Vitae illustrium professorum seminarii et collegii Faliscodunensis Auctore Josepho Sartinio

발행: 1844년

분량: 82페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

nobilis quidam discendi ardor atque cupiditas. Quare iis omnibus defunctus, quae tum ad pietatem , tum ad ingenium in Itheralibus disciplinis exercendum Seminarii hujus et Collegii leges atque instituta ab studiosis adolescentibus requirunt, reliquo diei tempore , quantum quantum erat. abdebat sese in Bibliothecam libro.rum copia ad juvenum animos excolendos satis instructam ; ibique aut legens, aut scribens literis se involvebat. Adol scens natus ad sapientiam nullam eruditionis partem ignorare velle videbatur ;et quasi helluo librorum nihil reformidans inanem vulgi reprehensionem, quocumque in loco quum otiosus erat , in ipsis publicis viis saepe legere solebat. Ne quid sibi ad politiorem literaturam et eruditionem deesset , latinae graecam , liebraicam , gallicam etiam linguam adjunxit. Mirari jampridem egregiae indolis , doctrinae virtutisque in adolelcente

praestantiain coeperat numquam satis Pro

dignitate laudandus Marcus Antonius Cardinalis Barbadicus , ao Pro Paterna,

52쪽

as qua erat, caritate , supra ceteros omnes

complecti. Neo dubitandum illi diutius fuit , quo potissimum adjutore in iis uteretur , quae tum ad liberalem juventutis institutionem , tum ad Seminarii et Collegii studiorumque rationem Pertinere videbantur. Emenso enim studiorum omnium stadio , quum annum aetatis attigisset vix alterum et vicesimum Publice tradendae philosophiae ab eo demandatum sibi munus Alexander suscepit , summaque cum ingenii laude, communique omnium Plausu per Plures annos sustinuit. Verum quod ei sagax et ad sublimia mirifico factum natura ingenium largita erat, et reconditiores sanctioresque disciplinas quotidie magis excolere ao diligere videbatur , ei Cardinalis Theologiae cum Scholasticae , tum Dogmaticae publico pro fitendae provinciam detulit , quam ille

deinceps per tot annos usque ad extremum vitae suae tempus tanta nominis sui commendatione docuit . tantaque auditorum , qui ab exteris etiam regionibus ejus famae celebritate permoti in Se-

53쪽

minarium hoc nostrum Collegiumque confluebant, frequentia, ut singularis adhuc apud omnes memoria sit ejus magi5terii. Qua quidem re cum omnibus, qui eum audiebant , cumulatissime satisfecit, tum Cardinalem, qui bonas artes ac disciplinas vehementer fovebat, moribusque adolescentum pie honesteque formandis mirum quantum advigilabat , ita sibi devinxit , ut is optimo sane consilio Seminarii Collegiique supremum moderam torem Studiorumque praefectum Alexandrum renuntiaret ; ut qui ceteros Prudentia sapientiaque facile antecederet , idem etiam ceterorum studiis ac disciplinae praeesset. Hoc munere auctus Scholis omnibus aemulatione excitandis , pietatique Promovendae sedulo animum adjecit, eo successu , qui Eminentissimi religiosissique Principis opinioni ac votis nedum Plane respondit , sed et omnium expectationem longe superavit. Nec mirum. Nam cum pietate ac docrina jungebat Prudentiam , quae virtus merito gubernandi ars dicitur et neque ei in summa

54쪽

ieomitate assabilitateque deerat gravitas ac severitas, ut difficile esset intellectu , utrum eum adolescentes magis vererentur , an amarent. Ad haec atque alia , quae natura dederat , animi bona , singularis quaedam industria et labor assiduus accedebant. Numquam non illum, tot licet curis occupationibusque distentum , aut legentem aliquid invenisses , aut commentantem, aut Scribentem, aut privatim in cubicuIo, vel publico in Iu-do docentem ; idque ea diligentia et copia et acumine , et , quod caput est, eo ordine , ut omnes intento animo libentissime audirent, invitissimi ab eo disce.derent. Ceterum in amicos ossiciosus, in he- ne de se meritos quosque gratus: modestus Praeterea , demissus , unoque Verbo moribus integerrimis et honestissimis fuit, ut hac etiam de caussa fieret , ut qui illo familiariter uterentur , hi longe Camrissimum haberent. Necesso non est Commmemorando percensere viros cum ex Nostris hominibus, tum ex exteris etiam nationibus , genere , dignitate, doctrinaet

55쪽

clarissimos , qui vel omnigena eruditione morumque suavitate capti , vel nominis celebritate ac fama permoti omnibus necessitudinis ac voluntatis ossiciis cum Alexandro fuere conjunctissimi. Nam ut praeteream Marcum Antonium Cardinalem Barbadicum , qui, dum viTit , eum tanti semper fecit , ut quum ex hao vita sibi demigrandum esse intelligeret,

eidem Seminarii hujus atque Collegii procurationem omnem testamento etiam Commmendatam voluerit , Pompilium Bonaventuram Episcopum , qui Dioecesanae Synodi , quam ipse convocandam cur verat, leges ac Decreta juxta sacrorum Canonum regulas unius Magginellii prudentiae , spectataeque jamdiu sibi planeque cognitae in ecclesiastica disciplina intelligentiae conscribenda concinnandaque commisit ; quod opus reconditae cujusdam eruditionis et orthodoxae doctrinae plenissimum jam tum in lucem editum habemus in manibus , et admiru-mur ; Pomptium Cardinalem Aldrovandum , qui ad acerbissimum atque inopinatum de Alexandri obitu nuncium adeo

56쪽

a perculsus fuit , ut scriptis Ravenna, ubi tunc Legati munere fungebatur , litoris

aegritudinis ac luctus plenissimis eo se graviore affectum vulnere significaverit , quo majore illum antea benevolentia fuerat Prosequutus; ut hos praeteream Ecclesiae hujus nostrae sapientissimos integerrimosque Antistites, quorum alter alteri in hujus provinciae administratione successit , apud quos summo semper inhonore ac deliciis fuit, instar omnium erit benignitas illa ac singularis humunitas , qua Clemens XI atque Innocentius XIII Pontificos Maximi Alexandrum

complecti consueverunt ; qui non eum solum Paterno quodam amore prosequuti sunt , verum etiam , quod maximorum Principum summa laus est , iis muneribus ac donis , quae virtutis praemia Somleut esse , munificentissime cumularunt. Quorum primus Romam etiam venire ad

se Alexandrum jussit , ut eum de Dulla Unigeriitus , quam editurus erat , quid Sentiret , praesentem rogaret , riu que etiam opera in re tam dissicili gravissimaque uteretur.

57쪽

Neque vero apud Benedictum XIV sapientissimum illum Pontificem ac literarum literatorumque aestimatorem Sagam cissimum minore in honore atque auctoritate fuit , a quo praeclarissimum etiam praecipuae cujusdam laudis et existim tionis testimonium accepit. Quum enim

Alexander Benedictum ( qualem proh Dii immortales quantumque Pontificeml

adisset , ut ei collatam habitis paullo ante Comitiis in universam christianam rempublicam supremam potestatem sacris pedibus advolutus gratularetur, noumodo eum eximia benevolontia Pontifex humanissimus excepit , sed etiam Praesentem Videre , amantissimo complecti ,

tantique viri colloquio frui jucundissimum sibi esse multis audientibus apertissimo significavit. Quanti vero ejus ingenium , divinarumque rerum ac disciplinarum scientiam faceret, illud magno argumento fuit, quod , quum ab se humanissime dimitteret , id ei oneris imposuit , ut Scholastico Dogmaticas ex universa Theologia Institutiones , quas per tot annos in hoc

58쪽

sSeminario et Collegio publice auditoribus suis tradiderat s quarum quoddam quasi specimen nobis exhibet si Tomus primus de Locis Theologicis ,, qui , Laurentio Migliaccio curante, Panormi pro diit anno tri3 in nsum studiosae in tota Pontificia Ditione juventutis in vulgus ederet. Huc ad nos Roma reversus, quum jam , ut tanti Pontificis auctoritati et imperio obsequeretur , totus in eo esset, ut opus sedulo urgeret , inopinato non

tam aetate, quam laboribus vigiliisque confectus in morbum incidit, cujus magnitudine quamvis animus non frangebatur , debilitari tamen quotidie magis corpus Sentiens , omnibus , quae ad religionem pertinent , rito sancteque Pervsolutis , quum moribunda , ut poterat, voco Christi imaginem e cruce Pendentis ( quem semper in sinu atque oculis gestasSe aperto testatur aureum illud opus letio dolia Settimana Santa a Mag-ginellio opportuno concinnatum, illustram tumque , quod non semel Romae aliisque in urbibus editum est sibi cordi

59쪽

apponi jussisset annos septuaginta natus VIII Idus Martias, anno IT. I diem suum, obiit , tanta quidem animi constantia et vultus hilaritate , ut beatam illam terram videre videretur, in quam tamquam in portum ex longa navigatione esset ven

turus,

Ejus corpus ea, qua Par erat, Pom Pa elatum , atque in aede cathedrali, in qua Sacristatus , quam dicunt , dignitate jampridem auctus ceteris omnibus doctrina et illustrium virtutum exemplo praeiverat , mortui laudes eleganti oratione praedicante Bartholomaeo Betti Valentanensis ecclesiae canonico , qui Perea tempora in hoc Seminario eloquentiam summa cum ingenii et existimati

nis fama profitebatur, ingenti totius cum Cleri , tum Civitatis luctu conditum est.

60쪽

ANDREAE BASSANI

Andreas Bassanus , cujus vitam summatim exponere nobis in animo est, honestissimis parentibus Pordenone natus Foro Iciliensi Venetae ditionis urbe insignium sane tum doctrinae tum erum ditionis fama virorum procreatrice foecundissima. Ineuntis aetatis tempus omne in graecis latinisque literis addiscendis Chisio , Fabro , Lorengonio , Facciolato, eruditissimis aeque uo eloquentissimis Praeceptoribus usus adeo impense Consumpsit , ut jam tum a teneris annis, veluti ex herbescenti segetum viriditate futuram meSSem , qualis postea in iis futurus esset, facile cuivis liceret augurari. Vix unum et viginti annos attigerat. cum Bassani fama permotus Cardinalis Priulius Vicetinus Episcopus honestis-

SEARCH

MENU NAVIGATION