Vitae illustrium professorum seminarii et collegii Faliscodunensis Auctore Josepho Sartinio

발행: 1844년

분량: 82페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

vita servantissimus , praeciperent , ullo umquam tempore . Praetermitteret. Haec dum ageret, magno interea animmorum aestu exortae jam diu apud Sinon-ses agitabantur controversiae, quae Christianam Rempublicam rei magnitudine suspensam solicitamque non mediocriter

habebant. Quare visum est Pontifici virum deligere, qui Turnonio, quem immortalibus in Religionem ac Sedem Apostolicam meritis in amplissimum Purpuratorum Patrum Senatum cooptaverat, jamdudum spud Sinenses agenti, simul cum mandatis ac literis pro re nata nomvae in eum collatae dignitatis insignia perferret. Non pauci profecto suerunt , qui tantum sibi honorem deferri cup rent, atque adeo enixis precibus postularent: quum Pontifex , qui Gulielmum Probo norat, eum unum ex omnibus domlegit , cujus fidei, prudentiae, atque integritati , quam jamdiu cognitam ac spectatam habebat, rem tantam, cum di gnitatis , tum periculosae plenam aleae , committeret; quum praesertim is esset ,

qui praeter a gyptiam et Arabicam , Si-

42쪽

nensem etiam linguam optime calleret

ac loqueretur.

Hoc honore , tam singulari in se tanti Pontificis benignitato, Prae ceteris, et prudentia et dexteritate praestantibus viris, ornatus, nulla rei dissicultate aut itinerum incommodis deterritus, jam tum animo et cogitatione Praecipiens , quam honeste atque utiliter labores atque opem ram collocare suam posset , si in iis , quae ad christianae fidei veritatem religionemque pertinent , ignaros homines atque incultos quoquo modo erudiendi, quod jam diu votis omnibus optaverat ,

occasionem nactus esset , Iubenti alacrique animo delatum onus suscepit , et Roma discedens anno I TOT magnis itineribus Amacaum recta contendit. Quo

quum feliciter pervenisset , Turnonium adiit , cui , quum literas atque amplissimae dignitatis , qua eum Pontifex promerito auctum ornatumque voluerat ,

insignia tradidisset , ceteraque sibi suaeque fidei mandata concreditaque diligenter fideliterque perfecisset , cum eo de Procuranda animarum salute , et Chri-

43쪽

stianae Religioni , qua posset , utiliter inserviendo consilium , quod sibi in animo jam ante ProPosuerut , Communicavit. Tam egregiam tamque Propensam Fidei Religionisque amplificandae voluntatem sUmmopere Commendavit Turno-Dius, eumque ad opus tam Praeclarum tamque salutare , quibus potuit verbis hortationibusque paratum jam per Se Samiis volentemque confirmavit , bonoquo animo esse jussit. Mutato itaque de Turnonii sententia justis de caussis Gulielmi nomine , Fulgentium cognomento Fabrium, quod ex materna familia mutuatus est, Romanae Ecclesiae Clericum dici deinceps voluit ; seque Peliinum , primariam Uastissimi quidem atque opulentissimi totius Sinensis Imperii urbem , ad Imperatorem se contulit. Qui, quum Fulgentium mira eruditione , singularique rem rum mathematicarum doctrina praestare jam ante audivisset , cumque talem revera tum ex hominis sermone , tum exitu , quae , se Praesente , ut industriaci

ingeniique sui specimen aliquod palam

44쪽

omnibus praeberet , non invitus gesserat , cognovisset , qualis omnium Sermone ac fama celebrabatur , benigno liberaliterque exceptum, magnisque assectum honoribus , non ita multo post una cum Stridellio clarissimo viro in eam Scythiae Partem , quae nunc Magna Tartaria dicitur , mittendum censuit, ut semdulo diligenterquo regnorum, quae in ea continentur , fines describeret.

Quare Peliano , iis omnibus , quae tum itinerum , tum rei magnitudo Postulare videbatur , splendido quidem copiosequo instructi , discedunt , atque ingenti erectoque animo Imperatoris jussu

ac nomine magnum sane ac laboriosum

Opus aggrediuntur , ao provinciis Legnisque omnibus summa cum diligentia improbo non sine labore ac molestia Peram gratis , tandem absolVunt.

His perfectis , quum eadem , qua coeperant , laborum assiduitate , animi- quo contentione Iunnaniae provinciam describendam suscepissent , in Arisabii regno Gulielmus improviso acuta febri correptus egi , quam is statim gravissim

45쪽

rnam periculosissimamque sensit. Quum frustra remedia essent adhibita , atque in horas vis morbi ingravesceret, iis omnibus, quae ad expiandos animos Deumque placandum divinitus instituta sunt, rite persolutis , fidenter sano , ut ii solent, qui optima mentis conscientia sustentanis tur , intra paucos dies mortuus est VIIIΚalendas Ianuarias anno ITI . Vixit annos quinque et quadraginta doctrina non solum , sed et morum suavitate et integritate vitae omnibus carus , quibuscum ei familiaritas intercessit ; suique desi derium ex hac vita migrando apud omnes maximum reliquit. Immaturam tanti viri mortem doluit et ipse Sinarum Imperator, qui , renuntiata, singularem benevolentiam suam

erga Gulielmum in hoc saltem testatam voluit , quod mortui cadaver . balsamo Perunctum , Pellinum per trecenta millia passuum deferendum mandavit , ibique in Ecclesia Christiano ritu consecramia cum pompa funeris jussit sepelliri.

46쪽

ALEXANDRI MALLINELLII

Alexander Magginellius, immortam

Io illud gentis nostrae decus et ortia men tum , Valentani Farnesiorum olim Ducum Oppido non ignobili, totiusque ditionis post Castrum dirutum primario , honesto loco natus est anno I 6TI. Praeclara jam inde a prima aetate docilitatis, ingenii , bonitatis morum , singularis in Deum pietatis argumenta dedit. Nam Parentibus obsequi , majores natu vereri , aequales morum suavitate sibi devincire, perniciosam malorum societatem maegna animi provisione devitare , sacras aedes frequenter adiro , ibique Provolutus in genua abdito in loco diutissime totus ad modestiam Pietatemque comPositus intenta supplicatione sibi Deum Pro Piliare non sine ingenti suorum admira-6

47쪽

tione solebat. His ornatus moribus mirificum quemdam non parentum modo, sed aliorum etiam cujuscumque aetatis ac conditionis amorem sibi plane conciliavit; ao nemo erat, qui non omnia bona diceret, ac parentum fortunam laudaret , qui filium haberent tali praeditum ingenio. Quamquam alia etiam , formiasse non minora , in eo erant , quae cuncti mirarentur. Nam quod plerumque omnes faciunt adolescentuli, ut animum

a Iaboro et vigiliis ad otium ac ludicra facile adjungant , horum ille nihil studebat , sed honesto quidquid sibi ab iis

artibus, quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet, supererat tem Poris, quaeumque ratione Posset, atque utiliter in iis rebus , quibus ad sapientiam proficeret , sedulo collocabat. . Abdicatis itaque puerilibus nugis atque oblectamentis , nullam aliam, nisi sapientum virorum consuetudinem avidissimo appetebat ; quos de seriis utilibusque rebus diserte graviterque disserentes audiret , quorum saluberrimis documentis ac Praeceptionibus melior in

48쪽

dies fieret, et prudentia , quantum Per aetatem liceret , doctior . Politioris humanitatis et communium literarum institutionibus parentum cura et diligentia in patria imbutus , non adumbrata jam , sed expressa indicia dederat futuis rae virtutis . quae sicuti alieno in solo clarius splendescere solet , ita optimus adolescens miro quodam ejus assequendae , augendaeque quotidie magis amore inflammatus ad hanc civitatem, ad hoc Seminarium Collegiumque, Deo sic volente , se contulit. Huc ille eo tempore

tamquam ad bonarUm artium mercaturam virtutumque omnium accessit, quo tempore clarissimum illud Purpuratorum Patrum lumen , rerumque nostrarum

omnium firmissimum praesidium divinitus datum nobis atque impertitum, Marcus Antonius Cardinalis Barbadicus, de cujus laudibus quum multa dixeris, plura tamen praedicanda supererunt, hanc ipsam Musarum sedem , atque erudiendae juventuti Domicilium , ad eam . quam ipsi conspicimus , amplitudinem

49쪽

36 nullis parcens sumtibus excitandum curabat.

Alactis itaque et ad omnia summa natus Alexander , statim eas literas aggressus est, quibus ad elegantiorem animi cultum udolescentum ingenia informantur. Quas brevi, ut pote qui ingenii

acie non modo , sed industria etiam su-Pra omnes, quoquot aderant, studiorum socios mirifico pollebat, ea celeritate arripuit, ut praeceptoribus, quibus ob singularem ejus in honas artes amorem pari cum Pietate conjunctum apprime carus erat, admirationi esset, aequalium ceterorumque quibuscum versari cogebatur, vel aemulationem , vel invidiam excitaret.

His initiis ac fundamentis gloriae positis , a politioribus literis ad severiores disciplinas evocatus, eodem , quo coe Perat, animi ardore atque incredibili alacritate et studio ad omnia sive naturae, sive altissimarum divinarumque rerum ea , qua Praeditus erat, mentis acie Sollertiaque Perscrutanda arcana perluStrandaque operam impense contulit. Nihil erat in his studiis sublimioribusque di-

50쪽

sciplinis tam abditum , quo non Pervam deret , nihil tam arduum atque aliis insuperabile , quod non ingenii viribus , industria , labore , vigiliis facillimo su-Peraret; nullumque fuit ingenii periculum in privatis publicisque disceptatio nibus , quod non libentissimo subiret; et

quo summo cum Praeceptorum , auditorumque frequentiae , ac praecipue Eminentissimi Principis , qui Paterna quadam caritate optimum eximiaeque spei adolescentem complectebatur, PlauSu non defungeretur.

Tanta ingenii gloria quum jam apud

omnes floreret , ejusque vitne rnorumquo probitas ab omnibus praedicaretur , minimum tamen ipso do se loquebatur ab omni prorsus arrogantia et ambitione ais lienissimus. Ita sapienter vitam instituerat , ut facile omnes , quibuscum vivebat , perferro ac pati ; his se se dedere, eorum obsequi studiis , adversari nemini , numquam se illis praeponere Soleret. Quo vivendi genere facillime sine invidia Iaudem invenias , et amicos tuique studiosos pares. Augebatur in dies

SEARCH

MENU NAVIGATION