Vitae illustrium professorum seminarii et collegii Faliscodunensis Auctore Josepho Sartinio

발행: 1844년

분량: 82페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

simis eum conditionibus ultro advocavit, ut in Seminario suo , cui dignitatem ao decus addere enixe cupiebat , rhetoris . studiorumque Praefecti ossicio fungeretur. Vicetiam , ne tanti viri detrectaret imperium , profectus , totum sese humaniorum literarum studiis abdidit; itaque et oratoria et poetica facultate sibi concreditos adolescentes Per sex annos imbuit , ut eos cura atque industria idoneos reddiderit, qui postea non sine laude in magistri locum sussicerentur. Quo facto , non sine contubernalium Praestantissimorum virorum, quibus apprime carus fuerat , dolore , munere , quod tanta cum, laude exercuerat , sponte abdicato , Patavium , in illud nempe disciplinarum omnium bonarumque a tium domicilium commigravit ; ibique clim Iacobo Facciolato de literis omnibus optime merito diu semiliarissimo vixit; qui Bassanum ob eximias tum ingenii , tum animi dotes adeo dilexit , ut postea in literis , quas ad eum misit , filii nomine amantissime appellaverit. Cum interim ejus ingenium atque

62쪽

hloquentia in dies magis omnium Sermone celebraretur , Benedictus XlV, quem, ut aequum est , honoris atque amplitudinis caussa nomino , sapientissimus ingeniorum aestimator, qui tum Ecclesiam universam gubernabat , Bassano Enchiri. dium ex opero jam a se edito de Sacri-feio Missae conficiendi curam mandavit. Quod quam summo Pontifici acceptum Probatumque ESset , ex eo satis aperte quivis conjicere possit, quod idem ut gratum animum Bassano nostro quoquo modo ostenderet , eum Concordiae canonicum ultro creavit. Cujus dignitatis amplitudo non modo eum a studiis non retardavit , quin immo effecit , ut majore etiam animi contentione ad ea recolenda se totum conferret. Obibat ille quidem omnia personae , quam sustinebat, ossicia diligentissime ; neque tamen interea reliquum tempus otioso absumebat, sed repetitis de integro studiis , graecos latinosque scriptores ita studioso pervolutabat , ut eos in succum ac sanguinem suum converteret. Quin imo Enchiridium alterum ex ejusdem nunquam

63쪽

satis laudandi Benedicti XIV opere Defestis Domini , et L. Mariae Virginis, et

do Sanctis ad Ecclesiam BοnOnierabem Pe tinentibus eo tempore consecit, ediditque typis Seminarii Patavini. Qua de re non modo sapientissimorum hominum, sed etiam virorum principum studium in soconvertit , Prae ceteris Cardinalium Livigant et Boschii. Quin ipsi Benedicto XIV adeo se probavit, ut ab eodem oblatus illi fuerit Episcopatus, cui go subtraxit Andreas non vulgari moderationis exemplo sy).Jacebant per ea tempora Seminarii hujus nostri literae malo quodam fato

squalore ac sordibus obrutae , Potentis- quo viri opem ac subsidium opperiebantur, cujus auctoritato e tenebris in Iucem vindicarentur. Quod cum eidem sapientissimo Pontifici per Marium Masse. jum Fulgi natem Episcopum , qui tum

64쪽

salebrosam et multis undique difficultatibus impeditam Ecclesiarum Montis falisci et Corneli provinciam singulari propemodum prudentia ac dexteritate administrabat , innotuisset , cumque is aegre

ferret, florentissimum antea musarum domicilium splendorem ac decus . quod jampridem apud exteras quoque gentes obtinuerat, amisisse , cuperetque in Pristinam dignitatem restitui , Bassanum edomestico otio , ubi in jucundissimo literarum sinu delitescebat , honorificentissimo decreto excitum voluit , atque huc ad nos missum , ut adolescentibus nostris iter ad studia praeiret, jacentesque humaniores disciplinas ab interitu

Pene revocaret.

Bassanus Pontifici Maximo dicto audiens continuo in hoc Seminarium se contulit ; ac primum in solemni studiorum instauratione de graeca lingua orationem hahuit luculentam et eruditam , quae Benedicto XIV dicata Romae edita est anno 1 58. Rhetoris vero studiorumque Prae fecti munus tam praeclarum tamque homnorificum quam graviter, quantaque cum

65쪽

laude sex annos antequam excessit e vita , quantaque cum studiosae juventutis utilitate in hoc Lyceo sustinuerit, nihil

attinet apud eos commemorare, qui singularem illius ac nunquam intermissam industriam et solicitudinem probo nomrunt. Hoc unum asserere non dubitabo.Bassanum aureum Iatinitatis seculum huc invexisse , et perpetua civitato dom

Neque est, cur de ejus integritato vitae , do pietate in Deum , ceterisque virtutibus , quae christianum hominem decent, multa dicamus; quarum omnium testimonia , cum in omni reliqua vita , tum certissima et luculentissima dedit, quum gravissimo hydropis morbo , qui certam jam et imminentem mortem minitabatur , oppressus jaceret. Grassabatur in dies impune magis per cutem et intestina exitialis illo morbus et urebat medullas siticulosa febris et lacerabant peritae medicorum manus quaque Versus mam

Ie assectum corpus. Doloris acerbitate opprimebatur ille quidem , ut Deo manus tollere, nec pedes amplius Posdet ; sed

66쪽

ssanimum revocabat a sensibus quantum poterat , rerumque caelestium ac Praemsertim Christi Domini cruciatuum contemplatione recreabat. Ingravescente interea morbo , Pec tiatorum veniam non sine lacrimis , intimoque doloris sensu a Deo sibi dari es flagitavit ; ac tandem sacramentis omnibus rite religioseque susceptis cum incredibili eorum , qui tum morienti aderant , animi commotione ac moerore ,

duos et quadraginta annos natus IV Idus Februarias antio ITSs ex hac mortali et

misera ad immortalem beatamque vitam, ut Speramus et cupimus , evolavit.. Ceterum multa scripsit et soluta et ligata numeris oratione elegantissimo stilo , et ad auream felicissimi seculi latinitatem mirifice facto. Et rei sunt indicio praeter duas Epistolas elegantiae doctrinaeque plenissimas cl. viro Ioanni Antonio Vulpio datas de vera cujusdam apud Propertium loci lectione et in te

Pretatione , quae una cum eloquentissimi in Patavino Gymnasio humaniorum literarum professoris responsione in Sele-

67쪽

s ctissimis ad eum Propertii locum comis mentariis ejusdem studio et labore editis leguntur , Vita Alexandri finos uacu medici praestantissimi, quae Scian-nvatti nomen praesesert ; Discutatio demptico S. Helenae simulato cujusdam patris de Turre nomine; quae omnia in vulgus sunt edita. Quae reliqua sunt , sperare juvat , egregii ac religiosi viri ,

Penes quem asservantur , qui cum Bassano familiarissime vixit, opera et eum visura quamprimum lucem. Haec habui , quae dicerem de tanto viro , cujus litorariae institutioni me plurimum debere profiteor , quique murum jora et praeclariora erat Praestiturus , si tempora , si vitae spatia sivissent.

68쪽

Iosephus Sartinius Faliscodunensis. Huic ab adolescentia ad scholas celebrandas Seminarium sorte patuit. Atque ut erat eximio ingenio et industria, facile ad se magistrorum curas convertit , Praesertim Andreae Bassani , qui jussu Benedicti XIV in hoc eodem Seminario Rhetoricam id temporis profitebatur. Bassano duco et auspice , Rhetoricae studia absolvit, ad quae potissimum videbatur a natura comparatus. Graviores disciplinas deinde aggressus majorem in dies de so excitavit expectationem. Philosophiam enim , et Geometriam cum laudo assequutus est; Iuri deinde civili, atque Dogmaticae Theologiae ita vacam vit , ut in publicis experimentis neminem non modo superiorem , sed ne Pa

69쪽

56 rem quidem habuerit. Hoc vero notatuest dignum, ab ipso, licet sublimioribus scientiis dedito, nunquam oratoria, nopoetica studia fuisse intermissa. Constat enim etiam illud, praeceptori suo, qui aqua intercute affictabatur , in re literaria quacumque, subcisi vis praesertim horis, ita fuisse auxilio , ut Bassanus ipse Sartinium laborum suorum socium avium toremque habuisse ultro a5serere non dubitaverit.. Studiorum curii culo cum laudo confecto , Xaverius Iustinianus Episcopus captus adolescentis et humanitato et doctrina Seminarii sui alumnos humaniores literas jussit edocere. Qua quidem in re communi omnium expectationi ita respondit , ut Xa verius idem non multo postea ad Rhetoricae cathedram Sa linium promoverit. Is vero, ut quam gratam animi significationem Xaverio vivo ostenderat , mortuo etiam confirmaret , praeclaras illius virtutes laudatione com

r Ηaec oratio edita est typis Seminarii et Collegii anno II r. Diuitiaod by Cooste

70쪽

Carus subinde suit Iosepho Cardinali Garampio Episcopo literatorum

omnium amico et patrono, cujus doctrinam et eruditionem sapientes viri nunquam admirati sunt satis. Hujus praeci rissimi principis hortatu grammaticalium elementorum libros duos , quos ad fratris filios privatim instruendos jam elucubrarat, typis mandavit , ut Seminarii et Collegii adolescentibus facilius expeditiusque iter ad literarum studium aperiretur. Qui quidem libri non modo in nostris , sed in aliis etiam publicis privatisquo scholis magno non sino adolescentulorum Progressu perpetua civitate donati sunt. Garam pio eodem auctore Bosuasore, Marci Tullii Ciceronis orationes

ad nostrarum scholarum usum notis eruditissimis illustravit. Postea Catullum , Tibullum , Propertium Ioannis Antonii Vulpii vestigiis insistens locupletissimis

ornavit declarationibus; quae apud omnes eo fuerunt in pretio , ut non modo Rommae, ubi rursum editae sunt anno I 836, sed apud exteras quoque regioneS earum usus habeatur plurimi. s

SEARCH

MENU NAVIGATION