JohannisJacobi WissenbachI Nassovii, ... In libros 4. priores Codicis Dn. Justiniani repetitæ prælectionis commentationes cathedrariæ

발행: 1660년

분량: 908페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

901쪽

Asiatica perissologia ζperquam familiaris, si per juris

emphyleutici transsationem alias quoque alienationis species complecti voluit, ne semel quidem donationis vel permutationis,vel dotis dationis meminisse, ut ing.

adeo. I. Inst. de locat. conduct. Occurrendum adhuc argumento Sarmienti, quod debitor obligationis neXu, quo creditori tenetur obstrictus, eo inscio se exuere non possit, i. s. g. a. D. mand. l. debitorum. as. C. de pact. Ergo nec emphyleuta, inscio domino, Jus suum alteri donare. Nempe, non omnium debitorum eadem sors est& conditio. Alii aliis arctius vel remissius adstringuntur. Obligatio est juris. Quem igitur modum obligationi jura statuunt, hic esse debet. Leges emphyleutam, inscio domino, meliorationes & jus suum vendere prohibuerunt , donare non item: dummodo donet idoneo. Donata emphyleusi, pro admissione novi emphyleuta: bιδεκτικα sive laudemia praestantur domino, id est, quinquagesima pars aestimationis rei donatae, h. t.

verb. pretii vel aestimationis. Pretium refertur ad venditionem : aestimatio ad donationem, permutationem , legatum. Cujac. comm. ad h. t. Goedda . in L 2I p. n. s. D. de V. S. Praeter duas amittendae emphyleustos causas, de quibus in I. I. cta. h.t. sunt etiam aliae, veluti si fundum emphyleuticum deteriorem reddat emphyleuta , arg. nov. Iao. c. a. j-ct. l. s. C. de locat. l. quaero. I . g t. D. eod. c. un. g. quicunque advocatum. depac. ten. Clar. quaest. asi. Giph. in I. r. h. t. p.sbδ. Coras ibid. n. 33. Tulden. ad h. tit. n. aa. Myns. σ. ob ιδ. Gail. a.

obf. 67. n. 7. His non inopportune subjicitur quaestio : Princeps in emphyleusin alicui concessit fundum.

Culpa emphyleutae commissa est domino i Principi θ

902쪽

emphyleusis: An haec commissi species pertinet ad eum qui reditus fiscales conduxit e Resp. Commissa hacem phyleusi, proprietas quidem commissi pertinet ad dominum spenes quem illa semper mansit J nec-non jus utendi fruendi, quod emphyleuta habuit , sed fructus commissi pertinent ad conductorem redituum fiscalium. Priusquam enim committeretur emphyleusis, utique canon emphyleuticus ad conductorem pertinebat: aequum ergo, ut,commissa emphyleusi, pro canone fructus percipiat, ne delicto emphyleutae deterior fiat conditio conductoris. Fingamus enim , Lucium Titium a Caesare conduxisse reditus fiscales in annos decem: percepisse autem jure conductionis canones annorum duntaxat quinque: tum commissam emphyteusin fiscalem. Hie si Caesari addicas commissum simul& fructus commissi, conductori absque ulla sua culpa peribit fructus annorum quinque , quod iniquissimum. Facit Litem si fundi. p. g. sed si hac metalla. D. de in . Usufructu fundi legato, si metalla postea inventa sint,

quoniam totius agri u sfructus relictus est, continentur legato. Ergo & reditu fiscali legato, si qua postea

commoda inventa vel nata sint, ad conductorem pertinent , quoniam haec conductio totius agri uiuifructui similis est. Neque dominus eo minus frui censetur fundo, quod fructus ad conductorem pertinent, ctim mercedem ipse pro fructibus percipiat, L quia in pretio.3 ρ. D. V . G. Pap. decis 477. ibique Ferreri innot. Moli er. M. Semesr. as. Chasianae. M Burgund. tit. s. f. r. verb. Commissum locum non habet. n. I. Ont. Matth. d. c. Emponemata sive meliorationes fundi

emphyleutici quod attinet, siquidem ob culpam expel-

903쪽

886 L 13. IV. TIT. LXVI.

latur emphyleuta, eas tantum meliorationes ille perdit, quas ex lege contractus facere tenebatur, puta quae colendi, arandi, conserendique fundi gratia necessario vel utiliter sunt factae. Sed si emphyleuta eas ultro fecerit, & impenderit quod nullo modo debebat, veluti si sumptuosum aliquod aedificium in fundo extruxerit, vel vineas in fundum instituerit, has impensas

Iasic. de jur. emphyt. qua I s. n. 3. Balduin. in Iustiniano, lib. a. p. ιδε. O seq. Giphan. in La. h. t. p. 36r. Garsias de meliorat. c. 6. n. a. o. se seqq. Sand. lib. s. decf. rit. 6. desin. 6. Quod si autem sine culpa emphyleutae finiatur, veluti H ad certum tempus, vel familiae durationem concessa sit alicui emphTteusis, omnes meliorati nes praestandae sunt emphyleutae . sive ex natura delege contractus factae sint, sive praeter contractus legem : argumento vasalli, c. un. θ.si vasallus. hic finis. lex. mariti, Lfruam. r. g. impendi id. D. st matrim. coloni, sed addes. ιρ, g. si inquilinus. 4. l. s s. g. ι. D. eat. Sed his duo videntur obstare. I. Omne quod inaedificatur, solo cedit. alunctum cedit subjecto. l. . g. cum in fiso. Io. D. de acquir. rer. dom. g. ex diverse.3 o. Inst. de rer. divis. Arbor in alienum agrum translata, quoniam novo terrae alie mento alia fit arbor, cedit a

go meliorationes, aliasque impensas in fundum etaphyleuticum factas frustra repetit emphyleuta. Resp. Non pugnant haec: Superficiem cedere solo, &, materiae s himationem, mercedesque fabrorum praestari Emphyleutae. d. g. I O .vers.certe illud. Tum haec propositio: aedificata cedunt filo, non est universaliter vera L Senatur.

904쪽

43. LP.de M. r.ubi Marcellus & Ulpianus marito, qui in hortis uxoris dotalibus fecit diaetam, ea detrahere permittunt, quae usui ejus futura sunt. Pauli quoque subtilitas in L . sed meis. ass. non Omnibus probatur, l. s. g. s. D. de R. V. Est omnino ejusmodi quam non facile nostri homines admissuri sint: in locatione conductione profecto nullo modo : quoniam fructus in alieno fundo nati, ex voluntate domini ad conductorem pertinent: & idcirco conductor quas arbores intulit,eas tanquam suas efferre solet, ut maXimh alterius agri alimento adoleverint. II. Colonus impensas quas vi

conventionis fecit, non repetit, da. 11. g. t. d. l. pen. in prisc. Ergo nec emphyleuta quas ex natura contractus: quomodo argumentantur Sarmientus s. select. interpri . Fachinaeus r.emtr.sa. Bronchorstius r. mis. s. Tul- . denus com. ad h.n. t. n. Io. Harprecht in addition. ad Clari

quasZMs. Sandius s. deris rit. 6. defri. Resp. Falsum antecedens. Impensarum, quas secundum conventionis fidem fecit colonus, non sustinet dispendium. Vel ideo enim eas dominus reddere obligatus est, quia consensu & voluntate ejus factae sunt, Lun. F. taceat. s. C. de rei ux. aB. N ec movent d. Zss. d. l.pen. Quae enim consecutio: Colonus recipit impensas quas fecit, cum id non convenisset, Ergo non recipit eas, de quibus ut fierent, convenerati Conventio utique tribuit facultatem conductori eas repetendi. Responderunt autem I Cti desumptibus factis, cum de iis non convenisset, quia, an eos imputare queat colonus, dubitari poterat.

Fuiis Libri IV. codicis Iustis ei.

905쪽

Ex ossicina

IOHANNIs WALLENs, Illustrium Frisiae ordinum & eorundem Academiae Typographi ordinarii.

ANNO M. D C. L X.

SEARCH

MENU NAVIGATION