Justi Fontanini ... De antiquitatibus Hortae coloniae Etruscorum libri tres ubi praeter historiam Hortanam alia non pauca res Romanas, Italicasque illustrantia proferuntur, cum figuris aeri incisis et gemina appendice monumentorum ex codicibus potiss

발행: 1723년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ro DE. ANTIQUITATIBUS. HORTAE quod sane intelligendum est de navigatione Tiberina supra Hortam , ubi amnis facilis est, glacie compressa ; potissimum vero Perusiam &Tu-derium Versus : quod secus evenit infra Hortam

ob violentiam Naris in Tiberim magno impetu irruentis . Ab aliis scriptoribus ejusdem opidicives dicuntur Hortant , Ortanenses , & Hortenses: qui tamen confundendi non sunt cum Hortensibus illis a Plinio libro tertio capite quarto in prima regione Italiae, nempe in Latio , collocatis: neque cum Hortensibus sextae regionis, Umbriam complectentis e quo cognomento Urbinates dictos

futile prodit idem Plinius libro eodem capite de

cimo tertio.

U. Ab Horta hac nostra gentem Hortensiam in Romana Republica florentissimam eductantia fuisse conjecit popularis noster interioribus literis ornatissimus Philippus a Turre, modo Adriensis Pontifex , in Monumentis veteris Antii capite primo et quare posthabito Alexandro ab Alexandro , qui libro primo Dierum genialium capite nono Hortensios sic dictos putavit quod bortorum studio tenerentur, ego ejusdem eruditissimi auctoris sententiam facile amplector, praecipue quum videam ad eam confirmandam suppetias etiam ferri per Graecorum auctoritatem, a quibus idem Latinum nomen Hortensius, aeque ac reliqua ab urbibus derivata, non aliter eflerri consuevit,

quam

42쪽

LIB. Ι. CAP. I. II

quam exclusa litera ν, ut O τήσιος plo Hortensius, Gallia Nαρβονησια & Λουγyουνησια pro Narbouen sis de Lugdunensis: & Hispania Tα ρο-ωνησία, pro Tarraconensis, explosa semper litera ν ante er: ex quo Franciscus Hottomannus in notis ad Orationem Ciceronis pro L. Quinctio putavit latine etiam scribendum Hortesius, non Hortensius: sed FHuius Ursinus aeneae tabellae Sc veterum omnium, ut inquit, librorum auctoritate secus edoctus, contra opinatur. Neque tamen iisdem Hortensiis quicquam iuisse puto cum Hortensibus Umbriae, ac Latii. hi enim cito interierunt, immo Philippus Cluverius in Italiae antiquae libro tertio capite quarto pag. mss. istud vocabulum cum ceteris populis opidorum, qui a Plinio in libro tertio capite

quincto recensentur , existimat esse corruptum propterea quod Hortenses Latii neque ab aliis auctoribus memorati reperiantur, neque ubinania

fuerint investigari postit, quum jam actate Plinii , nullis relictis vestigiis, periissent. Et forte isti

Hortenses Latii sunt Hortonenses ex Histona ultra Algidum montem, de qua paullo post agam. Umbriae autem Hortenses hoc nomine parum innotuerunt , quum nihil aliud, quam Urbinates, alios ab Urbinatibus Metaurensibus, indicarent. Notum est porro, antiquos a multis Italiae opidis variis de caussis seu quod in iis habitarent aut nati essent aut per majores suos inde orti ; seu

B ij quod

43쪽

11 DE . ANTIQUITATIBUS. HORTAE quod memorabile aliquid vel ipsi , vel patres e tum in illis gessistent, cognomenta sumpsisse, ut

pluribus exemplis docet vir eruditionis non proletariae Jacobus PeriZonius in Animadversionibus

historicis capite primo pag. 3q. Sic Tarquinii ab urbe Tarquiniensi, Coriolani a Coriolo, Aternit ab Aterno , Gabinii a Gabiis , de Pompeii a

Pompeiis opidis vetustissimis denominati fuerunt, ut bene adnotatur apud virum in literariae perinde ac Belgicae Reipublicae fastis laudatissimum Gisbertum Cuperum in additamento ad Harpocratem pag. 23 T. His aeque ac familia Hortensia

ab urbe Horta addi potest Aquileiensia ab Aquileia nostra, quae prostat in lapide antiquo apud

memoratum Turrium in Dissertatione de Beleno pag. 26 I. Neque omittendum est, eandem familiam cum & sine adspiratione a veteribus scriptam suille, Hortensiam nempe Ecortensiam: cujus rei exempla suggerit Scaliger capite vicesimo tertio Indicis Thesauri Gruteriani: quod pridem quoquo observaverat Claudius Dausquius in Orthographicis: nempe eodem modo quo Horta & Orta in libris & lapidibus usurpari videmus. VI. Mirari certe vehementer subiret, quod miratus fuit etiam Leander Albertus in Descriptione Italiae, Hortae , licet antiquissimae urbis, praeter unum Plinium, veteres scriptores Strabonem , Ptolemaeum, Melam, dc Stephanum By-

44쪽

L I B. 1. C A P. I. IIetantium non meminisse ue nisi nota res esset eosdem auctores de urbibus amplitudine de frequentia 'celebrioribus, atque ad vias regias seu litorales sitis mentionem facientes, ceteras missas fecisse, qua inde aberant, cujusmodi Hortam fuisse nemo non novit. Hinc Strabo de Ptolemaeus de Urbino, Iguvio, Tiserno, Sarsina, & Auximo eadem, caussa tacuerunt: quas tamen antiquislsimas & h nestissimas urbes in Umbria Sc Piceno fuisse aliunde comperimus. enimvero quod Julius Roscius civis Hortinus scribit in argumento elegantis opusculi Antonii Massae de origine Sc rebus Faliscorum, Hortae civitatis memoriam exstare apud Dionysium Halicarnasseum, id falsum est ; 5e Rostius amore patriae passiis est se in errorem abduci a Sigismundo Gelenio latino interprete Dionysii. hic

enim libro decimo Antiquitatum Romanaruma capite vicesimo sexto sub anno Varroniano CCXCIX. quum narrasset, Aequos populos in Latio non ita pridem a Romanis devictos, arma resumpsisse ScCorbionis opidi praesidium sopitum magno numero intersecisse, haec subdit : οι n λοιποι λαεγαληχειρι-επἰ πολιν βιρτωνα του Λατίνων ε θνους α - παραλαμιβανονται, quae sic vertit Sylburgius: ceteri magno numero egressi, Ortonem Latini nominis vidum primo impetu ceperunt: sed Virronem seu Sirionem reddere debuisset, ut reddendum agnoverat Lapus Biragus primus inter

45쪽

i4 DE . ANTIQUITATIBUS. HORTAE

pres Dionysii: Hortanam vero pro Sistonem expressit Gelenius. Sylburgius in notis pag.TΣ.Observat in vulgatis Livii codicibus eam urbem vocare Hortanam, in MSS. Hortonam : alia Livii exemplaria intonam etiam exhibent, & codex Vaticanus Sotionem βοττωm: ex qua diversitate Sigonius in scholiis Livianis libro altero num. xxIII. coniicit ubique legendum esse Ortonam, sicuti etiam legitur apud Livium libro tertio capite tricesimo, qui idem factum narrat quod Dionysius, locatque acam ultra Algidum montem, quam antea libro secundo capite quadragesimo tertio non Etruscam, sed Latinam urbem appellaverat. Corbionem,opidum situm suisse ultra Algidum versus Praeneiasten circa Lauicanam viam,& non procul inde Homtonam , ostendit Cluverius in libro secundo capite duodecimo Italiae antiquae pag. 78o. & libro temtio capite quarto pag. 968. putatque Lucas Holste

dem Hortonam eo loci fuiste ubi nunc est Monte- forsino, ad quod propius accedit nomen tartonis Dionysii. Ab hac autem alia est Ortona in Apru-tio citeriori, quam Frentanorum navale appellat Strabo libro octavo et quaeque vix Romanis erat cognita quando Latinam Hortonam Aequi ceperunt. Quod spectat ad Strabonem, vir eruditus& disertus Vincentius Borghinius in sua Etruria, quae prostat inter ejus lucubrationes Italice scriptas

46쪽

L I B. I. C. A P. I. Is pias volumine primo, suspicatur pag. 3I . man- cum & mutilum esse illum auctorem ubi agit de . Etruria, quia saepenumero codicibus veterum scriptorum ob injuriam temporum ad unicum apographum redactis, hoc si mutilum erat, mutila itidem omnia exemplaria inde exscripta vulgari necesse erat: quod quidem Straboni evenisse oportet, ubi interrupta deprehenditur illa pars quae ad Etruriam pertinet: quamobrem ea caussa esse potuit cur hodie apud Geographum quotquot fuerunt peritissimum, Hortae nullam mentionem factam vi

deamus .

VII. Quum vero urbem Hortanam sub ipsa Ilii ruina populis florentem ostenderim ex Virgilio Italicarum rerum consultissimo , conjicere licet eam unam fuisse ex duodecim urbibus totidem potissimos Etruriae populos constituentibus , qui duodecim pariter inter se drnasias, ut vocat Polybius libro secundo pag. Io . editionis Casaubonianae; sive ut Dionysius libro sexto capite septuagesimo quincto . Moωuας idest principatus sive ducatus, ut vertit Sylburgius, Brinabant: quos Servius Danielis in librum decimum Aeneidos, praefecturas

appellat. Livii & Dionysii testimonia, qui praeter

Strabonem, Plutarchum, de Servium eos duodecim populos memorarunt, Cluverius recitat in

libro altero Italiae antiquae pag.qo3. Hi singuli singulos principes sive reges habuerunt, qui Etru-

47쪽

16 DE. ANTIQUITATIBUS. HORTAEsca lingua Lucumones appellabantur, unde ait Se vius ad secundum Aeneidos : propter duodecim populos Tusciae, duodecim Lucumones, qui reges sunt lingua Tuscorum. Eosdem duodecim Etruriae populos de Lucumones memorat in quinctum Aeneidos ex M.Terentio Varrone, atque etiam indecimum, ubi ex duodecim Lacumonibus unum ceteris omnibus imperasse demonstrat: quod pervices de certo singularum urbium ordine factum censet Cluverius pag. qsq. itaut ex ipso duodecim urbium numero unus omnibus praefuerit. Duo denae illae principes urbes totidemque populi steterunt inter Apenninum montem, Tiberim amnem, de mare inferum, ubi Etrustorum gentem

cum Pelasgis dominatam suisse palam est. Quum

autem easdem urbes & populos nemo veterunta

nominatim expresserit, licet de singulis se copiose stripturum promiserit Dionysius, post tot faecula

primus omnium Flavius Blondus in Etruria sua pag. 3OO. Operum editionis Frobenianae easdem

hoc pacto recensuit: Lunam, Pisas, Populoniam, Volaterram, Agyllinam Caerem etiam dictam Fesulas, Russellanam, Arretium, Perusiam , Oufum, Faleriam, Sc Uulyiniam . At vero Alexander ab Alexandro Dierum genialium libro tertio capite duodetricesimo, Lunam, Pi ι, Populoniam , Fesulas, Russelianam, de Faleriam reticuit, atque ad complendum numerum illum duodenarium

48쪽

L I B. I. C A P. I. I rium advocavit Mantuam, Tarquinios, Corytum, Fidenas, Vetuloniam, Veios . Carolus Si-gonius de antiquo jure Italiae libro primo capito nono numerum a Blondo adsignatum retinuit, nisi quod pro Lunensibus Urientes admisit. Eundem iterum censum etiam turbavit Borghinius in sua Etruria , quoniam pag. 33o. Lunam, Caerem, Falerios, Pisas, Fidenas, Sc Mantuam expunxit , ceterasque in ordine per Blondum & Alexandrum recensito superstites, recipiendas putavit , tanquam veras & originis Etruscae , non autem a Graecis de Pelasgis, ut reliquae, aedificatas: quas propterea ab eo numero ejecit. Sed nihilominus Philippus Cluverius in libro secundo Italiae antiquae capite primo pag.q 3 3. Caerem, Sc Falerios retinuit, sicuti etiam Holstentus ad Stephanum de Urbibus pag. 23 I. Et quidem si originariae tantum urbes Etruscae duodenarium illum. numerum complerent, Sc reliquae inde essent excludendae , omnes procul exsulare cogerentur,

utpote quae ab alienigenis gentibus, Pelasgis, O notriis , Tyrrhenisque conditae fuerunt, ut palam facit eruditissimus Rychius, Sc praecipue de Cortona sive Crotona in capite tertio num.xxI. Dissertationis superius laudatae. Quare si in duodenarium eum numerum Hortam recipiendam putamus, nihil nos facere videbimur, quod rationabilibus conjecturis non innitatur.

49쪽

18 DE. ANTIQUITATIBUS . HORTAE VIII. Et sane praeterquamquod Hortinos

cives tempore adventus Trojanorum in Italiam,

potentes luisse ex Uirgiliana Aeneide observavimus: unde quoque inter praecipuos Etruriae populos baberi poterant, nempe inter illos duodecim , quorum veteres scriptores meminerunt ', lacus

ipse Vadimonis, qui ad secundum ab Hortina urbe lapidem patet, nomen Etruscum praeserre videtur, saltem dimidium di, Etrusci enim proprio idiomate Reges suos Lucumones appellabant, ut supra ex Servio Ec Dionysio adnotauimus . Ut vero Hortanae urbi inter duodenas locus pateat, Veii mihi ab eo numero expungendi videntur , propterea quod regnum proprium ipsi constituerent, ab Etrustorum dynalita separatum. Hinc Livius libro quarto capite decimo septimo sub anno

gem appellat, non Etruscorum : & libro primo capite tricesimo anno V. QxCv. Urientes in ipsa Etruria non agnoverat: proximi Etruscorum Uefentes . In libro quineto capite primo anno V.C.CCCL. Veientes taedas annuae ambitionis, quae interdum discordiarum caussa erat, regem creavere. Non

abnuerim tamen Urientes fuisse Etruscis Qederatos : quod ex Livii non uno loco deducitur, de ex Dionysio initio libri noni narrante, sub anno Varroniano CCLxxv. coactum fuisse concilium Etruscorum, qui a Uejentibus rogati, ut bello contra

50쪽

L I B. I. C A P. I. IpRomanos sese adderent socios, tandem decreverunt , licere Etruscis, qui mellent ire in eam militiam , it aut in Vesentiam auxitiumjustus exercitus

ν-ρηαε . Neque alio modo exponenda videntur loca veterum a Cluverio recitata pag. 332. ut inde probet Uejos ob summam potentiam inter duodecim Etruriae populos connumeratos o quum e contrario vel ideo ex se regnaverint, cum Etruscis tamen proximis foederati ad Romanorum vim am liendam . Quare ex nostris calculis numerus duO-.decim urbium Etruriae a veteribus indicatus hos

modo complendus erit. I. Perusia. II. Cortona. III. Arretium. IV. Clusium. U. Volaterrae. VI. Uetulonia . vII. Vol ium. vm.Rusellae. In Tarquinii . x. Caere. xI. Horta. xH. Falerii. Haec ut a

curatius firmentur , & omnis difficultas ex veterum scriptorum testimoniis auferatur,mihi ostendendum est non unam aut alteram, sed tres Etrurias suisse, quarum singulae duodecim urbes , totidem Lucumonum sedes habuere. patet enim Etruscos non intra unum Apenninum montem Sc mare Tyrrhenum

clausos stetisse ; sed a mari infero ad superum, nempe Adriam usque perii nisse , ut testatur Scylax C

SEARCH

MENU NAVIGATION