장음표시 사용
211쪽
dissicultates. Quid enim , amabo , quid vobis deesset eorum, quibus ejusdem artis perfectio continetur J An dux & auspex J esto, non sim ego tanto muneri par.: at non unus Praesto est socius & consors gloriosi laboris; praesto sunt sapientissimi Praesides, qui aut Industriam adjuvent, aut peritiam suppleant, aut errorem avertant. An lectissima exemplaria, an institutiones λ At multo plura nunc Sunt in eo genere, quam habuerint ii, qui summam antea vim eloquentiae sunt adepti. An rerum, quas dixi, cognitio plurimarum 8 At quaedam in hoc Lyceo non ostentat se nobis, aut potius non obtrudit atque infert scientia ρ Tantum certe abest, ut ulla desideretur ex omnibus seu sacris seu profanis,
ut illud potius in mentem veniat suspicari , ne ingenuae disciplinae veteribus, quas hactenus tenuerunt, expulsae sedibus vel novitatis studio, vel otii desiderio, in vestram tandem se fidem & clientelam omnes recipiant. Reliquum est igitur, ut natura illam vobis laudem invideat: nec me fugit, quam gens aliqua tota sit in suis ingeniis extollendis , deprimendis alienis immo & nescio quos aggerat caeli, soli, victus incommoditates , quae omnino flexanimam illam & mollem denegent sententiarum stylique suavita- . tem. Ego vero, etsi concedo nonnihil indoli regionum ac moribus, pace tamen illorum dixero , & florentissimos quondam populos in
212쪽
in summa nunc squalere barbaria, δc maxime silvestres ac barbaros omni venustate florere; nec ullam esse gentem, quae Suos non
possit Bossuetos, Bordalovios, Rechierios , Segneros, Cheminerios, Girovios , Massili nios, Hubertosque producere ; dummodo &instituatur recte praeceptis exemplisque , Scstimulis quam aptissimis, honoribus , muneribus, praemiis impellatur. De Germania vero quid sentias, aut quid
serio possis objicere 8 An quisquam vestrum suae est nationis oblitus, traditaeque a majoribus gloriae λ Vos vos ipsos appello, Uiennenses o memorate s ne trit ne artificio putetis vestro nomini assentari) memorate, si
potestis, genus aliquod artium vel difficillimarum , in quo de vestris plurimi non praecelluerint: neque gregarios dumtaxat loquor Sc asseclas , Sed ductores inVentoresque rerum maximarum. Ego externus & advena, quum in eos intueor, quos ad nos fama perduxit, magnitudine obruor, perturbor copia;
idemque poene accidit mihi , quod Anchisi
illi Virgiliano insignes Romanorum animas recensenti. Quot, quanti, quamque illustres Viri Albertos hic Magnos vides , Crasandros, Canisios, Greiseros ς illic Kepleros , Clavios, Paulos de Middel burgo, Bernullios,
Kircheros, Hevelios, hos in mathematicis, illos in theologicis suorum temporum facile principes. Immo vero mathematica ipsa, Si O non
213쪽
non obsolevit seculo XV., si non jacuit sepulta tenebris, cui debet, nisi vestro illi , Austriaci, Peurhachio, ejusque discipulo Regiomontano Τ Copernicus , quantum nomen l. Huic satis & abunde est habere Ne tonum sectatorem, quo pleraque Philosophorum natio duce gloriatur. Illos ne duos noscitis, stipatos nobili magnoque comitatu, dispari quidem ingenio, at amplitudine , uti & solertia prope pares δLeibnitius ille est , quo se tantopere jactat subtilior philosophia et hic autem Wolfius , qui prior instituit ratione geometrica res philosophicas distinctius & enodatius explicare.
Ne te, Guerrice, silentio praetermittam, cujus admirabilis machina, ad exhauriendum aerem comparata, immensum attulit rei physicae emolumentum. Ac nisi pigeret ad Mechanicos usque deflectere, eos vobis ostenderem , qui graphicos typos , qui pulverem igneum repererunt; nec tacerem Opera omnis
generis sive ad opportunitatem, sive ad delectationem , sive ad decus exquisitissima , quae Vestrae gentis excogitavit ingenium vel perfecit industria. An vero universi ego juris peritiam , an medicinam commemorem , quum jam prope videam utramque saluberrimam & maxime
necessariam sive artem , sive scientiam regnum suum quodammodo in Germaniam transtulisse Z Quis est, qui vestros ignoret Scae-
214쪽
DE T LOQUENTIA. at volas, vestros Galenos, qui non ex usu dum taxat, aut eae auctorum lectione, sed ex meditatione naturae atque intimo sinu philosophiae certissima nobis reperta depromunt λIn studiis vero humanitatis tametsi de Germanis possum illud fortasse concedere, quod de superioribus Romanis memoria proditum est , palmam scilicet nil repugnantibus suis se praereptam, quum ipsis erat antiquius magna facere, quam bene scribere , & imperi tare litteratis populis, quam litteratura pol lere; nihil est tamen in eo genere, quod natio vestra non tulerit. Ac praetereantur qui dem, per me licet, annales, historiae, chro nica , aliaque obscuriorum temporum monuin menta , quibus haec abundat regio, ceterae poene carenz: agite, Poetasne vultis, vultigoratores , Interpretes , Criticos , homines nullius eruditionis expertes Τ opitios habetis, Hagedornos, Gelerios, Halteros; habetis Camerarios , Moshemios, Ernestos: vestri sunt
Raderi, Velseri, Brunneri, Lipsit ; vestri ,
vestri inquam cives sunt Latii, Streinii , Forsineri, aliique innumeri, quos nec exterirerum Suarum amatores renuunt cum Scriptoribus suis vel optimis comparare . Ac ne Germaniae deesset honos, Petrarchae Guid que delatus, sunt vobis ante oculos Celtes a
Friderico, Cuspinianus a Maximiliano Augustis insigni pompa laureati. Quid si doctis- Simae nationes magnam quoque vobis debeant
215쪽
ai 3 QR AT I Ο pro restitutis litteris gratiam 8 Testem voco seculum XVI. nullo nunquam tempore bonis artibus memorandum. Si tum coepit renovari nitor sincerus latinitatis; si ex inerti oblivione consurgere hebraea lingua & graeca ;si coli & conformari stylus orationis: Si Codicum, si Rituum, si patrum , si Conciliorum, totiusque tum sacrae tum profanae antiquitatis studium ardentius quam unquam alias reviviscere; non ne haec laus est Germaniae cum Italia Galliaque communis ac , si gens alia paululum antevertit; nonne Vestra aemulatio fuit veluti eos ad alienigenarum acuendam industriam perpolita 8. Et quisquam adhuc dubitet de Germanorum ad comprehendendam eloquentiam facultate J Quamquam nec opus erat longinquareVOcare. Utinam non me praesentium & audientium prohiberet modestia, sicuti possem ego temporis praeteriti laudes in hoc ipso
consessu expressas atque amplificatas ostenderet saltem circumspicite, Viennenses , hanc Urbem praeclaram circumspicite , Vetu stam Imperii. sedem , augustum Virtutum omnium artiumque domicilium; & vestrismet oculis spes vestras & vires discite: haec, haec inquam Urbs Principes tulit optimos, optimos Antistites, optimos Reipublicae admini-4tratores , optimos exercituum duces, optimos omnis generis litteratos; an non ferat quoque optimos oratores ZEqui
216쪽
DE ELOQUENTIA. 213 Equidem , quantum ego non ex somniis aviumque cantu & Volatu, sed ex rebus gestis vestroque ingenio auguror, Viennenses,
s modo ne labor & lima desit prospecta
re jam videor ex hujusce potissimum Urbis& Universitatis amplissimae gremio existentes vestros, non dicam Bossuetos, aut Massilonios, aut Bordalovios, sed iis similes , quos habetis, oratores omni laude cumulatos, qui sine ulla vel minima nubecula lumen veritatis ostendant populo , qui digna suo auctore gravitate divina mysteria legesque pertractent , qui ornate , copiose , erudite Omnem explicent religionis pietatisque rationem , qui denique non plebis solum Procerumque mentes deliniant , & ad omne osticium resides voluntates impellant, verum etiam magnos impiorum spiritus frangant ; ipsamque cogant perfidiam & contumaciam impendentis sibi Divinitatis jura sentire. Oh dies illos, qui tanto nos bono cumulabunt , universae Germaniae faustos atque laetissimos loh viros, qui haec praestiterint, ad communem utilitatem factos , ultimisque posteri&memorandos i Oh sanctissimam religionem novis in dies decorandam muniendamque praesidiis & ornamentis i Me beatum, siquid tandem ad eum finem possit conferre meus hic, etsi duriusculus, perhonorificus tamen, nec
injucundus labor lAgite jam Adolescentes optimi , quos nunc '
217쪽
ο R AT 1 o tota, ut ita dicam, spectat Germania, 3c a
quibus uberrimos vestrorum studiorum fruinctus exspectat: dignos vestra natione veStraque gloria animos sumite . Ponite vobis an te oculos AuguStum Caesarem, qui summam Imperii majestatem cum summo eruditipnis amore conjungens, facem quodammodo litteratis praefert, conquisitis omnibus , quae an liquitas, quae ars, aut natura habet, eX uni Verso terrarum Orbe rarissimis monumentis. Ante oculos ponite tot regionum populorum
que moderatricem , Illius Augustam Conjugem, quae femineo pectore animum plusquam virilem gerens, tot inter communium temporum difficultates , ac belli turbulentissimi procellas , artium tamen liberalium studia non existimavit regiis cogitationibus curisque minora, ac velut in ceteris rebus, nihil in iis non excelsum, nihil non eximium mptimumque persequitur. Quid Regiam loquar Sobolem florentissimam, quae omnibus natu rae, seu potius Dei muneribus circumfluens, & virtutis teque, ac doctrinae laude praelu Cens, non minus suaves ad imitandum habet illecebras, quam illustria praebeat suae magnitudinis , nostrae felicitatis indicia ὸ Quid amplissimum, Antistitemne dicam, an Principem , an Oratorem, qui non modo auctoritate excitare , Verum etiam augere Vos
scientia potest, & exemplo Quid egregium ex Batavia accitum Uirum, curandis corpo
218쪽
DE ELOQUENTIA. a Isribus nescio, an ingeniis aptiorem 3 Sunt in ore atque in oculis omnium Viri primarii , Ecclesiae, Imperii, Urbis clarissima lumina, qui regendo, monendo, docendo praesentissimum vobis auxilium pollicentur. Respondete juvenes optimi tot tantisque ad artem mnium pulcherrimam invitamentis: consulite vobis , consulite rei publicae , consulite posteritati. ς & , quam de vobis alimus secundissimam, spem Sc exspectationem. implete. Dixi.
219쪽
Dello Studio di Padova. AVendo Vedulo per Ia sede di revisione,
ed approvazione det P. F. Gio. Tom- mafo Μήcheroni Inquisitor Generale dei santo omzio di Uenezia nel Libro intitolato: De Natura, er causes Eloquentiae disputationes tres . Opus posthumum . Auctore Ioanne Baptissa Noghera m. ψ. non vi effer cosa alauna contro la sania Fede Cattolica, e parimente per attestato dei Segretario nostro,niente contro Principi, e buoni costumi, concediamo licenZa a Gi ene Remoniani Stam- pator di Menenia che pota essere stampato,
inervando gli ordini in materia di stampe, e presentando te solite copte alle pubblicheibrerie di Uenezia, e di Padova.. Dat. ii Primo Giugno I 785.