam eorum ulciseeretur et dignam ab eis poenam exigeret. Usque dum, omnibus qui resistere solebant profligatis et in suam potestatem redactis, decem milia hominum ex his, qui utrasque ripas Albis fluminis incolebant, cum uxoribus 804 et parvulis sublatos transtulit et huc atque illuc per Galliam et Germaniam multimoda divisione distribuit. Eaque conditione a rege proposita et ab illis suscepta tractum per tot annos bellum constat esse finitum ut abiecto daemonum cultu et relictis patriis caeremoniis, christianae fidei atque religionis sacramenta susciperent et Francis adunati, unus cum eis populus efficerentur.

VIII. Hoc bello, licet per multum temporis spatium tra-783 heretur, ipse non amplius eum hoste quam bis acie conflixit': semel iuxta montem qui Osneggi ' dieitur in loco Theotmelli

527쪽

EINHARTI VITA CAROLI CAP. m. IX 517

nominato, et iterum apud Hasam fluvium; et hoc uno menseam

paucis quoque interpositis diebus His duobus proeliis hostes

adeo profligati ac devicti sunt, ut ulterius regem neque provocare neque venienti resistere, nisi aliqua loci munitione defensi, auderent.

Plures tamen eo bello tam ex nobilitate Francorum quam Saxonum, et uncti summis honoribus, viri consumpti sunti Tandemque anno tricesimo tertio finitum est eum interim tot 804 ac tanta in diversis terrarum partibus bella contra Francos et exorta sint et sollertia regis administrata, ut merito intuentibus in dubium venire possit, utrum in eo aut laborum pacientiam aut felicitatem potius mirari conveniat. Nam biennio ante Ital, eum hoc bellum sumpsit exordium' et cum sine intermissione gereretur, nihil tamen ex his, quae aliubi erant gerenda, d, missum aut ulla in parte ab aeque operoso certamine cessatumes Nam rex, omnium, qui sua aetate gentibus dominabantur, et prudentia maximus et animi magnitudine praestantissimus, nihil in his, quae vel suscipienda erant vel exsequenda, aut propter laborem detrectavit' aut propter periculum exhorruit; verum, unum quodque secundum suam qualitatem et subire et serre doctus, nec in adversis cedere nec in prosperis salso blandienti fortunae adsentiri solebat. IX. Cum enim assiduo ac pene continuo cum Saxonibus bello certaretur, dispositis per congrua confiniorum loca praesidiis, Hispaniam quam maximo poterat belli apparatu ad 778greditur. Sestuque irine superato, omnibus quae adierat in pidis atque castellis in deditionem acceptis, salvo et incolomi e ercitu revertitur praeter quod in ipso Pirine iugo Waseonicam perfidiam parumper in redeundo oontigit experiri. Nam cum agmine longo, ut loci et angustiarum situs permittebat, porrectus iret exercitus, aseones, in summi montis vertice positis insidiis est enim locus ex opacitate silvarum, quarum ibi

. - Τ. b. paueixque T. e. alienbi . d. detraelavit T.

e. unum quoque T. f. Meoniam T. g. m.

I. Saxonicum bellum a. 772, Italicum anno 773 geri coeptum est.

528쪽

518 EIUARTI VITA CAROLI CAP. IX.

778 maxima est copia, insidiis ponendis oportunus, extremam impedimentorum partem et eos, qui novissimi agminis incedentes subsidio praecedentes tuebantur, desuper incursantes in subiectam vallem deiciunt consertoque cum eis proelio usque ad unum omnes interficiunt ac direptis impedimentis, noctis ben fiet quae iam instabat protecti, summa cum celeritate in diversa disperguntur. Adiuvabat in hoc facto ascones et levitas armorum et loci, in quo res gerebatur, situs. E contra Francos et armorum gravitas et loci iniquitas per omnia a conibus reddidit impares. In quo proelio ggihardus regiae mensae praepositus, Anglielmus comes palatii et Hruodlandus Brittannie limitis praesectus cum aliis conpluribus interficiuntur. Neque hoc factum ad praesens vindicari poterat; quia hostis, re perpetrata, ita dispersus est, ut ne fama quidem remaneret, ubinam gentium quaeri potuisset. 786 X. Domuit et Brittones, qui ad oeeidentem in extrema quadam parte Galliae super litus oceani residentes, dicto audie te non erant, missa in eos expeditione, qua et obsides dare et, quae imperarentur, se acturos pollideri eoacti sunt. 787 Ipse postea, cum exercitu Italiam ingressus ac per Romam iter agens Capuam Campaniae urbem Meessit atque ibi positis castris, bellum Beneventanis, ni dederentur, comminatus est. Praevenit hoc dux gentis rassus, filios suos Rumoldum et Grimoldum cum magna pecunia obviam regi mittens. Rogat, ut lios obsides suscipiat seque cum gente imperata facturum pollicetur, praeter hoc solum, si ipse ad conspectum venire e geretur. Rex, utilitate gentis magis quam animi eius obstinatione considerata, et oblatos sibi obsides suscepit eique, ut

ad conspectum venire non cogeretur, pro magno munere concessit. Unoque ex filiis, qui minor erat, obsidatus gratia retento', maiorem patri remisit. Legatisque ob sacramenta fidelitatis a Beneventanis exigenda atque suscipienda cum Aragis dimissis,

m os P.

529쪽

EINHARTI VITA CAROLI. CAP. X - XII

Romam redit. Consumptisque ibi in sanctorum veneratione to IMeorum aliquot diebus, in Galliam revertitur. XI. Baioarieum deinde bellum et repente ortum et celeri sine completum est quod superbia simul ac socordia Trasilonis ducis excitavit. Qui hortatu uxoris', quae filia Desiderii regis erat e patris exilium per maritum ulcisci posse putabat, iuncto laedere cummunis, qui Baioariis sunt ab oriente contermini, non solum imperata non adere sed bello regem provocare temptaba Cuius contumaciam, quia nimia videbatur, animositas regis ferre nequiverat ac proinde copiis undique eontractis, Baioariam petiturus, ipse ad Lechum amnem cum magno venit exercitu cis fluvius Baioarios ab Alamannis , vidit cuius in ripa astris onlocatis, priusquam provinciam intraret, animum ducis per legatos statuit experiri. Sed nec

ille pertinaciter agere vel sibi vel genti utile ratus, supplex se regi permisit obsides qui imperabantur dedit, inter quos et

filium suum Theodonem data' insuper fide eum iuramento: quod ab illius potestate ad defeetionem nemini suadenti adse tiri deberet. Sicque bello, quod quasi maximum suturum bdebatur, celerrimus est finis inpositus Tassilo tamen postmodum ad regem evocatus neque redire permissus, neque pro 788vincia, quam tenebat, ulterius duci sed comitibus ad regendum

eommissa est.

XII. His motibus ita conpositis, clavis, qui nostra con 78ssuetudine Vileti proprie vero id est sua locutione elatabi di, cuntur, bellum inlatum est. In quo et Saxones velut auxili tores' inter ceteras nationes, quae regis signa iussa sequebantur, quamquam ficta et minus devota oboedientia, militabant Causa belli erat, quod Abodritos, qui cum Franeis olim foederati erant, adsidua incursione lacescebant, nec iussionibus coerceri poteranti Sinus quidam ab oecidentali Oeeano orientem versus porrigitur, longitudinis quidem incompertae, latitudinis vero, quae nusquam

a aliquod h. oriatu hae d. dedit fidem T. f. adsentire g. auxiliares h. quidem T.

I. Liuibergae.

530쪽

520 NHARTI VITA CAROra CAP. XII. XIII

78s centum milia passuum excedat, cum in multis locis contractior inveniatur. Hunc multae circumsedent nationes, an siquidem ac Sueones', quos Nortinannos vocamus; et septentrionale litus et omnes in eo insulas tenent. At litus australe Selavi et Aisti et alia diversae indolunt nationes inter quos vel praecipui sunt, quibus tunc a rege bellum inserebatur', elatabi'. Quos ille una tantum, et quam per se gesserat, expeditione ita contudii a domuit, ut ulterius imperata sacere minime rennuendum

iudicarent.

XIII. Maximum omnium, quae ab illo gesta sunt, bellorum 791 praeter Saxonicum huic bello successit illud videlicet, quod contra Avares vel Hunos susceptum est. Quod ille et animosiusquam cetera et longe maiori apparatu administravit Unam tamen per se in Pannoniam nam hanc provinciam ea gens tum ineolebat expeditionem fecit' cetera filio suo Pippino ac praesectis provinciarum, comitibus etiam atque legatis perficienda commisit. Quod eum ab his strennuissime fuisset asministratum, octavo tandem anno completum est. Quot proelia in eo gesta, quantum sanguinis effusum sit, testatur vacua omni habitatore Pannonia et locus, in quo regia agani erat, ita desertus, ut ne vestigium quidem in eo humanae habitationis appareat Tota in hoc bello Hunorum nobilitas periit, tota gloria decidit omnis pecunia et congesti ex longo tempore thesauri direpti sunt. Neque ullum bellum contra Francos exortum humana potest memoria recordari, quo illi magis ditati et opibus aucti sint. Quippe cum usque in id temporis pene pauperes viderentur, tantum auri et argenti in regia repertum, tot spolia praetiosa in proeliis sublata, ut merito credi possit, hoc Franeos Hunis iuste eripuisse, quod uni prius aliis gentibus iniuste eripuerunt. Duo tantum ex proceribus Francorum ors bello perierunt: ricus dux Foroiulanus in Liburnia iuxta Tha salicam ' maritimam civitatem, insidiis oppidanorum inte

a Suesones h. inserebantur e. elathisi . d. ontulit a quod . l. nee T. g. eccunia r. h. alius . i. Oel leus T. h. Marsalicam T.

I. anno 791 Tersato, a Flume inter septemtrionem et orientem.

SEARCH

MENU NAVIGATION