Annales academici

발행: 1862년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

O O. 1 utimur, decreto Attamen hic illic temporum, quae tunc erant, adversorum indicia tibi cernere videris. Quamobrem huic labori non statim vim legis datam esse, haud dolemus. Sed si aliquando, quod utinam brevi fiat, lex de Institutione superiori ad populi delegatos sertur, optamus

profecto, ut haec pleraque contineat eorum, quae a viris illis doctissimis sunt commendata. Sic WToxius, cuius ingonium hic quoque praestantiae suae vestigia reliquit, ad nos loqui perget, etiamsi sit mortuus. Per quatuordecim annos WYoxius Hollandiae Septemtrionali praefuerat, quum anno 1854 in morbum incidit adeo gravem, ut non procul a vitae periculo abesse videretur. Sed vanus fuit cognatorum amicorumque metus. Ρostquam autem ex hoc morbo convaluit, vir prudens et eum in modum suarum sibi virium conscius, qui modus non est omnium aetate provectiorum, tempus instare iudicavit, quo a republica curanda decederet. Itaque

rogante ipso anno 18b honorificentissime a Rege dimissus est, gratiis ipsi actis pro egregiis et diuturnis in patriam meritis, habitoque hoc honore,

ut Minister Matu legeretur. Tum in dilectissimam urbem patriam, quam quadraginta prope annis ante, aetate florens et vix ingressus honorum cursum, reliquerat, redire decrevit. Trid tum venerandum senem cum laetitiae significatione excepit, et haec laetitia aliquanto post aucta est quum ipse, qui per plures annos Academiae Midensis Curator fuerat, hoc munere deposito, Collejocuratorii Traiectinorum, Haesidis nomine, adscriberetur. Dici vix potest quanta cum voluptate huius Collegii socius esset. on acquiescebat in titulo honorifico, sed ipsa muneris ficia ei in deliciis erant omninoque virum se probabat, cui in more positum erat manus operi admovere, quique non magis alienam industriam excitare quam industriae ipse exemplum praebere solebat. Nullus sere dies praeteribat, quin rebus Academicis operam daret. Si professores eum salutatum adibant, eum plurimum delectari apparebat mutuis de institutione deque doctrinarum studio sermonibus, hos etiam, quo maiore necessitudine secum coniungeret, nonnunquam convivio excipiebat. Tum dubium, utra nobis pluris esset, mitis sapientia senis, longo rerum usu comparata, a amicitia viri summis honoribus periuncti omnique doctrinae genere politi. Quum igitur die a m Decembris anni 1858 nonnulli rosessores abl 2.

102쪽

ipso ad oenam vocati essent, iis hoc suaviativum lare videbatur seriamini hyemalium initium. Sed dies sestus non illuxit. Contra paucis ante convivium horis perculit nos et paene prostravit nunesua: --Yoraua diem obiit L iridie sub noctem subito ereptus rebus humanis erat. Est sane quod Academia in xi sui mortem lugeat. Eius Metudo, ut videbatur, confirmata, vegeta senectus, ingenium acre aeque atque ardor omnia provehendi quae bona utiliaque essent, spem nobis faciebant ore ut aliquamdiu fructus caperemus maturo arboris, quae iam uno ictu ἡ-derat. Eius cognati et amici et quicunque in variis patriae regionibus eum veneratione quadam prosequebantur, vehementi dolore sunt amicti. Et quum in sepulcreto pagi de sit iusta peragebamus, multi a lacrymis, grati animi indicio, sibi temperare non potuerunt. eo mirum. Animo enim observabatur imago viri indolemederiandica unius in paucis conspicui

et afferentis omnibus, qui eum paulo accuratius noverant, memoriam prae

stantium virorum, quorum ingenii animique viribus patria olim creverat. Cernere nobis videbamur virum illum agendi quam dicendi studiosiorem et ita pium ut bonus esse quam videri mallet, et mirae in habitu quoque simplicitati iungentem animi vim prorsus singularem, quae unicuique ipsum adeunti, ex vultu oculisque vigore plenia apparebat, et ei adiumenis atque praesidio suit, ut egregias ingenii dotes per longam amorum seriem in maximam patriae utilitatem conferret. Tales viri ex maxime raro hominum genere sunt. Eorum memoriam posteri, si grati esse volunt, vivam tenent. EWTOLII exsequiis non interfuit amicorum eius antiquissimus idemque Academiae Traiectinae arctissima tum muneris tum benevolentiae necessitudine iunctus. Iam enim eo laborabat morbo, quem letalem ore paulo post perspectum est. Intelligitis me dicere Virum Consultissimum sDo-

Patre usus est auILIELuo RARTVANGER, qui primum Curiae Traiectinae adscriptus et socius regundae regionis Traiectinae suit, postea vero Rege ollandiae lectus est in Consilium Status quo tamen munere ne iungeretur, mors prohibuit, quae anno 180 luctuosa accidit bonis omni-

103쪽

corum album relato.

Hic igitur, natus die I m. Novembris anni 1788, WYOTII duobus annis maioris, condiscipulus et amicus fuit, eodemque sere quo ille tempore, i. e. die 1 mensis Augusti anni 810 summos in utroque iure honores consecutus est. Triennio post missuriam abiit, hypothecarum

curam acturus, unde postea eiusdem rei curandae causa Traiectum rediit,

ubi dissicili huic negotio ad obitum praesuit.

Ab huius muneris laboribus prorsus diversi illi, quos CRARTVANGERUS anno suscepit 825. Scilicet in WYcxii Hagam delati, locum Academiae Curatoribus ab actis datus erat Vir Consultissimus ANU ACKERSDYCK, quo nunc haec Academia doctore, nos Collega gaudemus. Hic autem quoties ad videndos multorum hominum mores et urbes peregre prosectus erat, RAETVANGARus eius in munere graphiario vicarius sui eamque tum

Curatoribus probavit diligentiam rerumque aggndarum peritiam, ut dis I9mensis ovembris anni 1825 AcxκasDYcxii, ad Iurisprudentiam in Academia Modiensi tradendam vocati, successor a Rege legeretur. Per tres igitur et triginta annos Academiae nostrae arcto vinculo iunctus suit. Verumtamen non est in eorum numero, qui acquiescunt in illis diligenter exsequendis, quae ab ipsis, quippe mercede conductis, postulari queunt. Contra nec tempori pepercit et quantum ingenio usuque valebat, id lubens contulit ad utilia quaeque promovenda. Sic, ut hoc utar, ab anno I 8 Is per unum deinceps et viginti annos ita cum collegis suis carcerum regimini praefuit, ut ardore et diligentia cederet nemini. Eiusdem

diligentiae laudem tulit adscriptus ab anno 1825 usque ad annum I 847

Collegio urbano moderandae Institutionis inferioris. Et, quamquam in rerum cademicarum procuratione eas interdum partes egit, ut pleraque ex eius auctoritate pendere viderentur, nunquam tamen haec loci, titulo longe amplioris, dignitas eius mentem a reliqua in hac urbe Institutione avertit. Nam et constabat ipsi de summo universae Institutionis in civitate momento, et tenebat illud Institutionem superiorem tum demum consilio suo satisfacere posse, si Academiarum cives omni, quae pueris et adolescentibus impertiri debet, disciplina rite informati excultique essent. Hoc ille saepius et magna cum asseveratione contendebat Neque a verecundia,

104쪽

quae eius memoriae debetur, alienum censemus illud commemorare, quod ipsi aliquando eum dicentem audivimus, se auctorem suisse sententiae dedisquisitione publica cum omnibus instituenda, qui se in Civium cademicorum album referri cuperent. Et licet nos huius disquisitionis, anno 1845 sancitae formam et rationem universam a multorum animadversionibus tueri nolimus, multiplex tamen ipsius rei vis ad emendandam disciplinam scholasticam negari nullo modo potest. Ac prosecto opportunitas, quam ea disquisitio praebuit, arcendi ab Institutione superiore adole centes ineptos, longe multumque anteponenda est illis Decretis, quae, auctore regio rerum domesticarum raesecto, ab anno 1850 ad annum I 853 imperitissimo et ineptissimo cuique liberrimum ad Academiam aditum concesserant. CRARYVANGERO, omnibus rebus modum et ordinem adhibenti, ea, in quam detrus eramus, conditio videbatur ταἔια, quam eo vehementius dolebat, quo certius ipsi persuasum erat de summo Institutionis Academicae momento, quoque lubentius ipse huic prospiciebat. Ermare licet, eum in huius rei cogitatione magis magisque defixum fuisse Munere graphiario sic iungebatur, eum ut non magis honestatis sensu moveri quam studio deliciarum suarum duci putares. Haec est opinio illorum Prosessorum, qui de disciplinarum suarum commodis saepissime sermones cum eo miscuerunt Laudant eius in audiendo benevolentiam, in consiliis impertiendis alacritatem, in annuendo votis, quae cum subsidiorum publicorum tenuitate non omnino pugnabant, liberalitatem, sed laudant etiam eius in dissentiendo et recusando humanitatem inprimisque artem illam dissicillimam persuadendi rogantibus, iure meritoque haud satisfieri votis,

non vero vel amicitiam vel institutorum quorundam Academicorum amorem partes hac in re agere ullas. Dicam, quod sentio, RARYVANGERus ipsam

Academiam diligebat; quod huius commodis et rationibus inserviebat, id

omne ipsius commodorum pars magna evaserat, utraque tanquam in unum coaluerant. Hinc ea illi plurimum et ultimum obversata sunt, quum gravi mortiseroque morbo affectus et febri, quae mentem alienabat, luctatus, verba tamen protulerit, Academiae amorem spirantia.

Metus, ne quid ipsi accideret, sollicitos aliquamdiu habuit et cognatos et amicos et omnes quibus Academia raiectina cordi est hic autem, quum die 6 mensis Ianuarii in gravissimum luctum abiit, iudicarunt omnes ad

105쪽

ingens damnum, brevi ante in WYoxio factum, RAEYvANGERI obitu haud parvam allatam esse accessionem. Quantum boni talium virorum, quos non tantum decem lustrorum amicitia, sed etiam studium commendandi pulchra et bona quaeque, atque almae matris, cuius eodem tempore alumni uerant, amor arctissime iunxerat, quos praeterea ornarunt ingenium perspicax et aequabilis mentis constantia, talium igitur virorum de rationibus cultu atque humanitatis provehendae consensio, quantum boni in Academiam nostram porro conserre potueranti Sed Deo aliter visum Nos decet animo erga Eum grato esse, qui alterius vegetam senectutem, virilem vero alterius aetatem ad senectutem usque nobis fruendam concesserit. Quod si Curatorum Collegium annum haud exegit sine clade sua ordini Bosessorum mors non pepercit. Die enim 2 mensis Ianuarii obiit uno-VIcUS GERARDUS VISACHER, qui per viginti octo annos in hac Academia munere rosessoris unctus est.

VissonEaus in paucis illis suit, qui omnem, qua pollent rerum scientiam sibimet ipsis potissimum acceptam reserunt. Fuit omnino αλοδιδακτος. minc multa eorum, quae ei priva suerunt, facillime explicantur. Natus est redae, dic mensis Marti anni 1797, parentibus honestis,

centurionem, in ollandica Anglorum expeditione caesum, bimus amisit, cui in pueri tutela sumessit vitricus DoLPΗus BIERMAN, tributorum coactor in pago age WaluWe. Adolescentulus primum Hagae Comitum tum Amatelodami usus est disciplina, qua haec aetas illis temporibus imbui solebat. Quae tamen institutio qualia suerit, haud constat. Sunt autem paucissima ex hoc tempore memoratu digna Hagae Comitum in notitiam pervenit HENRICI AN IINe IACOB ARNOLDI LIGNETT, quorum sermonibus primum acceptum retulit historiae et antiquitatis patriae amorem atque cupidinem illam sontium, quam posterior aetas confirmavit. matelodami autem in praeceptoribus eius fuit oxxIos tuosas filius, oui quum in more positum esset seriis historiae argumentis iocos adspergere, fieri sane potest, ut haec dicendi 8cribendique ratio amorem excitaverit leporum et sacetiarum, quibus postea

106쪽

96 P. AE ARTINGvIsscBEstu in huiusmodi argumentorum explicatione lubentissime usum

esse constat.

Ea aetate, qua iuvenes destinatos vitae, cuius subsidia arte vel doctrina quadam actitanda parantur, totos in studiis esse oportet, IsacuERus invitam practicam tanquam coniectus est munusque iniit ab ipsius ingenio prorsus alienum. Annos enim natus undeviginti praesectus est rationibus tributorum Bruxellis dispungendis Equidem de huius muneris gravitate nihil detractum volo. Sed cogitanti mihi iuvenem discendi amore flagrantem, alacrem, genioque indulgendi cupidum, servida etiam Phantasia praeditum et carminum auctorem, quibus se Musis amicum esse probaverat, hunc igitur iuvenem cogitanti parum credibile videtur, eum sive in tributorum tabulis conficiendis et comparandis, plenis illis nominum et numerorum, sive in coactorum arca exploranda lubentissime bonas horas consumturum suisse. Hoc constat VIasCHERuM, quidquid superesset temporis,

id omne in lucro deputasse, ut deliciis suis operam navaret. Qua in re quanto studio versaretur, paucis annis post libris edendis rubavit. amanno 1820 publici iuris socii tum hancice Miseinane e Poea et iuris deriandicis, tum patrio sermone volumen primum ataolviae eae πι-- poetis NMerlandies inde a Moulo 13 ad Moisium 18- , cuius operis proximo biennio adhuc duo volumina prodierunt. Sicut autem in utroque opere melliferae apis partes egerat, ita brevi ostendit, non deesse sibi ingenii vires, ut ex se ipse nonnihil promeret et in lucem proferret. Anno enim 1822 carmen eius ederiandicum P lor in Campo pugnae a Neosorsum eommi ae a regia Linguae et oeseos societate eoportensi praemio ma- tum est, eodemque anno lingua vernacula prodiit carmen lyricum Rem et Uulo, anno autem proximo e genere dramatico haec ab eo ede landice edita est sabula: Rege in urbe Meda. Sed haec omnia gravitate superat eius opusculum de eo illo inuaurandi et praeperibendi naum linguae Merlandieae. In lucem illud prodiit anno 1825, i. e. eo tempore, quo civitatis nostrae moderatores summa vel potius nimia ope nitebantur, ut, quidquid actorum publicorum in universo regno fieret, ubique his rebus peragendis una inserviret lingua ederiandica. Non igitur mirum, visscsκRuu industria etiam et iuvenili vigore se commendantem, Regi suILIELMoo aptissimum esse visum ad consilia

107쪽

et cultioribus civibus commendanda. Iam huius rei ut amplissima rueretur opportunitate, creatus ille est rosessor extraordinarius in Academia

vaniensi.

Dispungere rationes tributorum et vivere Musis, haec quantum distanti Inter pulpitum atque cubiculum numerariorum et cathedram atque auditorium Academicum quantum discriment Nos, Auditores, qui VIssoΗEstu novimus, quodammodo certe intelligimus, quanta cum voluptate illinc huc transierit. Fieri potest, ut iacturam secerit rei familiaris, honorario quippe multis rosessoribus aliisque doctis viris minus lauto quam iis, qui aerario inprimis in magnis urbibus consulunt. Sed liber ille a conserendis tributorum tabulis earumque rerum cura, quae nullum postulant ingenii acumen meliusque vulgo ab iis administrantur quibus exiguus est doctrinarum amor, toto pectore in literas incumbere poterat. Viro haud resto docta, ut aiunt, institutione, veterum linguarum tantum non imperito, aditus patefactus ad auditoria antiquae illius et inclytae Academiae, ut et suam ipse discendi sitim expleret et docendo aliis prodesset. Secuti sunt quinque anni, quos vitae lascherianae partem voces splendidissimam et elicissimam. irae ingenii celeritati summam iungens studiorum constantiam, quotidie sive Francica sive patria lingua coram ingenti civium Academicorum numero disserebat de lingua literis, historia et oeconomia politica, et quidquid ei supererat temporis, id conserebat ad scribenda opuscula de sermone edorlandico. Verum tamen consilium, cuius causa ovanium vocatus erat, irritum fore videbatur. ostea demum nobis adeo elicibus esse contigit, ut linguam nostram ex humili loco, quo diu

in Belgio contemta iacuerat, se efferentem modesteque alterum a peregrino sermone locum occupantem videremus. Seminis autem eo tempore etiama IssoHERo sparsi nonnihil maturuisse, profecto non est temeraria sententia.

Anno 1831, immutata in Belgio civitatis facie, IaaoΗERus una cum aliis nostratibus rosessorum Traiectinorum ordini adiunctus est. Neque tamen continuo suae ei publice dari potuerunt docendi partes. Triennio demum post in ADAMI IMONai locum rosessor lectus est ordinarius a

quo tempore historiam, linguam et literas patrias quotannia Academiae

108쪽

s P. AE ARTINGnostrae alumnis tradidit. Anno 183 Senatui cademico placuit eum honoris causa creare Philosophiae Theoreticae Magistrum et laterarum humaniorum Doctorem.

Sic igitur visscsaans illud, quod praecipue in votis fuit, assecutus eat. Et huic quidem cogitationi iuvat paululum immorari. Namque vir ille, qui nec Gymnasii spatia decurrerat, neque Academiae Doctorem habuerat, a cuius latere non discederet, et vero iuvenis ita in medias ea coniectus erat, ut omnis ingenii excolendi opportunitas delatura videretur hic igitur vir locum sibi in doctorum virorum ordine comparavit, a suis ipse collegis hoc nomine ornatus et insignitus hoc honore est. Paucissima, ni fallor, huius rei in Annalibus Academicis exstant exempla. Si quis a puero destinatus vitae in literis doctrinisve degendae, optime et prorsus ad hoc consilium accommodate instituitur, tandemque, quum permultos anno in studia doctrinae incubuit, Doctoris gradum consequitur, quin etiam, si propter exquisitas ingenii virtutes postea dignus censetur munere professoris, nihil profecto est quod miremur. Utrumque in rerum ordine et ratione positum est. Via, quae ad propositum ducit, strata est, requiruntur tantum discendi ardor et industria, ut illud assequatis. Similis omnino hic eat peregrinatoris, qui cultissimas Europae nostrae regiones peragrat. Naves et rhetae machina atmica celerrime propulsae, deversoria omnibus vitae deliciis grata, periti viae duce accurataeque locorum d seriptiones ita omnes itineris dissicultates minuunt, ut videatur illud ab habitationis commutatione parum differre, neque ullius aut audaciae sit aut sortitudinis, eo proficisci, ubi longisaim a patria separamur intervallo. Prorsus dissimilia est conditio illius peregrinatoris, qui, ibi unice confidens suisque fretus ingenii animique viribus, iuxta avia et devia in regiones penetrat, quas penitus lustrare decrevit, ut tantillum conferret ad terrarum diasitarum scientiam augendam. Huic peregrinatori perpetuum instat varii generi, certamen, nulla non impedimenta et molestissimae quaeque dissicultates crebro incidunt, quibus ne obruatur, Summa opus

est virium intentione eaque constantia, cuius haec eat, ad labores perserendos, emeaciatim vox is ne eis malis, ed e Ira audentior uo.

Vitae deliciis, quibus alter in itinere fruitur, caret alter intervalla locorum, per quae ille volat, hic lento gradu transit saepe in eo est ut a via

109쪽

deflectat, et vero dubius saepe haeret, quo se conserat. Verumtamen aipost varios casus et tot discrimina rerum inceptum iter peregit, tum vero: puantum, inquiunt, mutare ab illo Et sane plurima, quae Vulgus peregrinatorum non animadvertit, in ipsius animo quasi signarunt speciem suam. Habet, quo ab aliis distingui prorsusque suus esse censeatur. Quod tamen unice tribuendum est repercussioni imaginum, quae secum invicem commiscentur et mutuo se tum illustrant tum obscurant. magines dico rerum infinitarum, ei in itinere oblatarum quas unice ea luce collustrata vidit, qua ex loco peregrinatoris nonnihil ortuito conspectae, splendere debuerunt. Huiusmodi peregrinator Issonnaua in campo doctrinae fuit. Memoria firmissima praeditus, ardore et assiduitate nemini cedens, nullisque dissicultatibus deterritus a proposito, sine ducibus per hanc regionem processit sibique ingentem comparavit rerum cognitu dignissimarum copiam. -- quam acquievit in contemplatione locorum e vertice montis, neque in naturae maiestat o longinquo intuenda. Sed loca illa prope adspicere, omnia, quo oculos converterat, singulatim contemplari amnium et rivorum flexiones persequi ad sontem, dispicere sylvarum arbores et fruticeta, aquae

inter praecipites scopulos ruentia radios et guttas, haec ei in desidiis

fuerunt.

Hanc singulatim quaeque attendendi et persequendi rationem IaaoΗEsto potissimum menti obversatam esse, luculentissime apparuit in eius studio historiae patriae. Eius memoria custos fidissima erat innumerorum actorum, quae multos historiographos aut sugiunt aut prorsus latent, et, licet per se tenuia dicantur, non tamen nullius sunt momenti, quoniam unaquaeque historia constat e coniunctione rerum singularum, quarum nulli sua defuit vis ad hanc conditionem pariendaui. Novimus IasoHERI lectiones tum Academicas tum publicas, saepius pro frequenti concione habitas, animos auditorum plurimum tenuisse. Id autem ea potissimum debuerunt mentioni nullorum non illius generis actorum, quae ne proris et apte inserta omnibus admirationi erant, eoque magis placebant, quo acutius orator, leporibus et acetiis assiuens, severa exhilarabat et ornabat exilia atque arida.

110쪽

100 P. AE ARTING

indagandae ratio peperit opiniones, a vulgari sententia prorsus diversas. Sic , v. c., lubentissimo contemplabatur clarissimos in historia viros sine toga et discalceatos, i. e. nudatos illis divinis poene honoribus, quos grata in eos contulerit posteritas tum enim in ipsorum consiliis et rebus tantumdem honestatis quantum in reliquorum mortalium studiis et contentionibus sibi deprehendere videbatur. ariter in aliarum quarundam rerum tamquam cursu et significatione diiudicandis plurimum a ceteris omnibus distabat. Sed licet se manciparet nemini et vero ius suum sententiae libero proserendae retineret, numquam tamen aegre serebat dissentientes. Contra hos levissimo animo serens, semper comis et ad iuvandum omni, qua valebat, ratione promtus, facilis in hominibus audiendis et admittendis, is est nostri ordinis socius, qui ingenii sui alacritate et facetissimi salis argutiis saepius nobis temporis suavissime transacti memoriam relinqueret. VisscsERuu in hac cademia Doctoris munere ungentem, nullo omnino tempore studia sua intermisisse optime probat ingens librorum ab eo editorum series. Sunt hi maximam partem de historia patriae, verum laterarum etiam ederiandicarum historia ei plures symbolas acceptas resert Scriptorum multitudine paucos eum aequasse, nobis quidem persuasum est.

Itaque a collega, vita desuncto, discamus, quantum constantissimae voluntatis robur valeat, ad insitas mentis dotes excolendas. Ea, qua vivimus aetas, haec ipsa patria indiget virorum, qui sortiter et constanter progrediuntur, hoc tenentes: Fer ardua ad aura fi).

SEARCH

MENU NAVIGATION