장음표시 사용
61쪽
3 o DE . ANTIQUITATIBUS. HORTAElibus pag. 381. editionis Parisiensis: qui de com pacto id contigisse statuunt annis viginti septem ante epocham Christianam . De his Coloniis ab Augusto deductis loquitur Hyginus inter auctores rei agrariae collectos a Wilhelmo GOesio pag. I Go. ubi haec habet: Ditus Augustus in adsignata orbi terrarum pace, exercitus, qui sub Antonio aut Lepido militaῬerant , pariter' suarum legionum milites colonos fecit, alios in Italia, alios inprovinciis. Hir, quibusdam delectis hostium cialitatibus , novas urbes constituit: quosdam veteribus vidis deduxit, in colonos nominavit. ILDι quoque urbes, quae deductae a Regibus aut Dictatoribus fuerant quas bellorum civilium inter- ωentus exbauferat dato iterum Coloniae nomine ampliatit,quardam e finibus. Siculus etiam Flaccus apud eundem Goesium pag. 23.qui, inquit,a dimo fusio deducti erant emporibus Augusti militiam
repetierant, consumptisque bellis, victores terras Das repetierant: in locum tamen defunctoria, alii agros receperunt. Ex quo fit, ut bis centuriis inveniantur eorum nomina qui deducti erant,
eorum qui ρ ea in locum successeriant. Augustus ergo Italiae urbes tot delectibus per bella civilia exhaustas, militibus in eas missis frequentandas curavit: quo quidem facto Sc militum cupiditati , se Coloniarum instequentiae maximus Im
62쪽
L I B. I. C A P. I I. 3IIII. Has militum Colonias, quas in Italia deduxit Augustus veteres scriptores, qui hodie supersunt, tanquam rem suo aevo notisssimam, literis committere neglexerunt: nam Vellejus, qui de Coloniis a Senatu deductis accurate tractavit, de militaribus ait se ideo loqui non velle , quia milita- . rium caussae in auctore1-Vfarum 'MFULGENT NoΜINA , libro primo capite decimo quarto. Hinc haud mirum, si rem omnibus exploratissimam historici silentio praeterierunt: unde etiam Suet nius in Augusto capite quadragesimo sexto, earundem Coloniarum numero expresso, nomina
ipsa reticuit: Italiam, inquit, duodetriginta Coloniarum numero deductarum ab se frequentavit , operibusque ac vectigalibus publicis plupi riam instruxit et etiam iure ae dignatione urbi quodammodo pro parte aliqua adaequavit, excO-gitato genere suffragiorum, quae de magistratibus urbicis Decuriones eolonici in sua quisque Colonia ferrent,insub diem comitiorum obsignata Romam mitterent. At quaenam fuerint istae xxum. militum Coloniae ab Augusto intra Italiam deductae , nemo hactenus pleno numero aperuit . nam Frontinus in fragmento illo operis sui de Coloniis, undecim tantum nominatim designavit, nempe
Soram, Teanum Sidicinum hanc in duas perperam divisit Sigonius Puteolos, Acerras, Alatrium, Alesiam, Caudium, 'Beneventum, Cumas, Gra-
63쪽
3 1 DE. ANTIQUITATIBUS. ΗΟRTAE Giscas, Nuceriam. De Benevento id praeterea confirmat vetus epigramma a Camillo Peregrino vulgatum in Apparatu ad Antiquitates Capuanas pag. Tq . dc postea a Fabretto capite secundonum. 268. Sigonius de antiquo jure Italiae libro tertio capite quarto addit Augustam Taurinorum, Boetianum, Capuam, Ec Ariminum. Norisius . vero in Cenotaphiis Pisanis disertatione prim. . 'capite altero ex Thesauro Gruteriano quinque alias enumerat, Augustam Perusiam , Coloniam Felicem Nolanam , Coloniam Iuliam Augustam Parmam, Coloniam Augustam Laurentum , MColoniam Ariusiam Veronam et quibus adjungi posse opinatur & urbem Pisanam, quanuis praeter fiatiae cognomen Pisanae urbi impositur , ejus rei testem appellare non possit. His ego ex marmore 8. CCCCxxxv. AUGUSTam POLam in
Istria quam Italiae adjunxit Augustus ) de Coloniam Ortanam Augustam in Etruria, jure optimo superaddo : nec deerunt in posterum penitioris antiquitatis seduli scrutatores, qui quinque reliquas Colonias Augustas Italicas ad complendum numerum a Suetonio indicatum in apertum proserent. Tunc vero quando orta Colonia Augusta deducta est, erectas fuisse putamus columnas structiles, vulgo is piis d'Augusto , utranque Tiberis ripam contra aquarum impetum defendentes, ubi S antiqui Pontis vestigia adhuc supersunt: cujus , ut
66쪽
L I B. I. C A P. II. itune verosimiliter fuit , vel iterum exstrui posset, ichnographiam hic damus , per gnavum & peritum artificem, Franciscum Ssorzinum olim delinea- tam jussu Maecenatis nostri Eminentissimi Cardin, lis Ios EPHI RENATI IΜPERIALIs , quun pro munere Praefecti Congregationis , ut vocant, boni regiminis , quod providentissime juxta ac vigilantissime gerit, de eodem Ponte magnifice reparando meditaretur: qua de re alias quoque amanianos docet Iulij Roscij Hortant municipis Narratio ad
Xystum V. Summum Pontificem, opus profecto er ditum & elegans, Hortanaeque Historiae illusti an dae peropportunum: quod ex Bibliotheca Vaticana depromtum, in calce integrum prostram, quoniam
ΙU. In ortana Colonia α Ninnius Paetus erat Duumvir quum ' lapidcm MAVORTI. VLΤΟ-R I erexit . enimvero m Coloniis Duumviri non se cus ac Consules Romae, sub Imperatoribus habebantur : congregabant Senatum, qui in Coloniis Curia appellabatur : hinc ii, qui in consilium admittebantur, Decuriones dicti, &'Romae Senatorest quod luculcnte docuit, ut juris divini & humani, sic &antiquitatum antistes eximius Antonius' Augustinus in Dialogo sexto in numismata & inscriptiones. De Duumvirum magistratu quoniam lectissima eruditio nis copia Cardinalis Norisius in Cenotaphiis Pisanis dissertatione altera capite tertio aliorum studia antevertit, mihi pauca ex ejus operosis lucubrationibus delibasse sae erit, quo ortanae Coloniae dignitas , & veterum inagistratuum splendor his, qui jejunam de illa apud scriprores mentionem facta offenderint, vel hinc inmotescant. Is observat Duum-E vira-
67쪽
viratum tanti fuisse Romanis, ut a nobilissinus Senatoribus iniretur. Hinc Pompejus Magnus post orie rem debellatum, ob amorem Iuliae relicta Roma , Duumviratum Capuae gessit , quemadmodum testatur Cicero in Oratione post reditum in Senatum . Ad Duumviros in Coloniis pertinebat caussas ad Decuriones referre , & eorum sententiam rogare. In aliquibus Italiae urbibus Quatuorviri magistratum gerebant ; at in una eademque urbe modo Duumviros , modo Euatuorviros laudari in inscriptionibus , patet ex Thesauro Gruteriano pag. XCvI. I.
D L v. a. & alibi passim, quod ideo factum putat
Norisius, quia initio Duumviri creabantur, at po- sica , ut civium ambitioni satisfieret, Quatuorviri, quo facilius hac ratione ad plures summus Coloniarum magistratus perveniret . In Coloniis eosdem Duumviros e tribunali jus dixisse, in saxis Gru. terianis plane compertum est e at quidem gravio. ra crimina ad Romani Senatus cognitioncm spe istabant , puta proditio , conjuratio , veneficium 3 ,& caedes dolo malo patrata . Ucrum Augustus imperio suo tutius potiturus , sicut urbani Senatus potestatem , ita etiam Coloniarum antiquam jurisdietionem specie honoris imminuit. Hoc eruimus ex ejus vita a Suetonio conscripta , ubi de Coloniis ab Augusto deductis , inter quas & orta fuit , , sermonem habet. Ejus verba quanuis semel recitata, huc iterum adseram ex libro secundo capite quadragesimo sexto, ut rem, de qua agimus, testimonio confirmemus : excogitato genere fustiragiorum, quae 4e Magistratibus urbicis Decuriones Colonici
68쪽
LIB. I. CAP. II. 3 sinsua quisque colonia facerent, Ur sub diem e
mitiorum obsignata Romam mitterem, quum usque ad illam diem Coloniae sibi suos magistratus elegissent absque postulatione confirmationis a Senatu Romano. Praeterea ab illo tempore nec graviores expensas , puta in inseriis, arcubus, statuis, ante impetratam ab Imperatore facultatem, facere poterant: quod ex Pisanis Cenotaphiis docet eorundem Eminentissimus illustrator. Duumviri lictores habebant, sed non ita fascium ultim usque ad Tiberium; iisdemque togam concessam fuisse ostendit Octavius Ferrarius de re Uestiaria libro
altero capite tertio. Annuum Duumviratum obis
servo ex Canone quinquagesimo sexto vetustissimi Concilii Illiberitani , ubi Christianus anno uno, quo agit Duumviratum ab Ecclesia segregari praecipitur propterea quod teneretur edere ludos Scspectacular ubi legi merentur quae congerit Gundi salvus TelleZ in commentariis ad idem Concilium libro tertio pag. 63 9. editionis Lugdunensis Huc etiam facit Iex xvi. Codicis Theodosiani libro xH. tit. I. in qua respuenteS Duumviratum ,
nempe ob immensos sumptus, qui iis incumbebant , praeci pue in ludis & spectaculis edendis, duplicati temporis Sc magistratus poena damnati biennio integro ejus onera sustinere coguntur. Jacobus Gothos edus in commentariis ad eander
legem scribit Duumviros quinque gles fuisse qui
69쪽
3s DE. ANTIQUITATIBUS. HORTAEquineto quoque anno recurrente id munus sustiis nebant, ex Grutero CCCxxΠ. 8. At Gundisalvus laudatus ob merita Se munificentiam in patriam putat Duumviros in quinquennium electos.
V. Q innius in Colonia Ortana Sevis Augustalis 2uinquennalis iterum dicitur. An Magustratus sive Sacerdotii genus fuerint Seviri Augustales, celeberrimi viri, qui doctis laboribus suis antiqvas Sc sepultas has literas illustrarunt, inter se disputant: quippe Thomas Reinesius epistola xxxI. ad Christophorum Adamum Rupertum, S in Supplemento Gruteriano Classe L num. XII. eos intes
magistratus municipales enumerans , actione juris dicundi praeditos fuisse credidit: cui tamen adversatur Norisius in opere saepius adducto dissertatione prima capite sexto, ubi Augustales non magistratus, sed sacerdotes fuisse invictis argumentis declarat: idque amplius firmat etiam eruditissimus Fabretius capite quincto sub numero 3 o6. Horum Augustalium originem ad initium principatus Tiberii resert Tacitus libro primo Annalium capite quinquagesimo quarto anno V. C. DCCLxvII. post Augusti apotheosin. tunc enim huiusmodi sodalium Augustalium facerdotium Caesar Tiberius Juliae genti sacravit, inquit idem auctor libro altero Historiarum capite nonagesimo quincto: unde Romani orbis Coloniae imperantis Urbis exemplo,
ut insigni erga demortuum Principem ossicio sibi
70쪽
L I B. I. C A P. II. 3Isuccessoris benevolentiam conciliarent, August lium Sacerdotum Collegia sive Corpora tunc certatim instituerunt: inter quas Colonias etiam Orta
Augusti sacris se initiavit: quod ex alio quoque lapide Ortano inferius adducendo apparet, in quo C. Saberius Augustalis nominatur. Quanuis Se-Giri isti Augustales passim in veteribus saxis memorati videantur, non inde sequitur Sodales Augustales sex tantum numero in unoquoque Corpore
fuisse, ut perperam crediderunt viri summi Ma cus Uelserus in libro quincto rerum Uindelicarum pag. 273. Operum editionis Norimbergensis, &Petrus de Marca in dissertatione de Primatibus num. CIv. nam in Collegium Augustalium Romae a Tiberio institutum e primoribus Civitatis unus viginti sortito adsciti fuerunt: quibus quatuor supra numerum adjecti sunt, ut ait Tacitus. Quum vero eadem Collegia Romae Sc in Coloniis excrevissent, in his sex primum nominati e Corpore Augustali, Seviri appellabantur: at quum eorum . numerus amplior etiam evasisset, in plura Collegia partiti sunt: quibus distincti Seviri praeerant,
quemadmodum ex vetustis elogiis lapidum comstare palam facit Norisius loco superius indicato. Neque in singulis Collegiis Seviros plures quam