Institutiones theologiæ dogmaticæ specialis : tractatus de Verbo incarnato

발행: 1872년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

6. Definiri solet a theologis inearnalis ita ut dicatur: Naturae humanae eum naitura divina in una sersona Verbi e junctio. Rusmodi p0rro conjunctio, uti patet, considerari potest vel effieienter et aeriue ut operatio divina, vel in suo termino ut status inde proveniens. Sub respectu priori incarnatio consistit in uniti0ne naturae humanae cum Verbo divin0 in unitatem personae, ad humanum genus redimendum. Sub altero respectu incarnati0ost unio hypostatica naturae divinae simul et humanae in una Verbi persona. - Rati0ne vero humanitatis assumptae Verbum divinum, secunda persona sanctissimae Trinitatis unigenitusque Filius Dei, appellatur Verbum incarnatum, Jesus i. e. Salvator, vel Christus, i. e. per excellentiam Unctus. Messias enim, ait s. Augustinus, hebraice, Christus straece, est latine Unctus; ab unctione enim dicitur unctus, ille singulari ter unctus, praecipue unctuS, unde omn6Schristiani unguntur.'

- Trach. I. in Jo. n. 13. - De hoe Christi nomine notare ab initio juvat, quae habst Catech. Rom. ,Jesus nomini, Christi etiam nomen additum est, quod unctum significat, et honoris et officii nomen est,neo unius rei proprium sed eommune multorum: nam veteres illi

Incarnationis notio.

12쪽

DE INCARNATIONIS MYSTERIO

Mαiorias 7. Quum igitur in Christo Domino duplox inveniaturdi hv i' natura, divina videlicet et humana, primum ag0mus dρ Christi divinitate et humanitate, verumque Deum aes Verum hominem Jesum Christum Dominum n trum fuisse 0stendemus, et contra haereticorum ρrrores vindicabimus. Dein vero tractabimus de unione hypostatica ejusque consectariis. Ratio videlicet mysterii incarnationis maxime . pendet ex unione hypostatica, qua natura divina et humana in persona Verbi incarnati unitae sunt. Atque ex ineffabili ista unione reliqua .quae de persona Christi in concreto, ac dolis quas Christ0, Verbo incarnato, conveniunt, tenenda sunt, veluti sponte consequuntur. In singulis autem capitibus data oportunitate etiam ea exponemus, quae de Beatae Mariae virginitate perpetua, et de vera ac summa ipsius

Genitricis Dei dignitate dicenda sunt. Quumque haereses multiplices, quibus Incarnationis mysterium impugnatum fuit, vel divinitatem Christi vel ejus humanitatem, vel unionem hypostaticam, ac Genitricis Dei impetierint praerogativa, uti rerum ordo fert, suis l00i8 ea8 qu0que prop0- nemus et refutabimus.

Patres nostri Christos appellabant sacerdotes et reges, quos Deus propter muneris dignitatem ungi praeceperat. . . Prophetas etiam ungendi mos fuit, qui Dei immortalis interpretes et internuntii coelestia arcana nobis aperuerunt, atque ad emendandos mores salutaribus praeceptis et futurorum praedicatione hortati sunt. At vero, quum Jesus Christus Salvator noster in mundum venit, trium personarum partes et officia suscepit, prophetae, sacerdotis ac regis, atque ob eas causas Christus dictus est, et unctus ad illorum munerum functionem, non quidem alicujus mortalis opera, sed coelestis Patris virtute, non terreno unguento, sed spirituali oleo: quippe quum in sanctissimam ejus animam Spiritus sancti plenitudo, gratiaque, et omnium donorum uberior copia effusa sit, quam ulla alia creata naturR capere potuerit. Atque id praeclare propheta ostendit, cum redemptorem ipsum affatus diceret: Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. P. 1. a. 2.

p. 9 et 10.

13쪽

DE DIVINITATE GERISTI.

DE DIVINITkTE ET HUMANITATE CHRISTI.Articulus I. DE DIVΙΝΙΤΑΤΕ CHRISTI.8. Christum Dominum legatum fuisse divinum, ade0que religionem quam instituit divinam habere originem, in Theol0gia dogmatica generali ostenditur. Ρlurima vero

argumenta quae afferuntur ad hanc divinam 0riginem religionis Christianae evincendam ita comparata sunt, ut simul et Deum esse Jesum Christum demonstrent. Id enim profecto ex vaticiniis pr0phetarum, et ex miraculis plerisque quae in vita Salvat0ris occurrunt, luculenter colligitur. Sed ea probatione 0missa, ex fontibus fidei m0do theologicam petemus demonstrati0nem divinitatis Christi Domini, eamque praesertim contra e08 dirigemus haereticos, qui non rejecta missione Christi ut legati Dei, ejus tamen divinitatem negarunt. Ostendemus igitur, Jesum, qui natus

in hunc mundum in terris visus est et cum hominibus conversatus , divinam habuisse naturam, seu verum Deum

fuisse. Etiam in Tractatu de sanctissima Trinitate quaestion0m hanc de divinitats Christi paucis attigimus; fusiorem tamen demonstrationem huic reservavimus loco.

9. Imprimis quinam fuerint haeretici qui Christi divinitatem negarunt, quidve singuli opinati fuerint, breviter

praemittamus. - Τribus prioribus saeculis variae ex0rtae sunt sectae, quae divinitatem Christi rejecerunt. Jam aevo Apost0lico Cerinthiani effutierunt, Jesum tantumm0do h0minem suisse ex Joseph0 et Maria genitum. Christum ver0 esse unum e felici0ribus ae0nibus, a Deo missum ad ae0num rebellium tyrannidem, qua hominibus dominabantur, dirimendam. Hunc ae0nem Christum iu Jesum ad J0rdgi) Baruch. 3, 38

status quaestionis. Errore1

14쪽

DE INCARNATIONIS NYSTERIO.

nem descendisse, et postea, quum is in crucem ageretur, ad c00lum rediisse. Similia etiam ab aliis factionibus Gnosticis sit ab Ebionitarum secta docebantur. Contra eos scripsit suum Evangeliuum s. Joannes, uti testatur inter alios s. Hieronymus lib. 19. de scriptoribus ecclesiasticis. Nonissimus, inquit, scripsit Joannes in em gelium, adversus Cerinthum aliosque haereticos et maXime tune Ebionitarum doma conSumens, qui asserunt, Christum ante Mariam non fui e. 10. Errores illos instauravit, ut ali08 0mittamus, Ρa lus, ab urbe patria dictus Samosatenus, Demetrii in episcopatu Antiochen0 a. 260 successor, vir astutus, laudis et bonorum cupidus, fastu et arrogantia eliatus. Docuit autem, non esse nisi unam pers0nam divinam . quae in 88. Scripturis Ρater vocetur; Verbum Seu Filium B0n e88e personam, sed Dei sapientiam seu rationem, quae ita Deo insit, sicuti ratio inest h0mini. Jesum Christum fuisse merum h0minem

qui tum 80lum existere coeperit, quum a Maria conciperetur; et in conceptione c0njunctam fuisse Dei rati0nem, quali0mines salutis viam d0cuerit, miracula patraverit, et Filius Dei seu etiam Deus improprio sensu dici meruerit. Adversus Ρaulum ejusque haeresim duo habita sunt tiochiae concilia. In prima quidem syn0d0, quam Episcopi Syri a. 264 celebrarunt, impias Ρauli doctrinas execrati sunt; de ips0 tamen, quum spem daret emendati0nis, mentem suam ambiguis locutionibus 0ccultaret, seseque cath0lice sentire simularet, judicium non tulerunt. At quum in sententiis suis pravisque moribus pertinax existeret, a. 269 in altera septuaginta episcoporum syn0do Antiochena

Ρauli Sam0sateni haeresim secutus est Ρhotinus episc0pus Sirmiensis, qui in syn0do Sirmiensi a. 357 damnatus fuit. 13. Arian0rum variae factiones, quum Vorbi divinitatem inficiarentur, necessario etiam in eum inciderunt errorem, ut Christum verum Deum fuisse negarent. Docebant praeterea, Verbum n0n integram humanam naturam,

15쪽

DE DIVINITATE CHRIsm

sed solam carnem assumpsisse. ) Damnati autem sunt in Concilio 00cumenico Nicaeno, variisque aliis syn0dis.12. Inter haereticos recentiorum temporum Sociniani,

sicuti Trinitatem, ita et christi Domini divinitatem rejiciunt. Docent videlicet, Christum fuisse merum h0minem; eum quidem missum esse a Deo ad salutem gineris humani, sed n0n Soluto pretio genus humanum redemisse ac De0 pr0prio m0do satisfecisse. Contendunt, fidem divinitatis Christi primum a Nicaenis Ρatribus ex intempsranti odio contra Arianos esse decretam, et statuunt, tantum impr0pria rati0ne Christum appellari posse Deum, n0n natura, sed gratia et adoptione. Socinianos vero multi sequuntur ex recentioribus protestantibus. Dogma enim do divinitato Christi jam a pluribus ill0rum haereticorum n0n accensetur articulis fundamentalibus. Rationalistae autem eo impietatis pr0gressi sunt, ut Christum habeant merum hominem illis adnumerandum viris, qui divina providentia variis temporibus excitati fuerunt, ut obscurae et impersectae religionis cognitiones magis evolverentur et perficerentur,

atque deinde populorum desideriis, ipsorum h0minum ingeni0, ac civilisationis quam dicunt statui adaptatae, feli

13. Impiis hisce erroribus breviter recensitis, adstruimus fidei n0stri dogma, qu0 pr0sitemur, Jesum Christum

verum 80 Deum. Ρropositio. - Tum Scripturae sucrae, tum Traditio Propositio

3 Arianorum haeresis hisce verbis a s. Augustino describitur: ,Αriani, ab Ario, in eo sunt notissimi errore, quo Patrem, Filium et Spiritum sanctum nolunt esse unius ejusdemque naturae atque sybstantiae, aut ut expressius dicatur essentiae, quae ουσια graece appellatur; sed esse Filium creaturam, Spiritum vero sanctum creaturam creaturae, hoc est, ab ipso Filio creatum volunt. In eo autem, quod Christum sine anima solam carnem suscepisse arbitrantur, minus noti sunt: nec adversus eos ab aliquo inveni de hac re fuisse aliquando certatum. Sed hoc verum esse et Epiphanius non tacuit, 'et ego ex eorumdem quibusdam scriptis et collocutionibus certissime comperi. De haer. n. 49.

16쪽

DE INUARNATIONIS HYSTERIO.

Palmum constansque Ecclesiae doctrina eam proponunt

fidei veritatem, Jesum Christum, quem ut filium hominis

in tempore natum et in terris conversatum Se nunc SumimuS, verum esse Deram, sera naturam divinam in isso esSe agnoscendam et profitendam. Praenox uda. Ρraenotanda. - Ut indoles demonstrati0nis, qua0 HXlantibus fidsi ad divinitatem Christi probandam hauritur, melius intelligatur, animadvertendum est, quaedam e88e argumenta, quibus directe divinitas Verbi si Filii Boi unigeniti probatur, quaedam vero, quibus directe ostenditur, Josum Christum sverbum incarnatum) verum Deum e88e. Ti .. ..Utraque a tb00l0gis pr0miscue pr0ferri solent, ubi de divinitate secundae pers0nae sanctissimae Trinitatis vel do divinitate Christi agitur. Atque id merito fieri potest. Etenim Jesum Christum in Scripturis novi Τ0stamenti a Verbo

aut Filis Dei non distingui, sed unum eumdemque e88e, res est tam aperta et cum tanta consensione etiam ab Antiirinitariis reliquisque haereticis admissa, ut pr0batione non indigeat. Omnibus sane qui sacras Litteras legunt notum est, frequenter Jesum se appellare Filium Dei, ac talem ab Ap0stolis praedicari atque probari. Unde etiam haeretici illi simul divinitatem Christi et existentiam secundae personae sanctissimae Trinitatis rejiciunt, ac Jesum, Christum non nisi filium Dei adoptivum dici praetendunt. Verbum vero statuunt non personale esse, sed insitam Dei rationem, cujus participati0ne homo Jesu ornatus fuerit. Haec igitur opportune n0tantur, ut pateat, quibus argumentis res de qua agimus possit evinei. N08 tamen, quum brevitati consulentos ex plurimis Scripturarum testimoniis tantum aliqua seligamus, ea asseremus, quibus vel simul

divinitas Verbi si Christi verbi incarnati) probatur, vel disseis divinitas Jesu Christi adstruitur.

S.Seriptura. 14. Dem0nStratio. - Scripturae sacrae igitur splendidissimum testim0nium, quo perspicue ostenditur Verbi et Christi divinitas, continetur solemni initi0 Evangelii s. J0- annis, quod testantibus s8. Patrihus ad vindicandam Christi divinitatem jam diximus esse scriptum. In princisio, in-

17쪽

DE DIVINITATE OMISTI.

quit Evangelista, erat Verbum, et Verbum eruit apud Deum, et Deus erat verbum μαι Θεος ήν ὁ λογοo. Hoeerat in principio usua Deram. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est, in

ipso vita erat, et vita m at tuae hominum, et tuae in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt . . . Erat tuae vera, quae illuminia omnem hominem veniem-tem in humo mundum. In mundo eras, et mum S UT ipsum factus est, a mundus eum non cognovit. In propria venit, et mi eum non receperunt. Quotquot audem

receFrerunt mum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his

qui credunt in nomine ejus: qui non eae SanguinibuE,

neque eae voluntate carnis, neque eae voluntate viri, sed

eae Deo nati sunt. Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis: et vidimus gloriam eju8, gloriam quari unigeniti a patre, plenum gratiae a veritatis ... Et de Flenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam Frs πα-tia , quia leae per Moysem dasa est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Deum nemo vidit unquam: unigenitus filius, qui est in sinu patris ipse enarravit. 9Ιnitium hoc Evangelii secundum Joannem quam rebus arduum et indeprehensum, tam verbis clarum est et lacile,

ita ut divinitas Verbi, incarnatio ejus, adeoque divinitas Christi maxima perspicuitate in eodem ab Evangelista proponatur. Verbo enim ea attribuit, quae Deo soli conveniunt, et expresse etiam Verbum esse Deum edicit. Idem dein verbum hominem factum esse asserit, adeoque Je8um Christum pariter divinam naturam habere.

15. Sed ut argumentum pro divinitate Christi sx hoc capite haustum pleniore fulgeat splendore, ad quaedam

puncta ea quae ibidem prop0nuntur revocare, opp0rtunum erit. Itaque l' solemni modo aeternitatem Verbi Evangelista praedicat sublimi illo initio: In principio erat Verbum. Ρrincipii vocem hic absolute sumendam esse existimamus, quatenus aeternitas, ut continuum perfectumque principium considerari p0test, eo quod eam nulla durati0

18쪽

DE INOARNATIONIS MYSTERIO.

praecedit. ') Illud autem Verbum non intelligi insitam Dsorati0nem, sed pers0nam propriam a Ρatre distinctam, tum ex eo patet, qu0d in subsequentibus multae actiones personales eidem tribuuntur, tum diserte jam exprimitur eo, quod repud Deum, προς Θεον, non ἐν Θειν, Verbum fuisse dicitur. - 2' Diserte s. Joannes divinitatem Verbi proclamat illis verbis: Et Deus erat Verbum, και Θεος ην δ λογος. In qua pr0positione quidditas seu natura Verbi determinatur, et ipsa divina natura ei tribuitur. Est enim, si grammaticam constructionem spectas, subjectum verbum, cui ut praedicatum tribuitur Deus. Id tum ex contextu et dictione latina jam per se satis clarum est, tum peremptorio modo ex textu graec0 confirmatur. Omnes enim, qui linguam istam intelligunt, sciunt, in propositione και Θεος ήν ὁ λογος, eam vocem cui articulus definitus app0situs est, ο λογος), non nisi subjecti loco esse posse, vocem Vero quae articulo caret, Θεος), l0cum habere praedicati, quod subjecto itribuitur. - 3' Ea huic Verbo Evangelista attribuit, quae soli Deo

conveniunt. Ρraedicat Verbum ut omnium rerum Creatorem; omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est Ninu . . . mundus per ipsum factus est. In Verbo est fons atque origo omnis vitae, lucis ac veritatis, tum pro ordine naturali, tum pro ordine supernaturali; imo Verbum substantialiter est ipsa vita et lux seu veritas, qu0d sane uni Deo convenit. In ipso vita erat, et vita erat tuae hominum, et tuae in tenebris lueet et tenebrae eam non comprehenderunt ... Erat tuae vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. - 4' Idem Verbum, quod verum Dsum esse praedicaverat, docet dein hominem saci) Alii auctores vocem principii ita sumunt, ut relaticle dicatur ad res subsequentes, et significetur, in principio rerum , antequam alia quaecumque essent, jam fuisse Verbum. Etiam sic aeternitas verbi exprimitur, quum eo ipso, quod Verbum fuisse dicatur aute- quam esset qualiscumque creatura, perpetuo illud fuis se doceatur. Attamen nos existimamus, in hoc textu s. Joannis vocem principii absolute adhiberi, ut directe aeternitas eadem significetur. Dj0jtjg06 by OO le

19쪽

DE DIVINITATE CHRIATI. 13

tum esse, habitasse in nobis, esse eum Jesum Christum, cujus opera mira ac doctrinas continuata exhibet narratione. Et Verbum caro faetum est, et habitavit in nobis etc. Hominis naturam hic per synecdochem carnis expri-

mit. Quum enim s. Apostolus impeteret D0cetas, qui phantasticam tantum humani corporis speciem Christo tribuebant. app0site inde ab initio, uti frequenter in sacris Litteris fit, integram humanam naturam pHr synecd0chem ex parte materiali et visibili denominat, ut hujus partis realitatem inculcet. - 5' Ipsi Verbo incarnato Jesu Christo plenitudinem porro gratias omnis et veritatis attribuit, atque illud iterum ut lantem exhibet omnis supernaturalis vitae, in h0c tempore et in aeterna beatitudine. Verbum caro

factum est et habitavit in nobis . . . plenum gratiae et Neriatatis. Et de plenitudine e DF nos. omnes accepimuF, et stratiam pro gratia. De h0c Verbo incarnato Jesu Christo dein totum scribit Evangelium suum, ea intentione, ut credamu , quia Iesus est Christus Fili Dei, et ut eredentes habeamus vitam aeternam. 916. Quae in sublimi hoc Evangelii s. Joannis initiodsi divinitate Verbi et Christi splendido veluti compendio

docentur, eadem innumeris aliis sacrae Scripturae testim0niis pariter inveniuntur. Quum singillatim omnia exp0nere l0ngum esset, paucis videbimus, hanc Jesu Christi divinitatem probari testimonio Patris aeterni, et testimonio ipsius Domini, qui ea quae de se ipso amrmabat plurimis confirmabat prodigiis ac pr0phetiis; eamdem demum c0mprobari testimonio Apostolorum, qui inspirante s. Spiritu Deum esse Jesum Christum in sacris Littieris multoties praedicant. Unde apparebit, quam absurde Sociniani, dum missionem Christi Scripturarumque auctoritatem admittunt,

Domini divinitatem inficiantur. 17. Quod igitur attinet ad testimonium P tris, illud et..iihi.

datum fuit in baptismate Jesu. Baptizatus autem Imus nium Patris. confestim rescendit de aqua; et ecce aperti sum ei coeli,

Jo. 20, 3I. - est. Frangelin, De Verbo ine. th. VIII.

20쪽

et sidit Spiritum Dei descendentem sieut columbam, et venientem super se. Et ecce voae de eoelis dicens: Bie est

Filius metis disiectus, in quo mi hi eo laeui.' Repetitum. suit hoc testimonium in monte Thab0r in transfigurati0ne D0mini, quando v0x facta est de nube dicens: His est Filius meus dileetus, issum audite. ' Filium igitur suum, filium dileetum Jesum Christum esse, aeternus Pater testatur. Ad hoc testimonium Ρatris etiam provocat s. Petrus scribens: Non enim doetas fabulas seeuti notam ferimus nobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et praesentiam: sed .eculatores facti illius magnitudinis. Acrisiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delassa ad eum hujuscemodi a magnifiea gloria: Hic est Filius meus diis tus, in guo mihi eo tacui, ipsum audite. Et hane vocem

audivimus de coelo allatam, cum essemus eram ipso in monte sancto. Tosumo. 18. Divinitatem suam Christus Dominus isse frequen-ηφφ ψhyi' i i 0r ac disarte affirmat. Atque de hoc ipsius Christi testimonio aliquanto fusius agendum est, quum Sociniani qu0- cumque modo illud pervertere et erroribus suis aptare nitantur. - Testatur itaque Jesus, quamvis Judaei eum haberent ut filium Joseph, non alium nisi Deum esse Patremmum, se esse Filium Dei, Filium Dei nisi, I Filium Dei unigeritum, pia missus est in mundum, ξυ Φui eae Deo pro-

Edente Petro gloriosam illam confessionem: Tu es Christus Filius Dei vivi, α Iesus respondens ei dicit: fBeatus es Simon Bar Jona, quia non caro et sanguis revelavit tibi, sed Ρater meus qui in eoelis est et vitis. 16, 17. 18. β) ,Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Qui credit in eum non judicatur: qui autem non credit jam judicatus est, quia non

SEARCH

MENU NAVIGATION