장음표시 사용
32쪽
Perantiqua aeque ac celebri Galliae Narbonensis Urbe natus est talendis martiis anno I 6go honesta quidem familia. Deprima illius pueritia id satis constat, cum Iacto nutricis in Deum ac Deiparam Vi ginem pietatem suxisse , quam deinde , dum vixit, non modo constantissime retinuit , sed etiam in dies insigniter auxit. Elucebat jam tum in Puero singularis modestia . Praeclara morum integritas , indoles ad virtutem magna, quae cum omnibus erat admirationi, tum summa omnia ac Praeclara portendero vid batur .Politioribus disciplinis operam adeo diligentem dedit , ut industriam Iaudarent omnes, ingenium admirarentur, quod non humanis viribus , sed ope divina ,
33쪽
ac praecipuo Deiparae Virginis enixis
precibus implorata, mirifice auctum ineunte adolescentia praedicabant. Quintum supra decimum aetatis annum agebat , quum Dei numine amatus perfectiorem sibi vivendi rationem amplectendam decrevit, Seque totum Deo vovere coras lituit, eam scilicet putans esse Praeclaram beate vivendi et simplicem et directam viam, quae vix rerum humanarum flin otibus alluatur. Quare iis in consilium adhibitis, quos sensuum habebat suorum vitaeque moderatores , censuit e re sua fore vel maxime , si Eremitarum sancti Augustini Familiae primo quoque
Qua re impetrata , praeclaram Gui-lelmi indolem et animum ad probitatem omnivo compositum Tolosatis Coenobii Penetralia excepere, ubi Summa cum animi alacritate pari cum diligentia studioquo conjuncta ad philosophicas the logicasque disciplinas pro studiorum Suorum ratione excolendas cogitationes ommnus , mentemque convertit. Quibus infacultatibus tam sedulam, tamque aSSi-
34쪽
duam operam navavit, ut cum Praeceptoribus esset carissimus , tum ceteris , quibuscum ei usus vitaeque consuetudo
intercedebat, quosque habebat studiorum socios, stimulos adderet, tantumque ipso Proficeret, ut cuilibet muneri brevi par esse judicaretur , quod mores probatissimos exquisitamque doctrinam postularet. Hac tanta ingenii industriaeque laude non contentus quum, probo intelligeret . philosophicam secultatem sine mathematicis disciplinis mancam Prorsus ac debilem esse , his impenso studuit , et qua erat ingenii sagacitate ac Iaboris patientia , felicissimo arripuit. Praese tim vero in legendis sanctorum Patrum operibus , cognoscendisque Historiae Ecclesiasticae monumentis versatus est, quibus Perfectam sacrorum librorum scien
tiam , Peregrinarumque linguarum, quuo, ad eorum intelligentiam summopere conducunt , non vulgarem illam quidem, sed numeris omnibus absolutam cognitionem adjunxit. Tanta eruditionis ac doctrinae fama quum satis esset jam suis notus, Anto-
35쪽
nio Pacinio tunc Generali ordinis Ministro permittente, Romam venit quatuor et viginti annos natus. Qua in v
be , quum primum Bonjourii doctrina et probitas innotescere , ac praedicari P Iam coepit, statim clarissimis quibusque viris probata est; ac nemo fuit, qui non
eum sibi familiarem cuperet adsciscere. Quo fiebat , ut nullus Romae esset litem ratorum hominum coetus , in quem ille libentissime non exciperetur. Quumque nihil interea praetermitteret eorum, quae ad ingenium exercendum conferre posse viderentur , majoremque sibi nominis
gloriam et existimationem comparandam,
Dissertationem de Nomine Patriarchae Iosephi a Pharaone imposito typis commmisit anno i 6s6; quae magno eruditorum hominum plausu excepta cum opini nem , quam de eo jam animis praeceperant , confirmavit , auxitque , tum Gui-lelmo animos addidit , excitavitque, ut eruditionis ac doctrinae studia impensius coleret , atque alia subinde non exigui profecto laboris opera alacrius aggredem retur. Quare anno 16ss opusculum edi-
36쪽
dit , quod inscripsit si In Mommenta Coptica, seu AEgyptiaca Bibliotheeae Vm
tisanae brevis eaeercitatio. Qua in re plurimum valuisse Gulielmum, Cuperus in suis epistolis , Clerhius in sua Bibliotheca , ossin rus in Bibliotheca Augustiniana , Gravesonius Colloquio XI Historiae Ecclesiasticae , doctissimi eruditissimique viri , qui de eo honorificentissime mentionem faciunt , apertissimo
Neo diu qui vir esset Gulielmus ese fugere potuit acerrimum illum ingeniorum aestimatorem ac patronum beneficentissimum Clementem XI Pont. Max. qui quanti ejus prudentiam, reconditamque rerum vel dissicillimarum doctrinam faceret , cum aliis in rebus, tum in eo Praesertim ostendit, quod in ea Congregatione literatissimorum virorum locum
habere voluit, qui , Cardinati Norisio viro in primis clarissimo praeside , cui Gulielmus acceptissimus fuit, talendarii Gregoriani emendationi impigre studioseque operam dabant. Qua in re tam gravi tamque praeclaro de so sapientissi-
37쪽
mi Pontificis judicio , ac ceterorum EXPectationi cumulatissime respondit. Atque hoc nimirum tempus illud fuit , quum non mediocri labore perfectum summaque elaboratum industria Ralendarium
etum in lucem edidit. Magnum propterea inter literatos viros quotidio magis Gulielmi nomen celebrabatur ; neque apud Italos solum , sed et apud exteras
nationes ejus eruditionis ac doctrinae fama pervaserat. Satis enim multa jam scripserat, quae ad existimationem hominum di manaverant , atque in ejus admirationem honevolentiamque doctissimos magnique nominis literatos viros adduxerunt. Nam , ut Cuperum , Ayrolium , Mussolicum , Morittannonium , Januingum , Perronium , Casinium, Belletium taceam , Maglia,cchius , Fontaninius , Muratorius , Blanchinius , Nicaisius, viri do literaria republica optime meriti Gulielmi amicitiam coluerunt , ejusque in literariis rebus , omniquo eruditionis
genero judicium plurimi semper fecerunt,
38쪽
Summa nominis celebritate quum esset, Marcus Antonius Cardinalis Barba-dicus(cujus immortalium in hanc urbem meritorum memoriam nulIa umquam ob. Iiterabit vetustas 3 qui , ut huic Seminatio et Collegio nostro famam et existimationem conciliaret, praestantissimos artium et disciplinarum doctores ac magistros undo unde conquirebat, honestissimis eum conditionibus invitavit, eique studiosae juventutis in sacris literis erudiendae provinciam detulit. Gulielmum itaque Seminarium hoo et Collegium sacrarum Iiterarum interpretem per quin quennium habuit illa industriae atque ingenii commendatione , illo mentis acumine , illo divinae scientiae apparatu , quem publicae pugnae non semel frequenti5simo eruditorum virorum coetu ex more decertatae demonstrarunt. Non illo exsuccum quidpiam auditoribus suis exhibebat , sed plenum ac perfectum , quodque argumentorum vi, variaque eruditione animos percelleret ac mira Prorsus voluptato perfunderet. Extant etiam. num si Triduana de Canone Librorum Sa-
39쪽
crorum Concertatio ex typis hisce nostris edita anno Iroi, et Selectae in Sincram Scroturam Dissertatiοnes , anno I Tos impressae , praeter Tractatum de Computo Ecclesiastico, quem jam inde ab anno i Toa publici juris fecerat; quae non vulgarem quidem , sed penitus reconditam multiplicemque Gulielmi eruditionem , acerrimumque in rebus dissicilli. mis judicium, exterarumque linguarum peritiam prope singularem Satis superque
Quum haec tanta tamque Praeclara splendoris et gloriae huio nostro lit rarum bonarumque artium domicilio Gulielmi opera et industria accessio fieret , non sino ingenti , cum hujus nostrae civitatis , tum universae dioeceseos jactura et luctu Marcus Antonius Barhadicus de vita decessit. Quo mortuo , nec ita multo post , Gulielmus ab Adeo- dato Nuggio tunc Generali ordinis Ministro revocatus , sponte docendi munere abdicato, summo cum studiosae juventutis , quam erudiebat, moerore, collemgisque omnibus praeter modum dolenti-
40쪽
bus , Romam rediit. Qua in urbe majorem fortasse apud suos quietem atque otium Dactus, Eothecula inclusus se totum studiis abdidit, pluraque conscripsit, quae si in lucem edidisset , magnum certe laborum suorum ab eruditis viris fructum coepisset , novumque decus literariae reipublicae comparasset. Extant enim Romae, et in peculiari Angelicae Bibliothecae cubiculo seorsum manu seri-Pta adservantur ,, Leaeicori 1 ratio-Lα-tinum juaeta radices Linguae AEgratiacae si Antiquitas temporum nodis Pieriamque ObserDationiblis illustratet ex sαcris Paginis, et eaeoticae historiae monumentis Chali
matica Hebraica. Quae omnia, etsi assiduos , Deo mediocres sane labores plurimasque vigilias 'requirerent , ita tamen,
quod plurimi plane obstupescerent, illo confecit, ut nulli interea religiosi hominis ossicio usquam deesset , nihilque eorum omnium , quae coenobii religiosissimi publicae leges , quarum fuit tota