장음표시 사용
21쪽
xiiii caussa confugere tandem vompellerent. IIino suis omnibua, quam potuit terrime, rebu8 expeditis, moerontibus amicis , collegisque ejus vicem dolentibus patria cessit , ac Lutetiam Parisi Tum iterum commigravit, urbem jam sibi amicissimam , eruditionis ac scietitiarum procreatricem , virorumque de litteraria Republica bene meritorum studiosissimam . Atque hic ab amicis, quiquam Primum ejus in hanc urbem reditum Cognoverunt, gratulatum frequentes convenerant , amantissime exceptus , Rclarissimis viris ob eximiam ejus doctrinam et eruditionem summo in honore habitus , bonis omnibus ob egregias animi virtutes , honestatemque in- Primis singularem apprimo carris jucun
Non diu tamen hao vitae jucundit to atque otio frui Moro licuit. Nam profligatis adverso ad Boynam praelio, desperatisque Iacobi rebus , Regno ipse expulsus anno 168s in Galliam, ne in hostium
manus incideret , et ut vitae suae apud
Galliarum Regem perfugium haberet,
22쪽
oum suis se recepit. Qui, ut Morum Lutetiae summo in honore esse ac placidissime versari cognovit , inimicis , praesertim omnia conantibus, qui ut Moro no-corent , nihil dntentatum relinquebant , et Iacobi Regis animum per se jainpridem alienum odio inflammare in dies magis non desinebant , quamprimum ex hoc quoque regno abire coegit. Lutetia itaque decedens Morus , itinere in Italiam suscepto , Romam venit. Tanti viri in Urbem adventus diu latero non Potuit , ejusque in sublimioribus disciplinis recondita doctrina et eruditio statim ut cognita et probata est, multosque doctissimos literatosque viros in sui admirationem benevolentiamque adduxit. Hac tanta doctrinae et eruditionis fama commotus Marcus Antonius Car.dinalis Barbadicus ( cujus nomen apud
nos in omni sermone cum grata recor
datione celebratur , vivetque apud Post ros memoria sempiterna qui tum huic Seminario et Collegio nostro, quod iplea fundamentis de suo excitaverat, famain Et existimationem conciliaturus , nullis
23쪽
neo sumtibus, nec laboribus Parcens praestantissimos artium disciplinarumque doctores ac magistros undo conquisitos honorificis propositis praemiis alliciebat , honestissimis invitatum conditionibus , Montem Faliscum Morum arcessiit. Quo quum venisset , demandatum sibi Theologiae publice primum tradendae ac studiorum praefecti munus regendaeque juventutis curam; subinde sacrae scripturve interpretandae . tum graecae et hebraicae linguae docendae provinciam alacri libentiquo animo suscepit. Occupato hoc honoris loco , quem per quinque ipse annos , quoad voluit , obtinuit, primam hanc initio statim curam habuit , ut et litteris et nobilioribus disciplinis eruditos Praestantesque viros, studiorum sibi similitudine ac familiaritate conjunctos in hanc urbem ac Seminarium acciret invitaretque; ejusque solicitudine ac studio perfectum est , ut brevi Seminarium hoc et Collegium honis artibus in primis floreret , neque his tantum regionibus contineretur, sed ad exteras etiam gentes ac nationes fama celebritasque pervaderet.
24쪽
Nec minore dexteritate felicitateque usus est in adolescentibus ad pietatem et religionem instituendis , et ad laborem doctrinarumque studium excitandis. Atque hujus rei illud satis argu mento est , quod per ea tempora ex hoc Seminario et Collegio, tamquam ex equo trojano , complures Prodierunt illustres
theologi , legum sacrarum periti , litteratique viri , qui subinde hujus loci
famam atque existimationem tueri summa cum laude potuerunt. Ingenium in illo fuisse ad eloquentiam apparet eX ea oratione , quam anno Igoo in Aula hujus Seminarii, multis audientibus, publice habuit, qua ad linguarum graecae et hebraicae studium , quas qui nesciret , aditum ad veram solidamque eruditionem nemini patere intelligebat studiosam Iuventutem omnibus ingenii viribus
hortatus est. Mos enim est a majoribus
traditus , ut qui studiis praesunt , in
anniversaria studiorum instauratione latinam habeant orationem ad excitandos
inflammundosque ad laborem et laudem adolescentes , cui quidem sic satis fecit,
25쪽
ut numen disertissimi oratoris sit consequutus.
De hac tanta tamque solicita Mori cura et industria in adolescentibus educandis instruendisque, curandaque hujus Seminarii gloria , bonisque artibus excitandis admonitus Innocentius XIl Pontifex Maximus, qui tum Ecclesiam universam regebat , adeo sibi placuit , tantamque animo laetitiam coepit, ut ad augendos Seminarii reditus , splendoremque ac decus in Posterum Servandum octoginta sestertiorum millia munifice liberaliterque assignaverit. Ira nocentio successit Clemens XI optimus ingeniorum aestimator ac patronus , qui quanti Morum faceret , ex eo Satis in
telligi potest, quod pluribus e Purpura
tis Patribus adstantibus palam dicere non dubitavit , constituisse se tali tantoque viro nepotem suum in disciplinam tradere. Quod quidem evenisset , nisi tanii Pontificis voluntati ii maxime obstitissent , qui cum Moro adversabantur , tum illi honorem hunc summopere inmvidebant.
26쪽
Dum haec apud nos gerobantur , magisque in dies Seminarii hujus et Collegii nostri splendor ac dignitas Mori auctoritate industriaque augebatur , Iacobus interea procul e patrio avitoque Regno in Gallia anno Iror debitum naturae reddidit. Quo mortuo , neque ita multo post , Lutetiam revommius amplissimos honores ultro sibi delatos non invitus accepit. Nam et Universitatis Rector, plaudentibus omnibus, statim electus, et in Regio Navarrae Collegio Praeses , et a Rege Aloysio XIV
liberalium omnium artium scientiarumque Patrοno munificentissimo philosophiae linguarumque graecae et hebraicae
regius professor est renunciatus. Quum tot tantisque assiceretur honoribus, non tamen animo elatum se circumspicero, magnifice de se sentire , aut alios conmtemnere quisquam unqnam vidit. Quinetiam summam in eo comitatem assabilitatemque Sermonis, non vulgarem in tam sublimi honorum gradu rerum omnium modum admirabantur omnes.
27쪽
Nihil est , quod de ejus honestate
vitae, morumque integritate, ceterisque animi virtutibus , quae summae in Moro fuerunt, commemoremus. Tanta vero egenis et calamitosis pro viribus sublevandis liberalitate praesto fuit , ut Parum sibi superesset, quod iis distribuendum testamento relinqueret . Caritatis autem in cives suos, quos semper singulari eomplexus est amore , illustre Sane argumentum dedit, quum domum Hi-hernorum Collegio contiguam aere suo
emit, in qua ii exciperentur , qui Du-hlino studiorum caussa Lutetiam , tamquam ad mercaturam optimarum urtium, ventitantes , Paupertato premebantur . Atque neque opibus unquam, neque Conmsiliis ullo in loco defuit , quo doctiores in patriam sapientioresque reverterentur. Aliquot ante annis , quam e vita decederet , quum , amissis oculis, Bibliotheca inclusus , quam quidem instructam sibi paraverat libris neque paucis et Se lectis , studiis suis, quibus toto vitae suae cursu delectatus fuerat , vacare amplius non posset , honestaque hae et liberali
28쪽
occupatione animum reficere , mercede conduxit, quem statis horis legentem tacitus ipso interea intentoque animo audiret , atque ea , qua Posset , voluptate perfrueretur. Neque vero Pietatis ac religionis , cui se totum casto integreque devoverat, quaeque Christianum hominem ac vere religiosum decent , ossicia intermittebat. Tali modo quum quinque et octoginta annos complesset, atque ad extremmam senectutem non minus dignitate , quam gratia et nominis oelebritate crevisset, sacris omnibus , quae ad Religionem pertinent , rite sancteque expiatus magno cum amicorum bonorumque omnium , qui cum eo familiarissimo vixerant , tum eorum Praecipue , quorum
inopiae succurrere consueverat , luctu desideratus eSt.
Decessit X ΚaI. Septembris anno 1 a 6 in Collegio Navarrae , in cuius sacello, ut ipse praescripserat , sepultus est , ut is locus , quem religionis ergo
vivus frequentaverat, mortuum recondem
rei ac custodiret. Bibliothecam suam Hi-
29쪽
hernorum Collegio, rem familiarem, quae superesset , pauperibus distribuendam reliquit. Ab Universitate solemni pompa justa ei reddita , ejusque memoria generali ac frequentissimo conventu academica oratione celebrata. In sepulcro ve ro Ant. Iohnnes vir politioris literaturae, poeticaeque facultatis studiosissimus , et Lutetiae in aede cathedrali R. m. v. canonicus , qui in primis amicissimi hominis civisque sui casum doluit , hoc in scripsit elogium:
Sideribus genuit faustis Hibernia Morum , Et Morum genuit terra Britanna suum. Quis fuit e gemini a major si forte requiris , Palma nimis dubia est: magnus uterque fuit.
30쪽
De existentia Dei, et humanae mentis immortalitate secundum Cartesii et Aristotelis doctrinam disputatio in duobus libris divisa. si Parisiis etra. 26set. Ηortatio ad studium linguae graecae et hebraicae recitata coram Eminentissimo Marco Antonio Barhadico Montis Falisci et Corneli Episcopo , , Monte Falisco Gn. I oo. Vera sciendi methodus. si Lutetiae Paristariam ian. X I6. Versio Latina Theologiae Moralis juxta S. Scripturam , nones , et Sanctos Patres Francisci Genet Episcopi Vasionensis. HParisiis ari. X o 2.