Nicolai Baccetii ... Septimianæ historiæ libri 7. Hanc notis, variis observationibus, & præfatione illustravit, necnon à temporis ludibriis vindicavit editor frater Malachias d'Inguimbert ..

발행: 1724년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ax III sTORIAE SEPTIMI AN Rdem Impegit, casurus nimirum, ni ad reliquiarum con

laetum , discussa statim caligine liquidissimo pervidisset

di reeium itineris tramitem, & suae salutis autorem . Ut ergo vidit, humi venerabundus procubuit, lacrymisque obortis tum centies, tum millies ossa deosculatus est ;deinde excepit sinu circumlatisque oculis, ad proximam, quae ceteras eminebat, hoc est, S. Salvatoris septimi devexit aedem. Accurrerunt Μonachi, divinitusque sibi relatum martyris ingenti laetitia exceperunt corpus. Et loco quidem ubi miles nefarius ossa projecerat usque ad haec nostra tempora, Ibici S. simntini, nomen est fa-ehum. Μonachis vero per id tempus ea oblata est causa laetandi, ut eorum quae a militibus crudelissime passi sue

rant, omnem acerbiorem memoriam deterserint. Et haec

quidem habuimus quae ad loci dignitatem, amplitudinemque ostendendam in medi um proferremus. cuius ordinis Μη- Videamus modo cujusnam ordinis Μonachi sub Cisterciensium adventum e Μonasterio Septimi proxi-- xi* me excesserint. Non sum nescius rem sane obscuram, &maximis errorum tenebris involutam aggredi me deci

rare . Nullum enim adhuc historicum vidi, e cujus scriptis id clare potuerim elicere. Si qui autem sunt, qui rem parce, & modice tangant, adeo timide, ac suspense in eo se gerunt, ut plane appareat gratis illos dicere, quaecumque dicunt . Rei etiam densiorem caliginem eorum silemtium ossundit, qui id Μonasterium aliquando habuerunt.

Etenim ne abitionis narrare causas cogantur, haud liben

ter latentur, se illic aliquando loci consedisse. Haec cum me ab iis investigandis deterrerent; tandem id quod quae rebam perantiqui codicis manuscripti beneficio mihi videor assecutus. In eo enim pleraque illustriora privilegia quae ad Μonasterium Septimi spectant summa diligentia perscripta visuntur; tum ejusdem Μonasterii pro tempore Abbatum contractus, conventaque ut vocant. EO

52쪽

LIBER P RIMUS. i a 3Tum etiam nomina , comonunaiciis quibus aliquando contraxere; itaui cum labentis seculi acinis non licitato. res, non sere proxenetae sileantur . Hic igitur codex , tantum , diu quaesitae rei, attulit lucis, ut jam non tunide,

non suspense, sed audacter, atque ex fide mihi enarrare posse videar, qui fuerint primi loci accolae qui proxima abierint; quid denique. in causa fuerit, Cur apud pleros que adhuc sema teneat, id Μonasterium ordini Vallim. brosano, vivente adhuc Iohanne Gualberto fundatore, munificentia Comitis Bulgari in possessionem cessisse. Et quidem Cassinenses, aut Benedici inos, ut unt, primos incoluisse locum nulli dubium esse potest: cum Septimi fundamenta probatissimi quique scriptores in DCCCCLXXXIIII. annum rejiciant . Quo quidem seculo e Benedim instituto nullie adhuc sub diverso ha. bitu dimanaverant Religiosorum congregationes . Id etiam suadet ipsa constitutio loci, quae tota in ejus insitaturi usum nisi qui ex parte Cistercienses postea intorse runt ad suum adhuc concinnata conspicitur. Accedunt item jam inde ab Othonis III. temporibus Abbatis Septi, mi, usque Μonachis, hoc est: Benedictinis, ab Impera toribus amplissima indulta diplomata . Illic vero usque ad adventum Cisterciensium perseverasse, vel ipsi conritriatiis ad conservandas, vel Μonasterii fortunas augen das editi plenissime docent. Leguntur enim conditi no mine Benedictinorum ab anno DCCCCLXXXXVIII. usque ad MCCxxxv. Quorum seriem piguit hic vel strictim adscribere, ne gratis ac supervacua lectione laetctorem meum delatigarem . Τum hoc ipsum astruem

Videtur memoratum a nobis miraculum inventionis saririm Quintini martyris. Id enim cum tempore Cassinensium Monachorum ut plenae fidei apud nos proloquun tur scripturae a patrato ignis miraculo anno in gesimo septimo acciderit; planό convincitur & ante S. Iohan-

53쪽

. . . Omnem praeterea hujusmodi de re ancipitem opinionem jugulat IX. Gregorii diploma contra Benedicti. mos, ac in favorem Cisterciensium, Ardingho Florentinorum Antistiti direetiun. inod quia breve est, remque omnem ad libellani veritatis expendit , hic totum adscri

bere non piguit.

GREGORIUS EPISCOPUS Ser. Ser. Dei. Vener. fratri Episcopo Furent. Sal. Apost. Bened. Cum, sicut accepimus Monasterium S. Salvatoris de Septimo Ordinis S.Benedicti tua Dioecesis cui autoritate no-sra inquisitionis osscium impendi ., non po fit in eodem ordine reformari; fraternitati tua per apostolica scripta

mandamus quatenus in eodem sicut tibi mima voce rec

simus injuAxisse, sublato disscultatis, ου appellationis obstaculo, Cisserciensem ordinem , per quem ibi devo.

xionis thura redoleant edecor honestatis exuberet, plantare procures. Ejusdem Monasterii Issonachos, qui noluerint habitum ordinis memorati suscipere, in aliis Monasteriis sui ordinis collocando ue contradictores percensiuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compe scendo. Datum Viterbii XV. Malendas Aprilis, Pomtificatus nostri An. 9. Ex quibus plane constare videtur, primos ejus Μωnasterii accolas Cassinenses fuisse, eosdemque abiisse postremos. Neque tamen desuerunt olim qui secus ahererent; neque hoc sempore qui eorum sententiae libenter accedant. Atho Facensis in primis Pistoriensis Episcopus, qui serme quingentis ab hinc annis ex ordine Val. limbrosano sanct itate resulsit, in vita S. Clii alberti, quam latine composuit, affirmat, a Comite Bulgaro, Μonasterio Septimi S. Iohannem Gualiartum aliquando fuisse

54쪽

L I A E R P B. I M U S. 2Idonatum. Qiem secutus Μilanesius, qui miraculum ignis, cujus supra meminimus, luculenter retulit acco . piose, idem hoc ipsum tradidit. Quorum opinioni Ciac. conius Dominicanus in vitis Romanorum Pontificum &Cardinalium non invite accessit. Qui de Petro Igneo Cardinali narrat, Septimi etiam Priorem fuisse. Idem Borghinius in suis posthumis de Ecclesia, atque Episcopis Florentinis: idem denique ex Vallimbrosano Ordinescio non neminem Hetruscis literis tradidisse, ac addidisse Praeterea , lapsa Septimianorum Μonachorum discipli. na, ab ipsis propemodum Μonachis S.Iohannem Gual-bertum accitum, a Comite verbBulgaro semel δc iterum invitatum, minus laetanter tanti Μonasterii suscepisse munus. inam quidem opinionem in animis multorum ignis miraculo, quod eis loci editum suerat, diu alitam, horum deinceps illustrium autorum mirum in modum auxere scripta . Qui tamen si rectὰ intelligantur, non modo Cum nostra sententia non pugnant, sed etiam nos plurimum juvant, ut id quod verum arbitramur copio, sius & iacilius explicemus.

Quare nulli dubium esse debet, beatum quidem Athonem cujus modo verba expendemus, dc a quo hausere ceteri cum de donatione Μonasterii Septimi per Comitem Bulgarum D. Iohanni Gualberto facta

Commemorat, Vera narrare. Εjus tamen verba ita intelligenda sunt ; ut penes D. Iohannem Gualbertum, placito Pontificio accedente, roganteque Comite Bul garo, Benedictinos reformandi jus fuerit, haud item qui illic degebant Μonachos expellendi . Quoniam Ver hujusmodi institutiones ad desecatiores mores Romani Pontifices exsequi solebant per duos, aut ad summum tres probatissimos Μonachos, qui cum instituendis eodem

cultu Vestium uterentur , ne tanquam externi aut con

temnerentur, aut illis minus fidei haberetur 3 ea ratione D cum

55쪽

16 His T RI E S EPΤ1MI A Naeum rem omnem vir sanctissimus confecisset, rumor Increbuit, Septimum Vallimbrosanorum fuisse . Sed revera nec Ordo Vallis umbrosae Septimum unquam sui juris secit, nec Benedictini ob novam institutionem, vel li hilum amisere, vel nomen: ejusque ordinis Abbatum, usque ad Cistercienses, series ita continuata decurrit, ut de Vallimbrosanis ne ullum quidem verbum alicubi M. beatur ; nisi serte velint nomine Benedictinorum, ubicunque inciderit eorum mentio, censeri, quos postea a

severiori studio monasticae disciplinae destitos, saetosque incorrigibiles expulerint Cistercienses. Sed ab hoc tam abhorrebant, quae ex regula D. Benedicti in dies rese mabantur Religiosorum Congregationes in quibus praeceteris Vallimbrosana enituit ut nonnisi commutato dc nomine, & habitu si Iacobo de Vitriaco Cardinali credimus ) puriores mores profiterentur . Dicendum itaque est, Benedietinos in Septimo S Johannis Gualberti semel

opera reλrmatos usque ad adventum Cisterciensium perdurasse; ex eo quae illis exstiterint causae cur inde abierint, supra citatum Gregorianum diploma satis verecunde indicare videtur.

At siquis pergat urgere, Vallimbrosanorum viderisuisse locum, quod ibi a Petro ejus instituti alumno. ignis

miraculum editum sit; respondeo, locum, ut Commodiorem tantum ad id essiciendum fuisse adlectum , quotum inutilis turba facilius declinaretur; cum apud eos Monachos tota ratio facti constarer , qui cum alterius

essent instituti, si Nobiles, symoniaci Episcopi assectae,

qui aderant, conarentur perspicuum invertere miraculum , aperte proditi Numinis idonei testes advocarentur.

Ceterum Boethinium demiror, qui cum in suis posthumis, quos supra retulimus, Septimianum Coenobium, Vallimbrosanis Μonachis aliquando attributum Risse dixisset; subintulit, nec mirum , nec novum id debere

56쪽

videli, Vallimbrosanos scilicet praecessisse in Septimo

Cisteretenses, quod ab edito ignis miraculo, usque ad Cisteretensis Ordinis ortum, centum non minus intercu rerint anni. Sed nimirum qui viginti & octo non amplius anni erant, numeranti Borghinio centum prae taedio visi sunt. Milesimo enim septuagesimo miraculum fit: millesimo vero nonagesimo octavo sub Patre Roberto coepit Cistercius ordo. Maneat igitur Vallimbrosanos in Septimo Benedictinos ad novam tantum vitae normam instituisse, non item expulisse. Quod ni concedatur , &fidelissimis scripturis, quae apud nos exstant, suum abrogari pondus, & multa absurda admitti necesse est, quae utrique ordini minus videantur decora. Quibus ita constitutis , aperiendae jam nobis cauta sunt Cisterciensis Ordinis ad id loci adventus, notandum tempus, indigitandi progressus, viri illustriores proserendi in lucem, ad quorum virtutum cotem aliquando tan dem aemula exacuatur posteritas. Itaque Μonachismi olim is status erat, ut labentibus moribus ea vitae institutioo moribus hominum brevi discessura videretur, ni ejusdem instituti alumnorum salutari quodam divortio, dis-sdioque sua mole monasticae rei nutanti fuisset consultum. Iam enim opulentiora Coenobia pauciores alere.

coeperant, ut ejus qui praeerat, splendidae luxuriet posisent sufficere. Indἡ licentiores egressus, Numinis cultus repidior, in perfectioris vitae studio cura remissior. QDVitae marcore ilIustres pietate viri in Galliis apud Μο-lismum adeo ossensi sunt, ut in vitae prioris invidiam ni

grum cum albo cultu mutato, novam vivendi rationem

instituturi, Cistercium, duce Roberto, petierint. Resct successit feliciter, & ad invidiam brevi provecta est. Siquidem cum Bernardo, eximiae sanctitatis decore, ejus Vitae genus plerisque nobilibus profitentibus ubique terrarum adeo late radices egit; ut adhuc vivente Bernardo

D a in

57쪽

aa His TOMAE SEPTIMi ANAE in plerisque nobilissimis Regnis ejus instituti innumera bilia propemodum exstarent Coenobia. Is ille Cistercienosis ordo est, qui salutaris plane Christiano orbi illuxit. Id cum multa alia, quae ad universam Christi Ecclesiam

exornandam in pace egregie praestitit , proloquantur; tum vero maXime eo clarius visus est praelucere, chin ingruentibus bellorum, ac schismatum tenebris, ita Chri- si causam ubique εc semper tutatus est, ut vel Cum Ecclesia sibi vincendum, vel pro ea fortiter occumbendum, pulchrum putarit. Vix indε abortu suo seculum excesierat integrum, cum ecce tibi Fridericus AEnobarbus foedam praedabundus toti Italiae tulit cladem , obque suas privatas rationes Alexandro III. vero Pontifici aversus, Victori per vim intruso, ut rebus suis fautorem haberet, per summum scelus subscripsit. Hinc illae factiosorum hominum , atque ad omnem perniciem comparatae Gi. bellinorum, atque Guel forum sectae ab inferis excitatae revixere. Hinc nobilissimarum civitatum direptiones , populorum secessiones, principum virorum a salutaribus pacis consiliis abalienati animi: hinc denique caede , san guine, ruinisque completa omnia, Omnia foedata. Cumque Friderico victori si unum vel alterum Regem , Angliae videlicet, ac Franciae, in suam adduxisset sententiam omnia viderentur ad votum fluxuras unus Ciste rimonium inruchii. ciensis ordo repertus est, qui primus quicquid ex Surio

de Charthusiano dicat Baronius publico decreto in gemeralibus comitiis condito, III. Alexandri causam complecteretur, pseudo Pontificis rejiceret Victoris . Unde tantum , sollicitatis, ac piis Regibus, ceterisque Monachorum gregibus animi factum est; ut apud eos, exemplo Cisterciensium, plus religio, quam improbi Regis gratia valeret. Tum vero demum AEnobarbus ira exarsit: ed, xitque ut Cistercienses aut Victori subscriberent, aut Regnis sibi subjectis excederent. Excessere imbelles, ac

panis

58쪽

LIAE R PRIMUS. 29pannosi homines, pugnacissimi, ac potentissimi Imperatoris in ipsa fuga victores, pulchrumque, toto propemo dum Christiano orbe acclamante, de tam foeda tyranni. de egere triumphum. Ex eo spes Ingens Alexandro

Pontifici iacta est, sedem, ac pristinam dignitatem recu. perandi : Riderico vero Regni Italici potiundi disperatio injecta. Rediit aliquando tandem Alexander: ille

vero irritis conatibus, plenusque dedecore remigravit in Regnum: fhederataeque civitates in recedentis contumeliam, ac regredientis Pontifici nullo unquam tempore interituram memoriam , novam condidere urbem, cui de Pontificis nomine Alexandriae nomen secere. Pu

cherrimum factum majoris moderationis laude quo sceleri speciosior pietatis titulus obtendebatur Cistercienses

Μonachi cumuIarunt. Sextus enim Henricus AEnobarbi filius, truculen tior Tyrannus verius quam Imperator, cum accepisset,

ab Humboldo Austriae Duee, Richardum Regem An

glorum, naufragum, inermem, privata veste sordidatum,' a sacra expeditione revertentem, contra divina humanoque jura captum s ratus ut erat inter cetera vitia, avariatiae sordibus contaminatus sibi e faucibus ditissimam

ereptam praedam, illato armorum terrore, coegit D

cem , ut sibi primo quoque tempore traderet vinctum Regem. Recepit tandem: Regemque de Christiana publica re optimδ meritum per summam impudentiam in vinculis habuit: nec nisi centum millibus argenti libris multatum dimisit. In eo, cum Dei, hominumque odium merito incurrisset, conscientiaque terrente homnum conspectum, lucemque defugeret, animi anxius de sacro

suscipiendo bello cogitare coepit, ut stedissimam impie raris contractam lab; deleret. Sed ad id a Pontifice mox salutari Crucis signo donatus, homo lavissimus cau satus Regni discrimen si longiori bello distentus abesset, fidem

59쪽

3o HisTORIAE SsPTIMI AN Esidem sesellit. Sed ne vel in totum impius videretur, trἱ-bus millibus argenti bessibus solutis, thuribula argentea tot confici jussit, quot toti Cisterciensi ordini opus esse viderentur in sacrificia . Sed haud degeneres Μonachi

tam scedam Cum donatore, rapinisque oblitam oblationem magno animorum ardore exsecrati sunt: in eo cum

Μ ores viros sanctissimos, tum vero Deum ipsum potissmum imitati, qui odio habet rapinam in holocausto. Res plena decoris tantum apud Principes viros Cisterciensibus collegit gratiae, ut jam nullus angulus esset , nulla

cir-Gi- privata civitas, nulla Provincia , Regnum nullum, ne

que gentium exis L

Cmmum, neque remotum, a quo tam moderati, tamquam fortes homines non expeterentur, advocarentur:

confitebanturque omnes , aliquando tandem Christi Εαclesiae verum probitatis , ac fortitudinis affulsisse exemplum . Ex eo, Cisterciensibus Monasteria, quae saeviente AEnobarbo deseruerant, restitui coepta, nova ubique leserarum effusa liberalitate sucidari. Neque enim quisquam rebus suis tam erat aversus, ut nollet ab iis, incensis ad Deum precibus commendari, qui clausi cellulis, vilibusque obsiti pannis, improbis Regibus terrori essent, atque sermidini. Cum ergo plerique in eo conniterentur , ut tam salutaris Ordinis longe, lateque termini proserrentur ; tum Vero ad hanc laudem per ea tempora Florentinorum studia exarserunt. Acuebant enim gentem cum ea,quae modo commemoravimus egregie factanum Vido.

nis Cisterciensis Archiepiscopi Ravennatis in Rempublicam Florentinam ingentia merita. Hic cum jussu Cl mentis III. Romani Pontificis MCLxxxviii. divina plane eloquentia totum sere Occidentem ad sacrum bellum Concitasset; praecipue vero Florentiae ut Sigonii utar verbis cum quarto Nonas Februarias ad S. Donatum sederet, infinitam nobilium , ignobiliumque manum ubrro nomina profitentem sacris crucibus consignavit. Quo

60쪽

LIBER PRIMUS. 3

studio audito, FHdericus, rogatu Clementis quem Vido de gentis ardore in Deum secerat certiorem Florentinis jurisdietionem agri sui paulo ante per injuriam ademtam restituit . Tum impellebant, ut dicitur, Currentes , .linis .utotis

duo alia lumina purpurati senatus Raynerius Capoccius, ac Iacobus Pecoraria, ambo Cistercienses, ambo Trium

Fontium clarissimi Μonachi: quorum ille sub Innocem Oinitiis citteretentio III., & Honorio III. bis Legatus in Thulaia , cum dem Didini,propa trepidas res composuisset ex voto, ejus beneficii gratia Florentinorum animos maxime devinctos habebat. Hic inter Senenses, Florentinosque cum odia calentius desaevirent, internicinoque bello certarent, ex insperato reddita pace, nil plane erat, quod a memori, grataque gente non videretur impetraturus. Denique Pontisex ipse Gregorius, ut tam salubre institutum quaquaversum exteri deret , omnem operam adhibebat: & tunc quidem Ar dingho Florentinorum Antistiti coram eam demandarat Provinciam. Itaque cum omnia cons rassent, ut Septimum sui juris Cister cienses facerent, ea de re tandem ad Senatum Florentinum relatum est. Apud quem, cum qua politica, qua pietatis commoda, quae ab uno amaote Patriae cive luculentius inculcabantur, plurimum valuissent;publico Senatus consulto sancitum est,ut primo quoque tempore Cisseresensis ordo in agrum Florentinum advocaretur. Ea autem per id tempus ordinis proserendi lex erat, ut e viciniori Coenobio sacra Μonachorum d duceretur colonia, quae recesu sendandae domui abundo sufficeret. Id enim cum opis citis latae subsidium gratius erat, tum ii qui e vicinia advocabantur tanquam morum gentis haud expertes, ct complectebantur amantius , Min iis quos aliqua similirudine morum devinctos habebant , fructus serebant uberiores. Erat in Senensi agro Celebre Coenobium S. Galgano Eremitae sacrum, ad p 'scriptum ordinis Cistercietas muniueentissime erectum:

inde

SEARCH

MENU NAVIGATION