Nummus æreus veterum christianorum commentario in duas partes distributo explicatus prodit nunc primum ex museo Victorio adiectis sacris aliquibus monimentis

발행: 1737년

분량: 129페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

CAP. XXXI

Nieephoriana de scriptio antiquIs Imaginibus Iesu Christi respondet atque cohaeret.

Vetustatis solicite curioso , nec penitus rudi aestimatori , putavi Nicephoro satis consultum esse , tamquam testimoniis nullatenus postremae aetatis, quibus de vera Imagine Christi satis constare deprehenditur, & ex ordine chronologico servato , si qua sunt aliorum momenta , haud aliter dignosci facile poterunt, ac refelli. Quippe , si compares Nicephorianam descriptionem nostrae Imagini Achiropoetae, certior eVades, in

qua eamdem mensuram palmorum VII. cum

Μillinio, Soresinio , atque aliis infra notatam reperies . Probe a Veterisus se accepisse dixit,

idest a veteribus Τypis depromsisse, qui utique votis Christi fidelium , adspirante Deo, incolu

mes perseverant.

SUnt S aliae vetustissimae Jesu Christi Im

gines admodum similes, opere musivo pariter expreta, in quibus tamen simplex Nimbus rotundus comparet. Ita in Ade Sanctae Constantiae t prope Urbem aevo Constantiniano dep cta 1 . In Basilica Principis Apostolorum ca). In summo Arcu Basilicae Sancti Paulli Leone I. Sanctissimo Pontifice , , a Galla Placidia exornato Anno CCCC xLI. 3). In Ecelesia Sanctorum Col

mae , & Damiani . In Ade Sancti Stephani in

52쪽

Μonte Coelio i , ct alibi: omnesque aetatem Annorum supra xxx. demostrant , ut Venerabilis Achiropoeta Imago ad Sancta Sanctorum. In hoc argumento quantum a vero declinaverit Franciscus Vavassorius ca) ea, quae diximus, recolenti apertissime retegent. ΗIs veteribus Christi Imaginibus , nonnubias ex Musto Victorio adiiciendas putavi ,

Cameolae antiquae

Vitri antiqui magnitudo. Edtile mixtam um ius magnitudistis.

quod eodem Nimbo exornentur , sed in re I,

cet cr) Ibid. Parte II. cap. xv r. Tab. cx Lib. de Forma Christi. Cap. II.

XXXII. N Cap. v. CAP. XXXII Carneola eum ImagineJesuChri. si Nimbo Cruelis gero distincta.

53쪽

CAP. XXXIII Opus fictila anitiquum simile.

modo, & quidem insigniores excerpsi,& selegi, quarum Prima , ct Secunda Iesum Christum Deum , & Ηominem in juventute sua ; Τe tia , ct Quarta Puerum admodum exprimunt. Prima igitur est Christi protome , Carneolae,

quam dicunt, insculpta pectore tenus , plenam Hominis faciem exhibens, Nimbo Crucigero re dimitam, notae non optimae, sed neque rudioris ac pravae r sinistra Librum Evangeliorum gerit, dexteram benedicentis in morem Componit: hinc inde Graecis compendiariis literis TC. x C. Pestis Chri ius legitur. Nomen utrumque ante Jesu Christi Domini nostri adventum , ct maXime a cultum 1 , ct a Sanctis Prophetis longe praecognitum . ALtera ex fictili materia constat cinereum Colorem reserens , quae pro amuleto habita est, sacro eodem typo, spinea corona circa frontem redimito, utrimque spectabilis , ductili reste , seu funiculo facile brachio, sive ad coibium adliganda : est enim a summo ad imum, veluti terebro perserata , ct Cruce soliata, cujusmodi in aliis caemeterialibus Lipsanis ad sp, citur, Nimbus decoratur. Eamdem Crucem soliatam

54쪽

EXPLICATUS PARS I. 39liatam resert subjecta Lucerna fictilis r Haec au- XXXIIItem ornamenta honoris ergo Cruci tribuebant, Salutis auctorem veneraturi. Ita Crucem auro , S pretiosis Iapillis contextam a Constantino Magno in penetralibus Domus Augustae positam , memorat Eusebius I in Vita ejusdem Imperatoris , ct eam pariter

55쪽

CAP. XXXIV Imago Iesu Chri-

si Pueri eum e mdem Nimbo expressa in antiquo Vitio .

gemmis ornatam ceteri Augustorum in Nummis aureis , atque argenteis persaepe cudebant. Si vetustiores Historias inspicias et Agyptii imter literas kρατ ἀε , sive Sacerdotales Crucemia reponebant, cujus literae interpretationem , ut ait Baronius si , adserunt esse : v ITA VENTUR A.

Quin etiam Judaei , & Pagani symbolum in ea Salutis a deprehenderunt. ΡRaestantior longe est altera Imago , quae alias valde majori modulo in vulgus emissa fuit ex anaglyphis antiqui Vitri, Oraculo Prophetae inscripto 3 . Cognovit Bospossessorem suum, o A laus Praesepe Domini sui, ibique videre est Christum jacentem in Praesepio in medio duorum, Animalium, quae ligneis transtris , sive clathris discernuntur , fasciisque involutus est. Adstat Virgo Mater in lectulo rudi, seu potius scamno sedens , ut alibi in lectulo sedens , vel imterdum etiam decumbens occurrit s) . Dextera manu Praesepio innixa est ad caput Pueri, sinistra supra se . Tunica induitur ad pectus religata , veloque patrio more caput, ac circum ami

citur ν , linteolis pari sortasse consuetudine,

56쪽

tamquam recens a puerperio) ab utero, ac lum- CAP XXXIV

bis ad pedes constricta, ut Filii Dei Incarnationis mysterium infidelibus hac forma absconderetur i) . Nimirum , quod ita pictum, vel stul-ptum Virginis Μariae partum spectantes , neque intelligentes opus Spiritus Sancti , a F,

dei Sacramentis minus abhorrerent . Alii Ve- . ,ro putant Hieronymi testimonio adversus Helvidium hunc morem ita depingendae Christi Nativitatis ex Libris Apocryphis emanasse a. Joseph sedet cogitantis habitu , scilicet altera manu mento subposita ca) , altera Vero pallium relegens , quo circumvolutus est supra togam. Luna noctis typus conspicitur , quae venerabili mysterio complementum dedit , dum in suo cursu medium iter perageret, & Stella crinita Μagorum adorationi praevia, Christi manifestationem indicit , & aperte declarat . Sane in iis Imaginibus , Nimbus Pueri tantum Cruceta, distinguitur . Monimentum huic adsimile exstare compertum mihi est apud Nobiles de Τraudi

is , atque aliud vidisse memini apud Eximium

57쪽

& praestantem ingenio Uirum Paullum Sabbatinium Bulielli , Μarci Antonii Sabbatinii Μagni Antiquarii haeredem ex asse . Quique Nummum item , ct nostro parem, cujus Commenta rium adornamus , ct magis asperum conservatumque possidet.

CAP. XXXU Alia Imago Iesu

Christi PuerI eum pati Nimbo statis pia in Heliotio.

ALteram denique proseram ex Heliotropiosemiexstantibus signis , licet aliis fortasse

recentiorem . Haec Beatissimam Virginem Μariam repraesentat Puerum Jesum in ulnis gestantem . Virginis Nimbus est omnino simplex, at Nimbus Pueri Cruce distinguitur . Virgo Velo saperinduta est, in quo supra frontem , ac dexterum humerum Crux conspicitur. Videsis Cangium ci in Μichaele Duca , seu Parapinace . Admovet dexteram manum ad pectus , laeva Puerum Jesum sedentem sustinet. Christus vero tunica indutus, dextera benedictionem non Graecanico ritu, sed Latino impertitur, sinistra Volumen gerit . Super Christi caput notatum est literis graecis monogrammaticis re TC, ut vidimus in Carneola antiquae sculpturae; Utriinque adversus Nestorianos literis pariter compen diariis Mater Dei , nempe ex parte , seu latere Virginis in . qua Puer Jesus ΟΥ. Αdi Explanationem Veteris Gemmae ad Christianum usum ex scalptae

58쪽

EXPLICATUS PAR s I. 43

exscalptae si , quae prodiit ex eodem Museo An

no MDCCXXXII. . Μarcus Antonius Boldettus Canonicus Basilicae S. Μariae Τranstyberim Vir clarus , in antiquo Carmeterio apud Albanum, circa Imaginem Virginis Mariae depictam , idem elogium adnotavit , nulla adhibita syncope charae terum, sed integre ita exaratum ca) ΠOTERTHev. Haec Sacra Gemma , cujus descriptionem parare molitus sum , ex Carmeterio Neapolitano Sancti Panuarii ad Corpus si qua fides nostro aevo venditorem sequatur ) in Cimelia; chum Pistorium translata fuit vo . Kalend. Julii.

Anao MDCCXXXIV. CAP. XXXVI

ΡLurima quae selecta & delibata sunt Sacrae

Vetustatis Τoreumata , ac Picturae , atque qui ' ΠΤ alia infra depromenda Cimelia, in quibus Cru- lustratur. cis Dominicae tria superiora segmenta contemplamur, raram admodum esse Crucem ad la mam Tau nos edocent , quae a nonnullis Patribus Christo Crucifixo tribuitur , ct aliquando in Martyrum Cryptis picta ; sive opere vermicinlato loculis adposita cernitur: eamdem Patisul tam dicere solent eruditi, qui varias Crucis species distinguunt 3 , Rectas alias, ct Decussatas ,

59쪽

sive Immissas . Variis autem Crucis speciebus reos admotos fuisse , eos experiendi caussa, m minit ex vetustioribus Seneca I . Quin etiam Cicero, Valerius Μaximus, Τitus Livius , Quintus Curtius , Suetonius : iisdemque Crucibus adfixos clavis tamquam reos quamplurimos Christi Martyres, vel sanibus diversimode adpensos, ct testantur Adta , & Μartyrologia.

CAP. XXXVII

EXhibet Antonius Augustinius Archiepisco

pus Τarraconensis nonnulla Numismata a Christum , qualem sane descripsit Nicephorus , atque etiam Nimbo Crucigero repraesentantia. Eadem quoque typis excusa vulgavit Iacobus Gretserus 3 , quae in Museo itidem Victorio adservantur . Hujusmodi vero Numismata , aurean*mpe , atque obolos , inquit Joannes Scy- litetes qui ct Curopalates dicitur Joannem Zimiscen primum ex Romanis Imperatoribus Christi Domini protoma insculpsisse , quorum in aversa parte , seu area , brevissimum, egre gium tamen id Lemma , aliquando Graecis , &quandoque Romanis characteribus exaratur . Ο SHS XRIST 'is BASILER BASILE, Proinde

pro Zimisciana moneta haseri desu , inquit Cangius , S cum eodem Anselmus Bandu-

60쪽

CAP. XXXVII

rius ci) in eujus facie altera Chrita protome , in altera ridem characteres visu tur , atque ejusmodi quidem Nummi jure ΣΩTHPIΚOI appellari potuere , quos Graeci recentiores Conctantino Ma no ex faso rumore , vel forte ex imperitia adseri erunt oe. De cognomine ΣΩTHPoΣ a Diis praesertim ad Conservatores , aut Bene factores Urbium , &Populorum translato disertissime agit Egechiel Spanhemius ca) , qui inde argumento infert 3 : quam minori titulo , ac jure, non unius Ursis aut Populi , sed unites Generis Humani Liberatorem , antiqua inlleni Harum pietas s o T E R E M salutamit pydem agit pariter de cognomine ΒΑΣΙΛΕΥΣ ,

lium , quae omnia exemplo Numismatum antiquorum illustrat. Et ea adnotare libuit , atque Observanda proponere , quod altero ex iisdem titulis , alterove Jesus Christus Dominus noster nonnumquam exornetur . Pleraque tamen eX his Numismatibus Christum Nimbo Crucigero re

dimitum demonstrant pallim apud Cangium 8 , ct Bandurium b) , licet alio ab hoc typo , de

quo hic sermo est: quae vetustiores etiam Imperatores cudi fecerunt , ut indica id ex adverso insculptae

SEARCH

MENU NAVIGATION