장음표시 사용
201쪽
runt λ Et quamvis hic citius renata sit eloque
. tia, illic felicius propagata ; & uno in loco:sapidiores, in alio salubriores fortasse fru- .ctus ediderit; vix ulla tamia est natio, quae pro caeli solique varietate non contulerit ali- . quid ad istuc, quod dicimus, incrementum . Ordinis 3c doctrinae tenax Gallus, Britannus Vehementiae plenus δc succi , vividitate 3c. splendore gaudens Italus, soliditate Germa- .nus , Hispanus acumine οῦ quare nec una est eloquentiae Species , & jucundissima elucet .vel in ipsa persectione diversitas , ut unus quidem orator blanda suasione plus valeat , inlius gravi auctoritate, alius rapida concita :tione; hic improvisis te pungat aculeis, ille totius aestu orationis abripiat; hic velut amb cus deliniat animum, ille subdat ut dominus, ille tamquam imperator expugnet Sua cuitque dux δc magistra debet esse natura, quae, ut aliis animantibus cornua, aliis dentes, a-
liis ungues aut calces, ita hominibus dedit. ingenium, huic quidem lene, huic ferox , .huic subtile, huic tenerum, huic vividum , huic copiosum. Et quamquam sub eodem
caelo ingenia, ut arbores, plerumque conU .niunt; discrepant' tamen non raro, & per--M 'pe multum possunt translatione sin enimi loqui liceat ), vel insitione proficere . Quid
autem sapienti optabilius, quam peregrina ἰquoque industria, aut felicitate juvari 8 Non-
-ne & Italia gallicos, & italicos Gallia
202쪽
visa est ex solo non suo fructus existere λSed non id agimus in praesens, ut gentiscususquam in eloquentia laudes aut habitudinem persequamur : ipsam eloquentiam agi- , mus, quaeque, ab eloquentia poscit hoc tempore gentium politarum, etsi dissimilium inter se discrepantiumque consensus: quae quidem ad haec duo capita, opinor, redeunt Sane dissicillima, ut videlicet illa Sc protendat
latius scientiae fines , Sc multo angustiores symmetriae & decori terminos circumscribat. Non enim , non una Sunt , quae nostram diligentiam exigant, divina eloquia sive litteris consignata, Sive quodammodo per manus . tradita, atque hereditario jure per fidelissimos custodes ad nos usque transmissa zquae quidem eloquia plena majestatis & affectuum in Vaticiniis , plena similitudinum &exemplorum in libris historicis, plena documentorum in Sapientialibus , ut appellant , plena praeceptorum & consiliorum in Mangeliis, plena mysteriorum & penitissimae religionis in Pauli epistolis, sunt utique etiamnum potissima, primis autem temporibus erant poene unica Sacrae eloquentiae monumen.
ta. Atque ea eloquentia, Apostolis auctoribus consecrata Deo mirabiliter aspirante , quot , quantos , quamque incredibiles fructus attulit l- Tu vero quam mihi memoras Apostolicam concionandi rationem, & magno nomine tuam . . N hO- ,
203쪽
honestas ac tueris incuriam J ostende mihi prius,' tuis ut verbis utar, Apostolicum spiritum, & tuas ego tibi Apostolicas libenter annuam conciones. Nimirum eloquentia, ub riore illo caritatis, sanctitatis, miraculorum praesidio destituta, multo accuratiorem pOstulat humanae industriae famulatum . Illam mihi videre videor veluti regiam quandam feminam, sui in animos principatus retinentissimam, sacrorum Interpretum, & maxime sanctorum Patrum consessu amplissimo ch cumseptam, quorum ductu atque auspiciis divina arcana & tutius penetret, &.exponat
uberius, & essicacius insculpat animis. Hinc atque hinc sibi adesse jubet utramque Theologiam & legum disceptatricem & dogmatum, quae certa religionis jura definiant, I praecepta a consiliis, consuetudines a mandatis , Veritatem ab opinione discernant. Illam quoque expetit sanctionum 3c Rituum totiusque Sacrae antiquitatis magistram Historiam, quae pristinam severitatem hodiernae indulgentiae, di Majorum ardorem ac sanctimoniam nostrae objiciat pravitati atque desidiae . Nec sibi deesse patitur Criticam sagacem & sobriam, quae & vitet doctorum hominum offensi nem , & intemperantem coerceat stulte Sapientum audaciam. Quid porro huc revocem aliam illam multiplicem, quam initio protuli Cicerone auctore, scientiam, quae fere Sacrae eloquentiae perinde, ac profanae est ne
204쪽
DE ELOQUENTIA. ΣΟΙ cessaria, ac praesertim vitae hominum, errorum , propensionum , morumque notitiam , qua latebras cordis intimas, omnesque, ut
ita dicam , mentis ambages anfractusque dispicias ρ , Ac ne me plus justo putes me causae Ve- Iificari , rem considera huic eloquentiae rati
ni subjectam . Nihil quidem ille grandius ,
nihil praestabilius et Dei majestas ejusque inmnimoda persectio & in hominum rerumque administratione providentia, firmitudo & sam ctitas religionis, humanae reparationis mysteria, caelestis auxilii necessitas & distributio,
infernarum potestatum machinationes atque molimina, nova vitae, nova virtutum, nova rerum expetendarum facies, inacessa omni-hus ingeniis, verae selicitatis via , hominis totius futura sors, immensa praemiorum aut poenarum vis, spes & periculum ancipitis ae- ternitatis . . . atque illa tamdiu a Philosophis investigata, nec unquam inventa plenae Ielieitatis regio & via... quid up quam tale ex Romano Oratore auditum , aut Graeco ρ Atlanta haec rerum excelsitas & magnitudo su- Stentatne magis orationem . an opprimit pQuomodo enim illas & pro dignitate efferas,& in auditorum animis ea, qua par estemcacitate defigas λDuo Sunt, quae summopere hic torqueant oratorem, novitas videlicet, speciesque Sem
sibilis . Sunt enim illa & a pueris prius au
205쪽
ita , quam percepta , & a concionatoribus multum δc saepe jactata. Unde igitur existat varia semper & nova forma, quae plerumque sola potest saturas aures allicere, & torpentes animos excitare λ Ingenii quidem foecunditas rem aliis atque aliis contormet modis at, nisi nostra nobis blanditur inertia, ingenium parum posse fatebimur sine multa variaque doctrina; nec raro inveniemus esse trita scientibus , quae ignaris videntur esse
. Quid quod eadem argumenta sunt a Sen- u, ne dicam cogitatione remota: nos autem specie plerumque ac sensu ducimur 8 Longe alia fuit eloquentiae profanae conditio . Praeterquam quod novi semper aliquid habebat propositum , hominis , rei, loci, temporis varietate distinctum; omnia fere posita erant in ore atque in oculis civium , hec deerant adminicula, omne genus, quae partes orationis languidas sustentarent . At ubi hic spectabilium imago rerum 8 ubi affinitates cognationesque , quae unius periculo multos tangunt λ ubi virorum principum compellatio Jubi frequens fautorum adversariorumque comspectus J ubi capillus incultus, promissa barba, sordid ta vestis Τ ubi senes puerique miserandues in modum ejulantes, A protendentes manus, mirasque tragoedias excitantes JIn his, credo , sive asperitatibus, Sive anqgustiis rerum haerere; aliquando etiam copi
206쪽
DE 'ELO QUENTIA.sissimum illud Romanae eloquentiae flumen . Quin immo fastidiosa nostrae aetatis urbanitas ad rura 3c ad rusticos homines eman davit paucula quaedam spectacula, simplicioris quondam pietatis non levia incitamenta. Apage sis, atque istam mihi scenam ex ocu
lis eripe. Sensili quidem 4pparatu instruenda res s quis enim ignorat , quae sit phantasiae
in mentem animumque potentia Z ), sed species non ex fabrorum ossicinis , verum e tuo sunt ingenio rerumque multiplici cognitione meditatione promendae . Te , te ipsum Oportet tuis spectatoribus, quae sint aptissima, pingere hinc atque hinc sumtis ex natura coloribus, ut non tam putent se haec audire, quam Cernere. - Huc adde multo severiores decori regu- ias,liquas partim religio, partim conauetudo praescripsit : neque enim haec patitur sonare crassum quid aut agreste; nec probat solutam
illam declamandi objurgandique licentiam ,
qdam mores alii, alia tempora concedebant. Libera quidem erumpat divina Veritas, nec aut philosophantium censuram, aut potenium supercilium erubescat: non ipsa timeat Vitium; sed timeatur, ac stultam cogat hujus mundi sapientiam Paulli verbis . utor osapientissimae Crucis stultitiae se se subjicere, rerumque . inanitatem agnoScere -, in quibus Summa putatur esse vitae beatitudo . Quid
207쪽
2o4 ORATIO majestas subsit hominis cupiditati, morbo medicina vincatur P Sententiis tamen verbisque multo cautius temperandum ; & aliqua
magis intelligi volunt, quam dici , ne pro
concitatione contemtus , & pro emendatione quaeratur offensio.
Quid joci, sales, argutiae , satyrae etiam hilariores procacioresve , ac totum denique ridiculum, quod magnam habet vim, 3c dulcissima saepenumero condit jucunditate sententias J Cave sis: interminatur tibi, excutitque id omne de manibus augusta ac seria rerum sacrarum auctoritas z immo nec sinit orationem, quae gravis esse debet ac Veneranda , exquisitis comtibus & illecebris Sccrepundiis juvenescere: Ut jam plane illis assentiar, qui longe putant eloquentiam sacram profanete, uti dignitate, ita etiam difficultate praecellere. Eodem accedit lex ordinis quaedam sev rior, quae non ita pridem coepit esse in d liciis & in more apud eos, qui sunt, vel vi deri volunt esse sapientes. Oh temporum illorum , oh eloquentiae felicitatem, quum liberrima procurrebat oratio, Sc in alios campos atque alios, quo Vocabat utillias, vagabatur i Testes sunt complures sermones veteres, testes eae, quas graece dicimus Homilias. Nunc vero non solum oratio contruditur in unum locum, sed pluribus adhuc pamtitionum cancellis ac terminis coarctatur. Inter
208쪽
-DE ELOQUENTIA. aoster propositionis capita debet esse cognatio, ac summus nexus membrorum inter se par- . tiumque consensus : tamquam lineae in pulcherrime descripto aedificio, ita omnis OrM.tionis particula, opus est, conspiret exacte ad eam , quam tantopere commendavit H ratius, unitatem; nec quidquam digrediat. r, quod eodem non sit majore cum gratia rediturum : δc tamen idem , ne dicam, major illustriorque ab oratore deposcitur dicendi splendor & copia: quid enim apud populum valeat oratio exilis, arida, spinosa, impedita, jejuna λNeque vero hic tandem dissimulandus est adversarius quidam gravissimus omnibus honis artibus, quae aut utilitatem spectant aut . Voluptatem, sed eloquentiae in primis, cujus proprium est utilitatem cum voluptate con-Jungere, Gustus videlicet hominum eruditorum , aut Verius Sensus , qui singulis aetatibus inest, Sc bonus, dum inest, vocitatur
re autem vera bonus non est, quum non ex
judicio & ratione, sed ex novitatis libidine Zc hominum satietate generatur. Ipsa quippe nobis persemo desipit, simul ac communis coepit esse cum multis ς & phaleratum delectat vitium , quum prodit in publicum magni alicujus auctoritate & populi frequentia commendatum. Nulla gravior litteratae Reipublicae pestis, 3c ipsa inscitia barbarieque deterior. Pulchrum enim esse, quod placet,
209쪽
credimus, Sc laudi nobis vertimus, quod laudatur: aetatis nostrae freti suffragio, nihil de posteritate dissidimus, ac securi serimus speciosas ineptias, unde postea probrum Sc despicientiam colligamus. Iustissimum levium ingeniorum supplicium, larvas pro rebus , plausum pro utilitate captantium l . Ex anteactis aetatibus promtum est de futuris judicare, artificumque simul & artium jacturas intelligere . Ac ne longius discedamus , siquis a primordiis velit eloquentiam
sive profanam, sive sacram inspicere , ejusque varias, ut ita dicam, personaS recogno
Scere, inveniet eam primo quidem fuisse bonam & simplicem Matremfamilias ; deinde
Matronam illustrem & gravem; demum augustam potentissimamque Reginam : postea vero degenerasse , & Puellam argutulam factam esse atque sophisticam, immo eti m Sc lenam & mimam : postea rursus nobilitatam, in opes & in regnum suum rediisse; ac nunc denique Geometram paulatim s sit verbo venia ) Philosophamque acutam Sc Scitam evadere. Quamquam meum non est tanta de re
ferre sententiam . Quid intelligentiae , quid
sensui animo tribuendum, quantum doctrinae, quantum ordini, quantum suo ingenio indulgendum, quantum alieno ; Sapientum judicio relictum sit: illud dumtaxat statuo eloquentiam semper fore degenerem , si , quod datur tempori, naturae detrahitur; δcdum
210쪽
Dg rLOQUENTIA. a dum spectatur praesens forma mutabilis, ne gligitur summum ac stabile totius persectionis exemplar.
At vero hoc opus , hic labor est, Audiutores, exemplar tantum tamque retrusum Scabditum recte posse dispicere , 3c stylo exprimere non impari nec incerto ejus lineamenta eximia , propriisque luminibus colora re. Tot inter difficultates, vices, discrimina quis hoc sibi de sua, quis de aliena audeat industria polliceri J Refugit mens, horret ani-. mus , manus cadunt : hanc illi perfectionem habeant, quos aequus amaetyit jupiser : nos aliqua simus non ignobili med incritate contenti , praeclareque nobiscum agi putemus , si secundat im , ut ajunt , partium Oratores ludus possit hic noster dare.
Uerumtamen fallor , Viennenses , saltor , meamque timiditatem & diffidentiam reprehendo . Arduitate ingens animus acuitur , non terretur. Quid autem non praestet Germanus, quod Graecus, Italus, Gallusve potuerit 3 An vero possumus , hoc praesertim tempore, dubitare vestram nationem natam esse ac prope factam ad res honestissimas maXimeque asperas conficiendas J Mihi quidem, quum facta ipsa circumspicio, quae magnifice adeo de vobis praedicant, SuperUacaneum prorSus Videtur esse, quam attigeram secundo loco , facultatem vestram ingeniumque proferre , ad . Vincendas artis propositae