Vitae illustrium professorum seminarii et collegii Faliscodunensis Auctore Josepho Sartinio

발행: 1844년

분량: 82페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

rum Dilae sunt, ct quibus Seminarium hoc

NOStrum statim eaeOratam est iricremeritiam.

msce Ios hi Sartinii ipsius vitam et me confectam adderatam Putavi , ut mei erga ilium , a quo mirifce diligebar, amoris ac

Ouidquid Dero hoc libelli est , tibi, Eme

filo. Noui etiam tibi gratissimam inhaerere memoriam hujus Seminarii et Collegii, qMod, cum VOStriam regeres EccleStiam , cα-rissimum habuisti, idemque tribus cαthedris ctia icato a isti. Neque minus tibi cara est haec Nostra cloitas , cujus obtiries PG-troraiatiam. Huc accedit , quod me tibi mulita debere Proteor. Oui enim benescia , quiae ira me contulisti , possim ob pisci puctec tanti semper emrat iapud me , ut risi

14쪽

MICIDELIS MORI

in orientali Hiberniae parto primaria , aedificiorum pulcritudine ac liberalium artium studiis in primis nobili , natus est anno aerae Christianae 16io Patritio Moor et Maria Dondat, honestis piisque parentibus. Hi mature filium omnibus doctrinis quibus puerilis aetas imbui solet domi erudiendum diligentissimo curarunt ; qui quum egregia esset ingenii docilitate , summamque in primoribus capessendis bonarum artium rudimentis industriam diligentiamque praesesermret, talem haud dubie jam tum ab in vuto aetate se futurum ostendit, qualem cognitum postea omnes judicarunt. Quibus rebus fiebat, ut de eo parentes bene sperarent , sibique fausta omnia

15쪽

ominarentur, si filium curae et diligentiae virorum cum in conformandis primae aetatis moribus , tum in litteris Praemonstrandis excellentium procul e patria paternaque domo tradidissent. Hac mente in Galliam est missus, ibique in collegio Nannetium non magis vetustate et fama illustri, quam Praec

pioribus celebri sub disciplina patrum Oratorii, mirabili, qua flagrabat, discendi

cupiditate humanas litteras celeriter aris ripuit . ac plurimum studii in graeca etiam lingua collocavit; latinaque cum graecis conjungens in utriusque orati nis facultate mirum quantum excelluit. Nec vero hebraicam linguam praete misit, quo sibi ad rerum divinarum disciplinas adjumentum ex ea non m diocre compararet. Tali modo, quasi gradu quodam atque aeditu ad altiores se cultates jacto, Lutetiam Parisiorum mi titur , ut in urbe bonis artibus ae disciplinis omnibus florentissima , clari Simorumque virorum in omni eruditionis genere in primis referta Philosophiae ac Theologiae se totum daret. Qui-

16쪽

hus in studiis tantam tamque diligentem operam PoSuit , ut non aequalibus solum , sed etiam praeceptoribus ipsis admirationi esset , summoque omnium plausu dignus fuerit habitus, qui in celeberrima ejus urbis Academia laurea donaretur. Quo factum est , ut ab omnibus ejus ingenii fama celebraretur, Summmorumque virorum amicitiam ac familiaritatem sibi conciliaret. Tanta nominis commendatione quum esset, Peracto studiorum cursu , unus Prae ceteris electus est, qui in collegio

Grossino Rhetoricam primum, tum Philosophiam publice doceret. Quo in munere

per aliquot annos tanta cum laude ac doctrinae opinione versatus est, ut omnibus ejus magisterium Probaretur, ac Nemo esset, qui non ejus sagacitatem reconditam-

quo eruditionem praedicaret ; in eoque cum philosophicae facultatis cognitionem non vulgarem illam quidem, sed abstrusamao Paucis perviam , tum excellentem armiis oratoriae peritiam omnes admirarentur. Nam non modo discipulis suis commonstrabat viam , et , ut fieri solet, di-

17쪽

gitum ad fontes intendebat , sed ipsos manu Prehendebat , ponebatque vestigia

quae Persequerentur. Hac tanta nominis celebritate quum Michael Lutetiae mo. raretur , in Patriam , quae talem tantumque civem, quum ejus opera maxime ipsa indigeret, ab se disjunctum abes.se aegerrime patiebatur , agente in primis Duce Tiroricellio viro clarissimo, quitum pro rege Hiberniae Praeerat, revom catus ac Sacerdos invitus licet ac reluctans ob tanti muneris sanctitatem factus,

ah Archiepiscopo Patritio Russellio , qui

Morum optime cognitum plurimi faciebat, ecclesiastico proventu, honorifico illo quidem et satis amplo auctus ornamtusque est. Summa erat in rebus gerendis Mori prudentia , dissicilibusque D gotiis explic'udis expediendisque singularis dexteritas. Quod quum probo Rus- sellius sagacissimo vir ingenio intelligeret, Mori non minus quam Vicarii sui Generalis fidei probitatique totius Dioeceεeos procurationem demandavit commendavitque. Qua in re ita se ille cunctis non modo civibus , sed exteris quoque

18쪽

probavit , ut omnibus gratissima esset ejus integritas , majoremque in dies famam et existimationem sibi ipse pareret. His et gravioribus ad aliorum salutem curis ac solicitudinibus assidue diustentus ad pietatem ac religionem qua privatis colloquiis , qua publicis habendis concionibus animos inflammare, fluctuantes et a recto aberrantes itinere in viam revocaro summopere Studebat, quum

in Hiberniam se contulit Iacobus Angliae Rex hoc nomine Secundus , qUO praesente non semel publico concionatus est tanta cum religiosissimi Principis voluptate , tantaque ejus ingenii ac doctrinae admiratione , ut eum, plaudentibus omnibus, ac praesertim orthodoxis EpiscoPis , collegio sanctissimae Trinitatis Dublini praefecerit. Hoc honore tam singulari in se optimi Principis liberalitato ac munificentia ornatus . nihil

praetermisit , ut ejusdem non solum , sed etiam universorum ordinum expectationi de se cumulatissime responderet.

Tanta enim diligentia, tanto studio fuit, deX teritate tanta est usus , ut Collegio

19쪽

6 dignitatem ac pristinum splendorem ab eo brevi restitutum, disciplinas quaslibet

artesque liberales revocatas admirarentur omnes unaque voce praedicarent, eique

uni Collegii Bibliothecam nobilem illam

quidem optimorumque librorum reis tam , praeclarissimamque in ea quantivis pretii pervetustorum codicum coli ctionem turbulentissimis illis Regni temporibus conservatam debere se faterentur. Huc suas omnes cogitationes no solicitudines illo contulerat, majoraque animo spectabat , quum invidi quidam homines ac malevoli , qui sibi jam pri dem ejusdem Collegii procurationem de-POPoscerant , sibique a Moro provinciam illam dignitatis atque honoris plenissimam per fraudem praereptam existimari volebant, eum apud Regem criminari ,

turbulentum hominem , novarumque re rum ac seditionum studiosissimum traducere , Regi Regnoque summοpere Periculosum calumniari aggressi sunt ; neque antea ab incoepto falsis criminationibus destiterunt, quam Regis auimum, qui tantam in religiosis viris calumnian-

20쪽

di impudentiam atque improbitatem suspicari non Poterat, nec fas esse ducebat, ab innocenti viro ac nihil tale opinanti prorsus abalienarunt. His auditis , suoque et regni periculo graviter commotus atque indignans Iacobus Rex , acciri ad sese statim Morum jubet , gravimbusque ac minacibus castigatum verbis dimittit ea lego et conditione, ut o romguo suo quam primum secedat. Rei novitate Perculsus , neque tamen animo destitutus, sese Regis sui, quem sincerono religioso vorebatur , imperio libentissime obsecuturum , ac nulla interposita mora e regni sinibus , quoniam ita im-Perabat , demigraturum respondit; ceterum se nullius conscium sibi facinoris esse, ac fidelissimo semper in Regem Regiamque Domum animo fuisse , sem- Perque in Posterum, quicumque tandem casus exciperet, in omni reliqua vita futurum. Post haeo quasi divinans eadem animi constantia ac libertato totius Regni calamitates ao bella intestina praemdixit , quae Regem ipsum a suis desertum ad alios Reges aliasque gentes num

SEARCH

MENU NAVIGATION