장음표시 사용
31쪽
tu narratione eorum, quae praetermiserat Moses.
Immo ceteri auctores, qui longo intervallo sequuti sunt, in eadem vestigia incurrentes id ipsim ob oculos habuerunt, quemadmodum ex Herodoto historiae Graecae parente dc ex Thucydide literis dc genere nobiliss1mo apparet. Sane M. Porcius
Cato Censorius, ut ad nostros deveniam , vir magnus domi serisque, utpote qui tres summas in homine res praestitisse existimatus es, optimus orator , optimus imperator, optimus senator ut de eo inquit Plinius. libro septimo capite tricesimo septimo) Italicarum urbium origines septem libris complexus est : in quorum fragmentis, quae nobis veteres scriptores servarunt, quaeque a se collecta explicavit Antonius Riccobonus in Commentario de historia, tanta notitia Italiae antiquitatum elucet , ut nemo non doleat , scripta auro de cedro
dignissima per temporis injuriam magna rei literariae calamitate aboleri potuisse: quod idem fatum historias etiam Sempronii Asellionis nobis invidit . Haec monumenta a priscis auctoribus laudatissima si nostra aetate superessent pro Catonianis & Sempronianis illis, quae, ut omnes jar norunt, ex ossicina famosi hominis Annii Viter-biensis prodierunt , perspecta utique haberemus primordia ejus urbis, de qua scribere adgredimur, Hortae scilicet in Etruria mediterranea Coloniae:
neque ejus originem in tanta rerum antiquitat anxio
34쪽
LIB. I. CAP. I. 3 anxio labore Sc studio conjecturarum hinc inde jam exsplicari opus esset, procul abjectis mendaciis Scimposturis, quae fraudulentissimo ausu in sui Petri
Baccarini de Horta chronicis Hortanis commentus
suit rei literariae pestis Alphonsus Ceccarellus apud Leonem Allatium ad calcem editionis secundae Animadversionum in Antiquitates Etruscas ab Inghiramio vulgataS. II. Posterioris aevi scriptores Hortam locant
in Etruria suburbicaria, patrimonium sancti Petri nunc dicta, & quidem in ipse Ducatu Romano Anastasius in Zacharia: estque in colle trans Tiberim sita ubi recipit Narem fluvium in limite Umbriae ad quadragesimum ab Urbe lapidem, ut ait idem Anastasius in Benedicto III. non vero ad
vicesimum quartum, ut putavit Daniel PapAm-chius in. torno altero Maii Bollandiani pag. I sq. neque ad tricesimum quartum, ut scripsit Michael Antonius Baudrandus in Geographia ordine lit
rarum disposita . Hortae quidem vocabulo non unum opidum appellatum iuvenio. Hortae in .
Boetica prope Nebrissam meminit Petrus Marsus in Silium Italicum libro tertio: de Horta Dertosanae in Catalonia dioeceseos legitur in tomo altero Martii Bollandiani pag. 567. De Horta insula Novatiensis lacus in Gallia Cisalpina, quam Berengarius conjectus fuit ab Ottone Imperatore, loquitur Carolus Sigonius in libro sexto
35쪽
de Regno Italiae . Orta in Aprutio memoratur a Johanne Berardo in Chronico Casauriciali tomo quincto Spicilegii Dacheriani pag. 393. At his urbibus nihil omnino est cum nostra hac Horta , quae. Olim vario nomine appellata est. Siquidem a Plinio in libro tertio capite quincto, ubi alphabetico ordine civitates enumerantur septimae regionis Italiae, in qua est Etruria, vocatur Hortanum: a Geographo Ravennate libro quarto pag. 2 Iq. dc ab Ana1hasio in Vigilio, Hortas sive ortas : a Paullo Diacono populari nostro in libro quarto capite octavo de Gestis Langobardorum Horta, Vel, ut alii malunt, Hortas: a Johanne Boccatio in capite nonagesimo qui nicto de claris mulieribus Or- tbi: & ab ejus exscriptore Iacobo Philippo Bergo-mate capite centesimo de vicesimo septimo libri ejusdem argumenti Orti: ab aliis Horti de orta γunde etiam ejus civium diversa appellatio facta
III. Hanc eandem urbem non qnidem Iatini nominis, quasi ab hortorum amoenitate sic dictam, ut placuit Friderico Taubmanno in notis ad librum septimum Aeneidos ; sed Etruscae vel Graecae appellationis ego facile putarim : nam praete quamquod de Horta Dea uxore Romuli meminit
Lilius Gyraldus in syntagmate primo de Djs gentium, cujus templum semper patuisse tradit Pi tarchus in Quaestionibus Romanis tomo secundo
36쪽
L I B. I. C A P. I. . operum editionis Xylandri pag. 273. Oribe etiam, sive Oribi O θ. opidum in Thessalia memoratur apud Homerum in libro altero Iliados vers 739. a Strabone in libro nono, a Plinio libro quarto capite nono de ab Eustathio in Homerum pag. 3 3 3.
a cujus opidi civibus, memoria vetera repetenti mirum Qrte videri non poterit conditam fuisse is Oribam sive ortam urbem Etruriae mediterranae
atque ob memoriam Thesialicae Orthae patrio nomine appellatam : Pelasgos enim , qui Peloponnesum relinquentes in Hemoniam sive Thessaliam migraverunt , Etruriae vel tunc temporis Umbriae oris postea insedisse, eruditis nota pervulgata res est , de qua iusius agit Romanarum MGraecarum antiquitatum peritissimus striptor Di nysius libro primo capite undevicesimo editionis Oxoniensis nuperrime adornatae per Johanne Hudsenium, ubi narrat eosdem Pelasgos Thessalia a Deucalione pulsos & per varias regiones jactatos , tandem de Italia petenda cogitasse & constensis navibus, mari Ionio trajecto, ad unum e Padi ostiis nomine Spinetum adplicuisse, urbemque ostio fluminis cognominem condidisse: at illos, qui mediterranea petierant, superatis Italiae montibus pervenisse in Umbrorum agrum Aboriaginibus finitimum: quae gens cum primis antiqua Sc ampla & alios multos Italiae agros habitabat.
Itaque Umbriae tunc late patenti Pelasgi incubu
37쪽
ε DE . ANTIQUITATIBUS. HORTAErunt. Inde postea rejectos Pelasgos, in Aboriginum terras invasisse tradit Dionysius, qui capite vicesimo sexto testatur postquam res Pelasgorum deficere coeperunt, nihilominus quandam earum partem nomen Pelasgicum utcunque adhuc retinuisse:
cui tandem nihil praeter Crotonam opidum Etruriae vetustissimum reliqui mansit. Herodotus in libro primo capite quinquagesimo septimo in hae urbe, quam ipse Κρησωνα. Cresionem appellat, adhuc suo tempore Pelasgorum linguam obtinuisse auctor est; eandemque a Pelasgis nomen tulisse opi. natur Theodorus Rychius in Dissertatione de primis Italiae colonis capite tertio num.xra. ad calcem
Castigationum Lucae Holstenti ad Stephanum de urbibus, propterea quod in Thessalia, unde illi a Deucalione pulsi erant , ejusdem ferme nominis urbs antiquissima exstiterit: in cujus ipsi memoriam patriae urbis appellationem repetiisse videntur . Sic etiam Pisas vetustissimam Etruriae urbem a Pisaeis, antiqua Peloponnesi gente de ludis Olympicis apud ipsam celebratis ubique notissim ., oriundos scribit Geographorum doctissimus Sc accuratissimus Strabo libro quincto, Plinius libro tertio capite quincto S alii, quorum testimonia congerit saeculi nostri & literarum decus amplit-simum Henricus Norisus Cardinalis in Cenotaphiis Pisanis Dissertatione prima capite primo: liacet tamen Dioonius tradiderit, Pelasgos jam nobis
38쪽
C L I B. I. C A P. I. nobis superius laudatos, quorum antiquissimam patriam Peloponnesum Ephorus apud Strabonem in libro quincto & Apollodorus in Bibliotheca libro secundo capite primo, Pelasgiam appellant, icto cum Aboriginibus foedere, maritimae Etruriao opida incoluisse, partim ab hostibus antea habitata, partim ab ipsis condita, inter quae Pilis
enumeratur . Haec Dionysii sententia legitimo ec vero Catoni perperam adsignatur in spuriis fragmentis falsi Catonis ab Annio confictis. Porro Argivi etiam Etruriae incolae, quorum Rex Haelestus urbem Faleriorum exstruxit, Pelasgi fuerunt ex Strabone libro octavo, necnon & Tyrrheni, ut ex Thucydide & Sophocle ostendit Samuel BO- chartus in parte altera Geographiae sacrae sive in Chanaan libro primo capite tricesimo tertia pag. 6 9. editionis Cadomensis . Gentem vero Pelasgam fuisse errabundam valde & vagam testatur Herodotus in libro primo capite quinquagesimo sexto, ubi vocat cam πολυπλάνσοντα, idest pervagantem maxime . Id autem -- lamitati de infelici Pelasgorum sortunae tribuit Dionysius, qui eorum mutationes recenset in libro primo: sed Jacobus Palmerius in libro primo
capite nono Graeciae antiquae hanc notam am
liens, illos rerum dominos fuisse ostendit, caussamque eorundem erroris Ec peregrinationis putat fuisse πολυαν ίοιν dc abundantiam juventutis, quam
39쪽
quam solum natale non capicbat. Hinc plures e peditiones in Graeciae diversas partes & extra Graeciae terminos Pelasgicum nomen ubique gentium celeberrimum reddiderunt: quae sane potis.
sima causa multis post saeculis in Italiam & in . alias Imperii Romani provincias Gothos de La gobardos ex septentrionali plaga deduxit. IV. Prima illa Pelasgorum in Italiam migratio ex doctissimo Rychio facta est periodo IulianaMMMCLXXXVI. ante primam Olympiadem anno DCCLII. ideoque CCCXLIv. ante epocham Trojac
captae secundum Eusebii Scaligeriani calculum, ad Eratosthenis canones correctum. Et sane Poeta maximus sub ipso Trojano excidio Hortam sive Hortim hanc nostram rebus florentem facit in libro septimo Aeneidos, ubi copias duce Messapo contra Aeneam pro Turno praeliaturas misisse traditur, quas ipse Hortinas appellat vcrs II S. Nursia in HORTiNAE classes, populique Latini, ubi cui Fus equites significari docet Servius rq nvis ego non videam cur naves quoque hic a Virgilio denotari non potuerint: siquidem Tiberim eo loci , ubi Hortam a septentrione alluit, naves sustinuisse, gravissimi auctores produnt: ex quibus Dionysius in libro tertio capite quadragesimo quarto scribit quod Tiberis natigiis fluvialibus mediocris magnitudinis ad ipsos usque fontes navigari quidem potest ; usque ad ipsam et ero . Urbem
40쪽
L I B. I. C A P. I. 9 Urbem magnis marinis onerariis . Livius in libro altero capite tricesimo quarto narrans caritatem annonae & famem, quae Romae grassatae fuerunt anno V. C. CCLxI. unde ex Sicilia, Cumis, S: Tuscia commeatus deduci oportuit, testatur per Tiberim ex Tuscia, cui postea annonariae cognomen indiderunt, frumentum Romam advectum:
ex Tuscis, ait Livius, frumentum Tiberi venit: eo sustentata est plebi: quo quidem naves onustas
juxta Hortanam urbem allapsas nemo non videt. Haec mire confirmat Tacitus Annalium libro tertio capite nono ubi iter Pisonis, mortuo Germanico, Romam adventantis describens, prope Narniam in Narem fluvium eum descendisse, atque inde secundo Tiberi Romam usque ad sepulcrum Augusti in campo Martio delatum aflirmat: ab
Narnia verba sunt Taciti) titandae suspicionis, an quia pavidis consilia in incerto sunt, Nare
ae mox Tiberi devectus, auxit musti iras , quιa navem tumulo Caesarum adpulerat: quippe Nar prope Hortam, atque, ut ait Strabo in libro quincto , supra Ocriculos in Tiberim exiens natigabilis subis baud magnis. Sed ubi postea cum Tiberi conflatur , navibus amplioribus sustinendis aptus efiicitur . Livius in libro quarto capite decimo tertio sub anno V. C. CCCtav. haec habet:
insignis annus bieme gelida ae nivina fuit, adeo ut etiae clausae , Tiberis innavigabilis fuerit . B quod