JohannisJacobi WissenbachI Nassovii, ... In libros 4. priores Codicis Dn. Justiniani repetitæ prælectionis commentationes cathedrariæ

발행: 1660년

분량: 908페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

871쪽

De Locuto sis conducto. 813

ctionis causam, sed in eam duntaxat aedium partem, in

id coenaculum, quod Primus secundo sublocavit, d. l. δε- Iulum. It. Ut sublocatio a primo inquilino facta, d mino sprivato: secus in fisco quidem nullam in pers

nam actionem pariat adversus secundum , res tamen secundi in coenaculo suo repertas, dominus pignoris jure retinere possit, donec inferatur penso pro eo coenaculo debita. d. D. ubi Accurs ad verb. tenebuntur. Fundo autem sublocato, cum fructus in eo nati , domino tacithpropensione sint obligati, d. Lao. quaeritur, utrum hi fructus insolidum obligentur domino pro pensionibus fundi locati, an vero pro ea tantum Pensione, qua secundus colonus debet primo ξ Posterior sententia aequitate .& utilitate defenditur, arg.d. Ulur.3 I. nam & iniquum foret, si secundus, qui conduxit a primo quinquaginta Florenis, cum primus a domino conduxisset sexaginta, non in so. sed in 6o. quodammodo teneri: &sublocandi potestas, quam conductor haber, quodammodo ei inutilis foret, ii in solidum teneretur secundus: quis enim a primo conductore fundum suscipere vellet cum tam praesente periculo Z Obstare videtur d. 24. g. r. ubi fructus a secundo conductore perceptos Paulus comparat cum fructibus a primo conductore perceptis: hi au-

. tem in solidum domino obligantur: ergo & illi. Quam illationem verba Cyrilli, Graeci Interpretis, οὶ θ καρποὶ Eὼ υποκωτα : fructin autem simper obligantur) firmare videntur. Resp. Comparatio illa fructuum non simpliciter instituitur, sed certo respectu s non respectu quantitatis, pro qua obligantur, sed respectu ipsius obliga.tionis: hoc sensu: sicut fructus a primo conductore percepti tacite domino pignori sunt, ita & fructus percepti

872쪽

secundo.Εt particula illa Mὶ, siemper, non quantitatem,& omnem conductionis causam significat, sed magis utramque pignoris speciem designat: ut fructus obligentur, non solum, si id nominatim convenerit, sed & taci-th: nec solum percepti a primo, sed & percepti a secundo conductore. L. VII. Pro publicano, qui in quinquennium conduxit vectigal, fidejussisti: finito conductionis tempore, vectigal reconduxit manceps, te inscio: dein laplus est facultatibus. An periculum temporis post repetitam conductionem labentis fidejussor agnoscere cogitur e Neg.

h. s. g. cum quinquennium.si . D.de jur R. Lordine. I s. D. ad municip. LI. C. de pericul. nomin. l. item quaeritur.3 s. g. qui impleto. D- h. t. Argumento h. n. l. Sichardus decidi posse ait hunc casum frequentem hodie: Pro eo, cui arcis custodia commissa est in quadrimestre tempus, fidei utares intervenerunt: exacto hoc tempore, eidem prorogata est arcis custodia, absentibus aut non consentientibus fidejutaribus: tum arcis custos cedit, conceditque eam hosti, Eibis a s quaeritur an isti fidejutares

hoc nomine teneantur ρ Nequaquam. arg. dd. v. Caeterum in d. l. 7. h. t. unus pro publicano Hermete

fide jussisse proponitur. Ordinum autem edictum in locandis vectigalibus requirit duos fideiutares id neos. Quod tamen non ita restricte accipiendum, quin& unus valde opulentus, fideique probatae, admitti posisit. Ita enim Athenis Alcibiades solus admissus est ab Archontibus, cum pro amico quodam suam obstringeret fidem , ringente publicanorum factione, quam ta

873쪽

lenti adjectione amicus ejus superaverat, teste Plutar-

L. licet. 8. Obsterilitatis damnum, quod vi tempestatis, vel alis

earli accidit wtio,colonus mercedis remissionem pro rata impetrat regulariter h. l. ex qua in c. pen. Mir de locat. cond. pro, visio rei, scribendum, vitio caeli., vitio caeli,

sine culpa coloni,seu casu fortuito, alio scilicet casu citra vitium coeli, ut si hostium, aut praedonum, aut animalium vis incesserit. Cujac. ab. Obs sa. Vitia enim quae ex re ipsa oriuntur, damno coloni sunt, ut si vinum coacuerit, vel si raucis, aut herbis noxiis corruptae sint segetes, L ex conducto. I s. g. a. D. h. t. Per vinum ibi non significatur vinum quod jam coactum colono, fami que est , sed vinum pendens, i. uva aut vindemia pendens, dura vel cruda adeo, ut maturescere non pos sit: nam & ita Varroni vinum legere, est, uvam legere. &Plautus in Trinummo: Tum vinum, priusque coactum es, pendet putridum. Quanta autemserilitas esse debeat, ut remissionem impetret, variant Interpretes. Sunt qui r missionem tunc faciendam censent, cum dimidia pars fructuum, qui cogi solebant, cogi non patuit, Alii tunc cum nec ipsum semen colligitur. Magis est, uiserilitatem judiciis arbitrio desiniendam relinquamus. covam v. quast. Io. costal. in I. Is. g. Papinianus. D. h. t. Gai a. obf. a I. n. I. Arbitrandi modum praescribere gestit Menochius a. de arbitr.juae quaes. 76. n. Duos Ale-

Xander Imp. excipit casus, hae L quibus colonus sterilitatis suffert domnum: Si periculo suo conduxerit fundum, seu fortuitam calamitaxem, fortuitum casum in susce

874쪽

se susceperit: & si sterilitas unius anni, praecedentis, vel

sequentis anni ubertate pensetur: his cassibus integra pensio a colono potest exigi, h. n, L ct d. c. pen. An autem sicut ob insignem calamitatem merces remittitur

colono, ita & propter insolitam ubertatem qualis illa septem annorum in AEgyptob mercedis additamentum

petere potest locator ρ Non potest. I. as. g. vu majorio. D. h. t. Diverta est ratio sterilitatis de ubertatis. Cf. fac. a1. obf. 3 I. Dis . Sich. h. n. a. GomeZ. s. rest. R. n. t 8. Nihil obstat l. a. de alluvion. Ea namque non depensione locationis, sed tributis agit. Τributa pendunt possessores pro modo agri: merces vero locatori praestatur secundum modum aut formam & legem contractus. Tributum est onus agri:merces, onus personae, ut recte advertit Pinelus in I. a. c. de res. vend. pari. 1. cap. 3. na3s. Nec adversatur extra, decensib.Bus in Papinian. . Atque haec etiam in conductore vectigalium obtinent, ut accurato studio demonstratum ivit celeberrimus Auctionum commentator Ant. Matthaeus, ob. a. s. n. L. emptorem. 9., Fundum vel aedes locatas in triennium,dominus interim vendit alii: an emptor stare locationi cogitur ρ Non cogitur.Expelli ante tempus conductor potest a successi re singulari, puta, ab emptore, hI.l merces. as. g. I. D. eod. a legatario, L quifundum. 3 a. D. eod. seu hilario, Larbores' so. g. r. D. de usust. Emptor praefertur conductori; cui migrare necesse est, jubente emptore , h. n. e. d. L as. g. r. Hoc Ius receperunt Frisiit, Omlandi,

875쪽

gaei boog boop. ut Hollandi, Salii quos hodie Transsulanos appeti mus) Brabanti, Flandri, HannoneS,

Rura mondani, Gror. a. mauud. g. pera. 9 3. cap. Ist. in . Nesad. decis. Supr. Curi Holl. Io. Transi a. tit. p. g. s. Dau 3. tit. II. g. I. Gudelim s. dejur. novies. 7. Ruram. . cit. . g. v. F. EX quibus tamen Hollandi ea

parcem ia ytuntur in praediis urbanis: in praediis rusticis non aliter, quam si in scriptis cclebrata fuerit venditio. Et Transi sulani,tametsi conductorem praeferunt emptori, excipiunt tamen venditionem executionis causa factam: qua perfecta, si postulet emptor, veterem colonum migrare jubent. Sed & jure Romano sunt casus, quibus conductor potior est emptoro: veluti, si emptor nominatim hac lege emerit, ne conductorem eXpellat, sed vel colonum uti sevi, vel inquilinum habitare sinat, h. n. l. d. l. as. f. I. Item si fiscus fundum locatum vendiderit: tunc etiam locationi stabit emptor, ne alioquin conductor expulsus adversus fiscum conducti agat in id quod interest, Luli. vers. Papinianu . Di dejur. me. Vel si colonus jus habeat in re conducta, nempe hypothecam. Bart Sich. h. Quomodo in suprema huj us Provinciae Curia judicatum .etSand. a. deci . 6. de . 7. Quid si mari ius fundum dotalem locaverit, sollito matrimonio

ante CXpletum tempus, an uxor eXPellere colonum potest ' Potest, i. si filiosam. as. g. ult. D. so matr. l. L. g. ult. D. de dot. praeleg. Costal. iu d. l. a Barbos ibid. n. a. O seqq. Duar. ibid. Giph. h. p. 331. A. Fab. a .eyr. Pragm. . COVarr. a. resol. Is . Sed quia maritus

876쪽

hodie est legitimus curator uxoris, haec sententia non

aeque procedere poterit. Papon. lib. ιο.tit. 3.arr. I .in not.

Nam & si tutor, curator, aut alius legitimus administrator fundum ex ossicio locaverit in quinquennium, finita administratione, non potest conductor a pupillo vel adulto expelli ante tempus, arg. t situreia. t. D. de admi-ntur. tui.junct. l. quifundum. p. g si tutor. 3. D. pro empti

Creditor quoque inpossissionem bonorum debitoris misi sus, non potest locationem ab eo factam rescindere, nisi fraudandi animo facta sit, L in venditionem. t. ν. I. D. de reb. auct.bd.psis Sichard. h. n. II. L. viam veritatis X. Locatio transit in heredem locatoris, sicut conductio in heredem conductoris,'intra conductionis tempora mortui, h. l. f. ult. Ins. h. t. Nempe si dominus quis fundum vel aedes locaverit: non si fructuarius. Exempli gratia: Dominus locavit fundum in quadriennium: moritur intra hoc tempus: heres ejus servare locationem debet. I. 3 a. D. h. t. Sed si fructuarius in quinquennium locaverit fundum fructuarium, & interim decesserit, heres ejus non tenetur colono ut frui praestet. Lg. I. D. h. t. non enim transit in eum ususfructus, qui morte fructuarii extinctus est. Heres locationem Proprietatis servare debet, d. l. qui fundum. sa. D. h. t. non locationem ususfructus. d. l. p. g. I. Quid si maritus

fundum dotalem in quinquennium locaverit, & post

Primum annum decesserit, an heres ejus colono tenetur

ut perfrui possiti' Tenetur: alioquin colono a muliere expulso praestabit indemnitatem, ata. d. I. a1. g. uo. D.

877쪽

fl. matrim. Ant. Fab. d. 2 . error. pragmat. M. Diff. Cujac. a I. obf. I t. ct commentar. ad Paulum. in d. l. as. quem refellit Faber d. Le. Et quod dixi, locationem transire in heredem conductoris, ante finitum tempus mortui, graviter obstat Ls domina. Io. c. de usustum ubi mortua conductrice intra tempora conductionis,non

heredi conductricis, sed locatrici utendi fruendi pol stas defenditur. Resp. Locus iste est mendosus, ex quo nihil rectis concludi potest. Probabilis est haec

emendatio Giphanii: morte conductricis , etiam utendi fruendi causalnon est deneganda. ut sit sensus: usufructum per locationem alicui constitutum ad tempus, mortuo interim usufructuario, non extingui usumfructum, sed ad heredem ejus transmitti . Quae etiam sententia est l. II. in D. C. de jur. rit. Ususfructus ad certum tempus veluti ad quinquennium, constitutus, non sinitur momte fructuarii: veluti si emam usumfructum horti ad decennium , me mortuo intra decennium, ususfructus transibit ad heredes. arg. d. l. II. ct h. l. Io. Sichard. in I. a. h. t. n. a. Raguell. tu I. un. g. 6. C. de caduc. toll.

Iniitos conductores, seu heredes eorum pos tempora Aeationis impleta non esse retinendos , saepe rescriptum es, h. l. l. locatio. p. g. I. D. de publican. Solent tamen publicani, seu conductores publicorum vectigalium retineri etiana inviti posso tempus conductionis finitum, l. r. h. t. L cotem. II. g. sin. d. t. de publican. Quem morem Adrianus Imp. inhumanum quidem esse scripsit, non tamen abrogavit, ut apparet eX ι 3. g. cum quinquenniisum. β. D. dejur.Ah. Abrogari eum non intererat Rei-

878쪽

86o Lip. IV. TIT. LXV.

publicae, clus suus suprema lex e sse dicitur, ejusque

ratione non est inhumanus, ideoque praeferenda privatae, clim non semper reperiantur Idonei. quo etiam respexit d. l. . cum ait in conductione ut invitus detine. retur, &c. Quamvis ex d. l. o. g. . manifestum sit, hunc morem non semper usurpari, sed tum demum, si priores conductores maximum lucrum fecerint, & non possint vectigalia postea tantidem locari. O sis. iv e. uasint regat. n. Ol. Quod . tamen cum temperamento accipiendum, de quo dixi supra ad c de vecti-gac oe commisi. in . L. XII.

Si latrones res conductoris proprias, quas in praedio conducto habebat, diripuerint, hoc damnum ei locator resarcire non cogitur, h. Si quid de mercede hoc casu remiserit dominus, totum id gratiar fuerit, non necessitatis. Hinc arguere licet, periculum perceptorum fructuum ad colonum pertinere, quia perceptione colonus fructus suos fecit, g. is ad quem. 36. Inst. de rer. divis LFapes.g. I.lsservus communis σι. lociva. I. D.de furt. &a quum est, unum quemque rei suae propriae periculum agnoscere h. n. Ll. s. C. de pign. a I. Haec Barioli semientia est in L ex conducto. I s. g. r. D. h. t. eaque verissima. Cujac. asi. ob. sa.

L. Si olei. XXI

Perspicud probat haec lex, ut & I. I s. g. . D. h. t. mercedem locationis non tantum in certo nummorum numero cumbeis genant gest2 sed etiam in alia refungibili,quar certa mensura vel pondere constat,consistere

879쪽

De Locato sis conducto. 861

posse: quicquid Accursus aliiq; Interpretes obstrepant. Expresse enim assirmat haec lex, locationem certa olei ponderatione contrahi posse. Si certa, inquiunt I p. olei ponderatione fructus fundi locasti, i. e. si fundum locasti ea pactione, ut quotannis mercedis nomine inferretur certum olei pondus. Oleum autem non est in numero, sed in mensura. Sed inquit Accursus , in h. n. I.&ind. l. 3 s. locationem impropriE accipi pro contractu in nominato, Da ut facias. Falsum id esse, verba istarum legum aperth ostendunt. Ait J Ctus, fundum locatum esse certo pretio: ajunt Impp. locatum esse certa olei ponderatione & esse contractum bonae fidei, quae non sapiunt contractum innominatum. Videri tamen

cuipiam possit, fateor, haec negotii innominati species, si certi frumenti modii verbi gratia) dentur pro usu

fundi. Sed non est ita. Locatio. conductio, etiam in alia refungibili mercede constituta, nudo consensu perficitur. Contractus autem innominati a datione vel facto initium capiunt de statum. l. I. g. a. D. de rer. per

L. XXII.

Potest quis operas suas alicui locare ad certum tempus, h. L Eique qui operas suas locavit, totius temporis merces debetur, si per eum non steterit, quominus Op ras Praestaret, L qui operas, II. D. h. t. Itaque etsi in annum quis operas suas locaverit, ut solent famuliu mortuo conductore, operarum locator totius anni mercedem accipere debet, si non eodem anno ab alio mercedes acceperit, L sed addes. I p. g. pen. ct uis. D. h. t. Idem de Advocato dicemus, cui in annum salarium prΟ-

880쪽

missum est, d. L 3 3. g. r. Sed si mortuus si locator operarum, vel Advocatus, heres ejus non potest totius anni mercedes petere. Moriens, inquam, Advocatus intra annum, non transmittit totius anni salarium in her dem, arga. I s. g. I. c. de advoc. diver judicior. ubi

dixi. Nihil obstat L . D. de Ge. assessor. Cujus haec est sententia: Praeside provinciae intra tempus, quod ei erat praestitum, mortuo, totius residui temporis salarium Assessoribus ejus deberi, si re siduo tempore aliis Praesidiabus operam suam non accommodarunt, da. I p. Fuit. Neque adversatur l. r. g. divuου. II. D. de extraord. c

gnis. Non enim sequitur: Salarium Advocato praerogatum, heredes ejus restituere non coguntur: Ergo de salarium promissum exigere possunt. Dimim. Iocare quem operas posse ad tempus. h. l. Quaeritur, an & in perpetuum' Nulla lex est cauae id fieri vetet. Accurs. h. Bus. in L a. D. de t. hon. Secus aliis videtur, hoc argumento,quod homo ingenuus privata conventione in se vitutem se redigere nequeat. l. o. ι io. c. deliber. causi. 37. D. eod. Perpetua autem operarum locatio servitutis habeat speciem aeta' a. D. de bom. lib. exbiba Titio centum. 71. g. a. D. de C. O D. Verum nihil commune habent hae leges cum hujusmodi locatione: Ioquuntur enim de illis, quibus invitis a loco recedendi negatur facultas: haec necessitas jus libertatis infringit: non multum a specie servitutis distat, το καύχεαι υ ετε ουτονελευθερον , - mi εχε ν άναχωρῶν ἴτε βουλεται. retineri ab alis tiberum, ct non habere facultatem recedendi eum voluerit, ut est in libr:s Bassilican. An autem qui operas suas locarunt, aut artifices, quibus opus faciendum est locatum, ad operarum praestationem, vel ad factum

SEARCH

MENU NAVIGATION