JohannisJacobi WissenbachI Nassovii, ... In libros 4. priores Codicis Dn. Justiniani repetitæ prælectionis commentationes cathedrariæ

발행: 1660년

분량: 908페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

881쪽

ctum artis suae praecise sunt cogendi I Non sunt: oblata

rei aestimatione, vel eo quod interest, liberantur: convenienter regulae, quae de faciendi obligatione est prodita, tipulationes non dividuntur. 72. D. de V. O. l. siquis alio. a s de rejud. l. a s. s. si lege. t. inseulam. s t. f. I. D. h. t. Disi Carol. Molinaeus in extricat. Labr. n. seqq. & Mornacius ad L tenetur. g.si I .icam qui contrarium adstruere satagunt ex his verbis I. a a. f. a. D.h.t. Locat artifex operam suam, id est, fariendi nec itatem. Resp. Haec faciendi necessitas non est absoluta & praecisa, sed hypothetica & conditionalis: necesse habet facere, nisi id quod interest praestare malit,

d. l. 7 a. d. l. t s. d. s . Quaeritur in primis, an qui operam locavit, vicaria alterius uti possit opera, & per substitutum opus facere Θ Potest. l. pr. D. h. t. l. 3r. g. a I. D. BRO. I. veteris. I 3. C. de contrah. Ocam. Ap Temperanda tamen est haec sententia, ut locum non habeat, quoties certae personae ars & industria est electa.

Ridiculum enim foret, si Iovem Phidiae aut Venerem Apelli locem faciendos, illum substituere alium velle, cum inter artifices sit longa disserentia, & naturae & ingenii, &doctrinae,& institutionis, Linter artifices. 3I. D. desolat. ubi Gloss. Ago insumm. c. h. t.n. 6. Sichard. ad eand. rubr. n. s. qq. Mornac. adl. a ι. c. de episi. eler. Gail. 1. obf. pr. n.

L. XXIII.

Locatio non arguit dominium rei locatae. Non sequitur: Fundum mihi locasti, ergo dominus es fundi. Quid enim si ego fundum meum conduxerim ignorans' h .Q. uo Probato, contractus retro intelligitur fuisse nullus.

882쪽

nullus. Nemo enim sibi ipsi causam possessonis mutare ρι-

est, ut habet vetus regula h. l. Dominus fundi, possidens pro suo, si statuat, se ex conducto spro alieno possidere fundum, nihil agit, h. l. Ex post facto tamen fieri potest,ut quis causam possessionis sibi mutet. l. ult. D. Si pars hered. pet. ctius haec est species: Titius Romae moriens, testamento multos instituit heredes, & inter eos patrem tuum; qui in Asiam prosectus, ibidem decessit, vivo testatore. Tu vero, cum patrem adhuc vivere existimares, partem hereditatis, patri tuo adscriptam, administrasti, & pretia ex distractis rebus h reditariis redacta accepisti. Quaeritur, qua actione tenearis coheredibus patris tuis, ad quos portio illa hereditaria pertinet 8 Non petitione hereditatis quia patris nomine possides, non pro herede, vel pro possessore sed

actione negotiorum gestorum, quasi negotio eorum gesto. Sed si tu, patri heres existens, pro herede possideas partem illam hereditatis, ex qua pater tuus heres erat scriptus, adeoque coheredibus patris hereditatis facias controversiam, dicens, patrem post aditam hereditatem. Obiisse, adeoque partem illam hered itat. Titianae in te transmissam, jam teneberis petitione hereditatis, d. t.ult. quods filius. Hic ex nova causa superveniente titulus Possessionis mutatur. Ante patris nomine possidebas &administrabas portionem hereditariam , jam tuo nomi

ne, pro herede. Sic & fur rem furtivam possidet proposse ore: si dominus rem ei donaverit, possidebit pro dona-D. ubi non tam fur sibi causam possessionis mutat,

quam dominus.

883쪽

Si quis conductionis titulo agrum, vel aliam quamcunque rem accepit,stogessionem ejus restituere debet tune de proprietate litigare, h. l. Singularis haec est constitutio Diocletiani. Conductor actione locati conventus condictioni ex lege Accursius, Sichardus & alii perperam hic. faciunt locum sanita locatione, non potest rei conductae restitutionem defugere opposita exceptione dominii. Locatori rem repetenti quaestionem dominii referre nequit, sed possessionem prius restituere debet, tum de inde de proprietate litigare. h. l. Non enim permittendum est conductori, ut sibi causiam possessionis mutet,

quam utique mutare videtur, cum rem quam titulo conductionis, pro alieno, hactenus possedit, jam pro suo, pro domino, possidere postulat, contra regulam juris supra relatam. Dictat igitur bona fides, conductorem ex natura mutuae obligationis locati conducti, rem post finitam conductionem restituere oportere, quia in id us. que tempus eam & alieno nomine possedit, & tanquam alienam. Dicitur conductor rem conductam possedere, h. l. sed abusive δc improprie. Proprie enim non possident

coloni & inquilini, sed sunt in possessione g. possidere.

s. Inst. de interdict. l. si is qui Io. g. 1. l. quod meo. ιδ. pr. D. de acquir. psi Lo scium. p. D. de R. V. l. 6. g. is qui. D.

deprecar. l. a. c. de procr. 3 o. vel σο. an. LongC autem

aliud est, Psiaere, aliud, in possessione es, d. Lio. In possessione esse, merum factum de monil rat: Possidere, N: factum & jus. Tametsi vero quibusdam locis illi e iam dicantur possidere naturaliter, qui sunt tantum in

884쪽

tamen locutio est impropria, ut apparet ex d. l. oscium. p. Adversari constitutioni hujus i. duo videntur. I. Quod cui datur actio, eidem multo magis detur exceptio, Linvisus Iso. g. r. D. de R. R. Igitur conductori de proprietate litigaturo, non denegandam exceptionem dominii. Resp. In toto iure generi derogatur per speciem. Regula d. l. Isb. vitiatur in specie h. n. l. qua conductor actione locati convenitur a locatore ad rei corporalem & naturalem possessionem restituendam. Hic quaestionem dominii referre requit locatori, ob rationem ante redditam. Fateor, si rei vindicatione conductor a locatore conveniatur, conductorem eXceptione dominii se tueri posse, L pen. O ult. D. de Public. in rem aB. L i. g. is autem M. D. desupersic. N isi enim actor probet rem esse suam, remanebit suo loco possessio, g. 4. Inst. de interd. I. ult. C. de R. V. I. M. c. de edend. II. Obstat l. litibus. ao de agris. se cens ubi rescriptum est, si colonus se asserat dominum proprietatis, quaestionem movens locatori, possessionem ei restituere non cogi, modo fid ustorem det annuae pensionis nomine, vel sequestrationem ejus patiatur. Respondi exercit. add. I. Is 6. de R. I. Caetervmmaec Diocletiani lex, quae de Iocationis contractu loquitur, facith ad similes alios porrigitur,identitatis & utilitatis ratione suadente. Bari ad Ls rem alienam I. D. depen. act. Mornac. h.

L. XXVII.

885쪽

γῆ ου viritiet: Si dominus fundi, datum colonis promutuum, stipulanti conduotori dare spoponderit, tenetur. Si ver. pacrum duntaxat interpositumsit, exnudo pacto actio non nascitur. Quaeritur, si fundi conductor quaedam ci-lonu prorogaverit, i. e. in antecessiim dederit, fructus ab iis percepturus, an ea a domino fundi repetere possit 3 Distinguitur: Aut stipulanti conductori promisit

dominus, se ea redditurum, aut nudo tantum pacto hoc promisit. Priori casu obligatus est dominus, non posteriori, h. l. ubi Coloni non sunt accipiendi de agrorum conductoribus, sed de agricolis perpetuariis, conditionalibus, terram, cui addicti, conditione sua colentibus. Cujac. h. ct ad d. rubris. c. de agricol. lib. ι 1. Giphan. h.

L. XXV III

In judicio tam locati quam conducti ritum se custodiam,

non etian casum, cui resim non potest, venire , constat, h. L Conductor in re conducta praestat dolum, culpam latam, & levem, non levissimam, l. s. g. nunc

detur h. l. a 3. ubi clim Diocletianus Maximian.Impp. nihil nisi casum fortuitum excipiant, culpam levissimam sub regula comprehendere voluisse videntur. Casum fortuitum non praestat conductor nisi eum in se nominatim receperit.)Ergo praestat culpam levissimam, quia casus fortuitus tantum hic excipitur. Exeptio confirmat regulam in casibus non exceptis. Resp. EX constitutionibus Codicis, quia ad facti species, terminis suis & circumstantiis definitas sunt accommodatae, R r r r r et infir-

886쪽

is Lia. IV. Ti T. LXV.

infirmum ducitur argumentum a contrario sensu. tapp. de dolo, de custodia, & de casu fortuito consulti, de illis duntaxat responderunt: de culpa levissima respondere necesse non habuerunt, quia de ea fortasse

non fuerunt interrogati. Instas : in hoc judicio locati conducti venit cusodia, h. t. Ergo praestanda culpa levissima. Resp. Custodiam venire ibi nihil est aliud, quam teneri conductorem de levi culpa. α odia enim Culpae levi opponitur, non levissimae: quod manifestum est non ex illis tantum locis, quibus Custodia &Diligentia conjunguntur, ut apud Paulum a sent. M. g. ferv. ct in d. g.nunc videndum. a. verum etiam cum sibi invicem opponuntur , L cum res. 7. g. pen. D. de te ι. In Diligentia plus est quam in Custodia, d. l. contractus. a I. Vultd. discept. Sthotistic. c. I s. Culpam cum praestet conductor, consequens est, eum incendium

quoque, non solum sua, sed & domesticorum culpaeXortum praestare, i. videamus ιι. g. ult. ct L seq. t. qui insulam Io. g. ult. D. h. t. l. a . g. si fornacarius. q. Og. Proculus. II. D. de leg. Aquit. Nec tamen praesumptio illa, Quod incendia plerunque culpa inhabitantium sant, Ly. g. i. D. de Orac. praef. vigil. ad condemnationem lassicit: est enim generalis , certam non designans personam. Nec omnium domesticorum pariter

culpam praestat lpaterfamilias, sed eorum inprimis, qui circa ministerium sibi commissum admiserunt quid vel omiserunt: ut si culpa stabularii in stabulo, coqui vel secariae in Culina, lotricum in lavatrina, fornacarii ad fornacem, ignem negligentius habentium, incendium si ortum. d. La . LII. D. de peric. ct com. re, veni Gail. a. Obssa I. n. si . Rauchbar, pari. a. quast. Io. n. sq.

887쪽

ct multis seqq. Sand. ρ. deeis tit. 6. def. p. Assiict. δε-

In locatione facti quoque, operarum locatores, & in specie artifices, non ad exactissimam diligentiam, sed ad exactam tantum adstringuutur, eX natura hujus contractus, d. l. s. g. nunc videndum. a. Nisi eos, quibus locarunt operas, ultro ambierint, peritiamque suam serio depraedicaverint, Las. g. . D. h. t. Diss. Aretin. Balduin. Wesenb. ing. pen. Inst. h. t. Nec audiendi Molinaeus in extricat. primi labyrinthi, de eo quod interest, n. s. so. eqq. & MornaciuStal. tenetur. o. g.seris vas D. h. t. artificibus periculum indistineth ad. scribentibus, Ly. g Celsin. s. Ol. item quaeritur. Is . L. Hemma.s. D. eod. Dixi ad tit. D. de operib.sub

L. XXXII.

Finito conductionis tempore liberum est domino fundum vel aedes relocare, cuicunque libuerit. Veteres coloni vel inquilini non habent jus retractus, h.L Duo casus sunt excipiendi. I. Si ab initio ita convenerit, edd. LII. Si publica sive fiscalia non Ecclesar, aliorumque venerabilium locorumὶ praedia quis conduxerit. Publicorupraediorum crusticorum, non urbanorum) conductores hac utuntur praerogati va,ut novis licitatoribus praeferantur, Icongruis. o. c. de locati Hor.civilisb. II. Quod idcirco constitutum, uisscus facilius reperiat conduct

res, iique securius ac diligentius praedia excolant, si certi sint de praerogativa conductionis. Eamque comstitutionem Frisiii sunt secuti in nobili illa controversia dejure& conditione agri villans, teste Sandio. deris Rrrrr 3 tu.

888쪽

' riit.σ.def. r. Gallorum vero, Venetorum, caeterorumque Belgarum moribus exolevit. Choppin. 3 . de do

man. Franc. I s. n. II. Mornac. ad L emptorem. q. h. t.

Peregrin. 6. dejur. si c. s. n. Christinae. LMechlin. F. v.f. GroeneW. in L L congruit. Sunt qui etiam excipiant Scholarem, coenaculum vel aedes conducere volentem. Quibus occinimus illud vulgatum: Erube=mm e lege loqui. L. XXXIII.

Haec Graeca Zenonis constitutio, ex Basilicis a Cu- iacio restituta, locatori & conductori permittit ubique intra annum a contractu impune recedere, nisi aliud nominatim convenerit, h. l. Quam in argumentum trahit C acius, i a. obs 33. ut aedilitium edictum ad locationem porrigi posse putet. nam si forte, inquit, aedes in quinquennium conduXero, ac Primo anno deprehendero esse pestilentes, insalubres, m te sanas, cur mihi non licebit agere redhibitoria, ut Iocator aedes suas recipiat, & recedamus a locatione conductione' At, inquam, exspuria constitutione, cujusmodi est illa vel Anastasii vel Zenonis, non ducitur idoneum argumentum. Epitomae illae Graecarum

constitutionum , ut & alibi dictum)quas viri docti ex

Basilicis aliisve Graecis auctoribus collegerunt, non habent vim & auctoritatem juris, frustraque aut in foro aut in Academiis pro testimonio adducuntur, quando ipsae constitutiones purae & putae in manus nostras non devenerunt, sed incuria & injuria temporum sunt deperditae. Conductori autem, qui aedibus, utpote vitiosis, ruinosis, commode uti nequit, actione a

889쪽

dilitia non est opus, quippe cui jure communi consilitum est, cum propter vitium & labem aedium ex conducto agere, vel, deserta habitatione, si conveniatur, exceptione se defendere possit. l. qui bona. t s. g. 6. l. II. D. dedamv. infMilites a praediorum conductionibus arcentur, ne

a publicis studiis fgnisque victricibus avocentur, &militarem ferociam, sive, ut Iustinianus loquitur,

armorum atrocitatem, quam adversus hostes ostendere debent, in cives convertant, h. L L milites. yr. h. r. I. un. C. 'ib. ad conduct.prad. si c. acced. non lis. Lum C. In quo. caus misit. fr. prascr. ut. non polf L milites. . ct L milites. s. D. de remisit. l. nemo. II. l. milite. IS. O L seq. c. eod. Mores hanc Iustin. constitutionem onon usque receperunt. Zyppae. notis. jur. Best. lib. ι a. rit. de re milit. Bugn. gutumn. Groenem. in L L. abrogat. Christinae. voL. decis. 3 n. s. Adde Ragueli. Mornac. h.

ficat, fit εμψυτιυαμ infero, implanto, unde Teutonicum , Im sen2 & Μαφυτευσις, insitio, impla ratio. Hinc contractus, de quo hic agitur, Graeco L. ult

890쪽

vocabulo dicitur Emph teusis : d enominatione inde petita, quod sub onere culturae id negotii contraheretur. Hoc enim id agitur, ut Emphyleuta fundum colendo, arando , serendo, Plantando, meliorem, cultiorem & frumiosiorem reddat, sub lege praestandi vectigalis annui. Successu temporis longius porrecta est Emphyleusis, adeo ut etiam aedes in empheyteusim concedi possint, auth. s quo ruinas. C. desacro sanct. eccles. ων. Iao. c. I. g.ult. Noli igitur argumentari: Nulla sit insitio, nulla plantatio, Ergo non est emphyteusis. Usus enim verbi significationem auxit & produxit. Hujusmodi porro contractus separatus est & distinctus a contractu emptionis. venditionis squae alienationis ainpellatione hic continetnrὶ & locationis conductionis, benescio Zenonis, qui constituit, ut hoc jus esset jus aliquod tertium , quod haberet conceptionem definitionemque propriam, h. l. f. adeo. I. Inst. de locat. condunt. Unde vulgo Contractum Emphyleuticum non juri gentium, sed juri Civili adscribendum autumant.

Sic enim ratiocinantur: Forma dat rei suum esse & n men. Hujus autem contractus forma omnis est ex constitutione Zenonis, sicut& ipsum nomen. Sed neque vera , neque scita est haec ratiocinatio. Formam enim essentialem quae in praestatione annui canonis pro fructu fundi, proque agnoscendo vero dominio,

consistit) huic contra tui non induit aut indidit Zeno primus. sed pridem anisi eam habuisse, liquet ex d. g. adeb. ubi Vetcres dubitasse Iustinianus refert, Emphyleusis ad emptionem-venditionem an locationem conis ductionem referenda esset, nec ne. Antiquitus ergo

Emphyleusis fuit cognita. Posito adjuncto, ponitur subje-

SEARCH

MENU NAVIGATION