장음표시 사용
71쪽
Interim Cardinalis Garam pius ob eximia Sartinii in Seminarium et in Ecclesiam suam merita Cathedralis Aedis Ca.nonicum theologum prae ceteris competitoribus elegit. Quo quidem in munere et probitate et doctrina munificentissimi principis gratiae respondit tum Praeci Pue,
cum in doctissimorum hominum caelulauream eSt consequutus. Haec vero dignitatis et munerum accessio nec Sartinium extulit , nec ab literar urna studiis retardavit. Tanta enim erat modestia ,
ut in iis ipsis libellis, quos jam in lucem ediderat ( quae res fuisset perhonorifica 3
nomen Snum noluerit inscribi. Assiduo Rutem assuefactus labori adolescentes liberalibus disciplinis instruendo Prope Solidos consumebat dies ; noctium Partem saepe vigilabat nunc scribendo , nunc graecos latinosque Scriptores legendo, et
Atque hoc loco non est Praetereundum tantam Sartinium usu et exercitatione adeptum fuisse cognitionem in Vi gilii Horatii Ciceronis scriptis , ut siquando oculorum morbo, quod saepissi-
72쪽
5s me ei obveniebat, laboraret, memoriter auctoreS recitaret , et explicaret non sine magna discipulorum, qui ex ejus ore pendebant , admiratione. Hac diligenti scriptorum lectione recreuius atque enutritus penitiorem latinae linguae indolem ita pernovit, ut ad quaelibet cogitata cum dignitate exprimenda illi haec ex natura emorescere videretur. Ad tam eximiam atque illustrem latinae linguae Peritiam perfecta acceSSerut Poeticae facultatis cognitio. Carmina enim conscribebat stilo ita eleganti, ut nec ordo Deo ingenium nec delectatio in iis desideraretur. Nus academicae exercitationes, quas publice singulis annis habebat, praeclarum exhibent testimonium. Utramque facultatem tum oratoriam tum poeticam admirati sunt non modo Seminarii Patavini professores , Sed
et Iosephus Marottus Pii VII ab epistolis
latinis , et Vincentius Campanarius Praestanti vir ingenio et eruditione , quo
rum uterque non Semel rerum suarum judicem voluerunt.
73쪽
sio Quapropter tanta ejus doctrinae et eruditionis fama percrebuerat , ut ejus
scripta passim summaque aviditate perlegerentur, eique e manibus, ut ita dicam, eriperentur. Hinc est, ut non minorem gloriae fructum , quam Bassanus, Lucinius , Castius , quos et antecessores habuit et Amicissimos, ex hujusmodi studiis Sartinium collegisso vere videar posse dicere. Praeter autem Singularem doctrinam in eo erat mira quaedam dexteritas in adolescentibus erudiendis. Se facilem omnibus praebebat : nolebat adolescentes in plura distrahi; ea quae ad rem erant, ex quo fonte deberent haurire, veluti digi
to commonstrabat. Quare mirum non eSt,
EX ejus schola summos prodiisse viros ( v), quorum doctrina , et dignitate Seminarii nomen et decus asservatum et uda um
l l Inter Sartinii discipulos praecipue recensendi sunt amplissimi S. B. E. Cardinales Ioannes Castilioneus, Fabricius Turriolius , Vincentius Macchius. Disitir Cooste
74쪽
Iosepho Cardinali Garam pio mortuo
successit Ioannes Siseedus Cardinalis Mau-ry, qui Sartinio non minorem ostendit heis nevolentiam. At ipse a tam laborioso d cendi munero , quod annos fere quadraginta exercuerat , jam cupiebat relevari. Itaque id saepius effagitavit. Nus obtestationibus tandem cessit Siseedus; Seminarii tamen moderatorem esse voluit Non multo post Gallorum copiis Romanam provinciam invadentibus , quum Cardinalis Maury clam , quemadmodum ceteri S. R. E. Cardinales, fugam arripere coactus fuerit , ne in hostium potestatem veniret , tum Sartinius ab Ohligata se exsolvens fide, domum se recepit, ibique in privato literarum sinu , tanquam intutissimo portu tamdiu conquievit, quamdiu Ecclesiae rebus tranquillatis, ad Seminaria instauranda studium omne conserre Episcopis datum fuit. Hoc in tempore Ridolphinus de Con-nosiabilibus Viterbii Episcopus renuntiatus quum damna Seminario suo illata re. Parare , ejusque famam latius propagare in animo haberet , viros omni scientia-
75쪽
rum genere peritisSimos amplissimis conditionibus undequaque arcessebat. Quos inter ut Sartinium haberet , nihil inistentatum reliquit. Crebras ad illum mi tebat literas amoris ac benevolentiae plenissimas, velut si longo inter se amicitiae foedere fuissent devincti. Iteratis ita.
quo Ridolphini postulationibus cum Saristinius refragari diutius non posset, Viterbium adiit, Seminarii habenas vel invitus suscepit. Prima ejus solicitudo fuit, Episcopo approbante, leges ac normRs , quas typis Commisit, praescribere ad Seminarii disciplinam et scientiam Promovendam , quibus Viterbienses hodie quoque utuntur.
Quantam hoc in munere prudentiae ac Probitatis existimationem sibi comparaverit , Viterbienses ipsi , apud quos gratissima illius adhuc extat memoria , sunt testes locupletissimi. Atque hic silentio praetereundum non est , Sarti
nium Paulo Polidorio ( j, qui tunc Vi-
t i Paulus Polidorius hodie amplissimus S. B. E. Cardinalis Praelaetus S. Concilii Tridentini decretis interpretandis. Disii iam by Go le
76쪽
terbii vicaria potestate fungebatur , et Evasio Leone , qui eodem in loco rhetorices moderator existebat, familiarissimis usum esse. At post triennium, Ridolphino vita functo , in patriam remigravit , ubi reliquum vitae cursum cum Suis
Verum post non longam rerum intercapedinem Bonaventura Gaetola Episcopus Cerviensis Ecclesiae hujus Apostolicus administrator factus, quum Seminarium et Collegium in pristinam dignitatem vellet revocare, Sartinium e domestica umbra , in qua tutus quietuS-que delitescebat , excitavit , eique licet
reluctanti studiorum praefecturam Conmereditam voluit. Ac primum ad studia instauranda duas habuit orationes ob auream latinitatem summopere a Praestari tissimis viris commendatas , quae tu lucem Prodierunt anno IBIS. Hoc vero est
admirandum , illum , licet satiscentibus effoeti corporis viribus , nunquam sibi demandatae defuisse procurationi. Publicis enim praeerat disceptationibus, ad singulas ventitabat scholas, ut adolescentium
77쪽
progressus videret , ac notaret. Instabat, urgebat cessantes ad studium modo hortationibus, modo spe praemiorum. Totus erat in Seminarii gloria et laude Promovenda . Quae ut in dies augeretur ex graeco textu fisopi fabulas tironum exemcitationi accommodatas latine reddidit ea felicitate , ut ad veterum Scriptorum laudem pervenisse viri literatissimi existimaverint. Hae fabulae in duos divisae libellos editae sunt typis Seminarii anno Idi6. Quae quidem non solum Sartinii ingenium , sed etiam Seminarii et Coli
gii nostri nomen illustrant. Ceterum fuit vir religiosissimus et continentissimus ita , ut etiam ob morum suavitatem diligeretur ab omnibus. Fuit etiam vir Prudens , propositique tenax quam qui maxime . Patriae summopere studuit , conterraneos amore dilexit singulari.
IngraveScente aetate, usus est valetudine parum firma ; lithiasi enim saepi
sime laborabat. Habebat tamen latera ad laborem firma , nec unquam a lassitudine acquiescebat, quamvis oculorum etiam
78쪽
acies assiduis defatigata vigiliis non paul
lum obsto PUerat. Statura erat mediocri, sacie candidula , oculis caesiis , fronte exporrecta , capillo raro et cano. Ad extremam vixit
Senectutem. Annos enim octo et octoginta natus mortem sancte obiit IV Κalendas Augusti anno Ida 3. Rus corpus in aedem cathedralem elatum est , ibique honorifice sepultum. A Secundiano
s i Secundianus Brusebius Corneli natus est patritia nobilitate Adolescens summo praeditus ingenio hoc in Seminario et Collegio studiorum curriculum consecit. Quinquennium hoc eodem in loco praemcePtoris munus eum laude exercuit. Ηinc ultro digressus ut Iuris-Prudentiae operam daret, plures annos Romae commoratus est, ubi literatissimorum hominum non solum, sed etiam virorum Principum in se excitavit admirationem. Ex quo sectum est, ut Vind bonam iuris cognitor missus suerit apud Pontificis Maximi Legatum Petrum ostiniuin hodie amplissimum S. R. E. Cardinalem Sacri Consilii Episcopis et Sodalibus Religiosis tuendis moderandis praemfectum. Sex post annos Romam revocatus a Gregorio XVI. P. M. Decurialis a cubiculo factus et adjutor Aloisii Lambruschinii viri Eminentissimi praesecti negotiis publicis. Hic cum mirifice floreret, et Oh suum ingenium, integritatem, et rerum scientiam praeclara omnia de Se sponderet, immatura morte Praereptus est annos natus XXXVIII. IV. Κalendas Octobres anno MDCCCXXXIX. Seminarium et Collegium nostrum solemnes persolvit exequias, Disitired by Co le
79쪽
os veret, carissimum habuit . tunc Seminarii et Collegii professore laudatus est , funusque Gagola Episcopus praesentia
quas inter extinctum eo modo , quo Potui, laudavi. Illum enim ineet praeceptorem et amicissimum habuisse glorior. Multa tum oratoria tum poetice scripsit stilo elegantissimo, quae haeredum cura quamprimum visura sunt lucem.