장음표시 사용
5쪽
6쪽
Varios tractatus Theologiae Dogmaticae auctore Bernardo Jung- mann Ρhilos. et S. Theol Doct. ac Theologine Prosessore in Seminario Brugensi, perlegimus; hoc opus eximium libenter approbamus et in votis habemus, ut in universi Cleri nostri manibus ver
Brugis in sesto Pentecostes 1870. A. Memaer, Vic. gen. Opus quod inscribitur: Institutiones Theologioe dostmatteae xpecialis: Traetatus de Vmbo incarnato, auctore Bernardo Juvmann, Philos. et S. Iheolog. Doctore, ae Professore ordinario in S. Fac Theol. Universitatis catholieae in oppido Lovaniensi, ex unctoritate illustrissimi. et reverendissimi Archiepiscopi Mechliniensis et legum Academicarum praescripto recognitum, quum fidei aut bonis moribus contrarium nihil continers visum fuerit, imprimi potest.
Datum Lovanti die 9. Aprilis MDCCCLXXII. A. J. Nameelie, Reci. Univ.
7쪽
l. Quum natura generis n08tri in protoparente per Genus hum. diaboli fraudem ex statu supernaturali pr0lapsa esset, iuP'' Τ'P'μ miserrimam sane incidit tristissimamque conditi0nsem. Assequendas sublimi illi felicitati quae ei proposita fuerat, extincto vitae supernaturalis principi0, jam non erat apta; amissae erant gratia et sanctitas originalis, subtracta pariter reliqua d0na eximia integritatis et imm0rtalitatis, quibus in pr0t0parentibus Deus h0minum genu8 0rnaVerat, nsen0n singularis Dei protectio atque directi0 , quibus parentes ill0s Creator fuerat prosecutus Maxima autem erat pr0pter Vulnera, quae, d0nis supernaturalibus amissis, naturae inflicta sunt, ejus ad malum pr0nitas, atque impetus talis, ut a nemine nisi a solo Deo posset sisti ac cohiberi. Neque aliud restare videbatur, quam ut natura sibi relicta suo pondere et impetu instar fluminis cujusdam de peccat0 in peccatum ruens, per vari08 anfractus errorum et dolorum in pelagus exitii sempiterni devolveretur.
8쪽
Redemptio- 2. Sed Deus, cujus miseric0rdiae n0n est numerus et
'' ' ' bonitatis infinitus est thesaurus, intimis misericordiae Visceribus commotus statuit nos ex ista multiplici miseria eripere, et rursum ad statum supernaturalem erigere. Verum
id nec ita convenienter nec satis fructuose fieri poterat, nisi et pr0 peccato justitiae divinae aequivalens satisfactiqexhiberetur, et lans quidam perennis et inexhaustus, quo peccata qu0tiescumque homines in ea inciderent, deseri possent, constitueretur. Quapropter ut plena esset culpae reparati0 et c0piosa generis nostri redempti0, misericordia divina inauditum, admirabile, ineffabile, incomprehensibile
omnibus saeculis, omnibus angelis et hominibus 0bstupescendum exc0gitavit consilium, nimirum ut Filius Dei; Sapientia genita per quam facta sunt 0mnia, naturam nostram sibi copularet, et in ea ac per eam totum genus humanum repararet. 3 Etenim Dei Filuis, inquit s. Leo M., Secundum plenitudinem temporis, quam divini consilii inserti abilis altitudo disposui , reeonciliandam auctori Suo naturam 9eneris assumpsit humani, ut inventor mortis diabolus per .Sam quam vicerat vinceretur. In quo conflictu pro nobis inito , magno et mirabili aequitutis jure certatum est, dum omnipotens Dominus eum famissimo hoste non in Sua majestate, sed in nostra congreditur humilitate, objiciens et eamdem formam eamdemque naturam, mortalitatis quidem nostrae participem, sed peccati totius e retem. 3Η0c est illud, uti Apost0lus ait, magnum sietatiS Sacramentum, quod manifestatum est in earne , justificatum est in viritu, apparuit angelis, praedicatum est in gentibus, oreditum est in mundo, assumptum est in gloria. Traeiaius 3. De hoc igitur incarnationis et redemptionis myste-Τ'q'' rio modo nobis tractandum est. Ν0n est ut multis exp0
9쪽
namus, quanti momenti sit, ea bene intelligere et perspecta. habere, quae ad h00 d0gma religionis n0strae pertinent. Omnes enim sciunt, incarnati0nis et redemptionis mysterium christianae religioni, que ab ipso Verbo incarnato et hominum Redemptore Christo originem habet et n0men, veluti
intimam constituere essentiam, suumque pr0prium ei, 8idicere fas est, dare characterem. Infinita vero esse b0na, quae humano generi ex incarnatione ac redemptione pro- Venerunt, superius jam commem0ravimus. Nihil enim nobis
nasci Irofuit, nisi redimi proluisset. 94. Animadvertendum est, ab antiquis Ρatribus Graecis
incarnationis redemptionisque ordinem atque opera frequenter οἰκονοιιιας significari n0mine, quo exprimunt providam illam ac beneficam curam, qua Deus usus est in genu8 humanum lapsum. Quam vocem Latini dissensationis v0cabulo reddere solent. - Ut ver0 t0tius materiae aptam
instituamus divisionem, in duas partes hunc do Verbo incarnato Tractatum dispescimus. Ρrimum agemus de Incarnationis mysterio. Hac in parte videlicet admirabile illud et stupendum opus misericordiae divinae, quo Verbum caro dictum est, in se c0nsiderabimus, ut, quantum infirmitati intellectus n0stri conceditur, mysterium h0c juxta ea quae fid0s nos d0cet exponamus et illustremus. Altera pars erit de mysterio Redemstionis. C0nsiderabimus videlicet opus illud prae sevo suo ae fine, qui fuit redemptio lapsi generis humani. Haec est ea divisio, quae ex rei natura nobis veluti profluere caeterisque aptior esse Videtur. Eamdem etiam s. Th0mas sequitur, ubi in Summae the0l0gicae Parte tertia de Salvatore agit. DUIeae, inquit, conrideru-tio occurrit. Prima est de ipso Incarnationis mysterio, Secundum quod Deus pro nostra salute faetus est homo;
10쪽
secunda de his, quae per ipsum Salvatorem nostrum sunt acta et passa. Ea videlicet quae per Salvatorem nostrum acta et passa sunt, constituunt redempti0nig 0pera. Singula quidem haec opera non perpendemus, sed eadem considerabimus sub generali sua ratione, quatenus iisdem redemptio generis humana facta est. 5. Opp0rtunum postrem0 videtur animadvertere, in h0c de Verbo inearnato tractatu de iis, quae Salvatoris' futuri promissionem per prophetas, ejus adventum, opera mira et pa88ionem spectant, propterea non fusius agi, quia haec tractanda potius videntur in theologia d0gmatica generali. Eo enim ista maxime pertinent, ut divina origo religionis christianae probetur, et revelatio per Christum facta contra
Judaeos vindicetur. Si quae tamen occurrunt prae caeteris opportuna, ut mysterii incarnationis et redemptionis veritas stabiliatur ejusque indoles explanetur, quantum necessarium est ea attingemus.