Quae partes fuerint episcoporum in Capetianis ad regnum provehendis

발행: 1856년

분량: 70페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Testantur veteres historici, necnon et regum capitula, quantum auctoritatis apud Caroli magni sobolem habuerint Episcopi ita ut in forma quasi sacerdotali regnum versari videatur. Inter quos summo momento et dignitate eminet Remensis provinciae metropolitanus, quem longo temporis spatio cum regibus Carlensibus arctissima societate vinctum accepimus. tenim bello reges inter et proceres flagrante, consilio et armis regem Sustentant archiepiscopi Remenses. Sic se habuisse constat Fulconeum, a quo in regnum instauratus est Carolus cognomine simplex l); sic Heriveum, qui eumdem Carolum vi et armis captum vindicavit 2); sic praesertim Artaldum, qui cum adversam tum secundam Ludovici nomine quarti fortunam tulit 3ὶ . Ubi vero sedem emensem obtinuit Adalbero cognomine magnus, mutata sententia, nullo longi usus respectu, in Capetianorum partes inclinat. Cuius tantae

1 Rieheri historiae, lib. I, cap. 12. 2 M., ibid. cap. 22. 3 Id. lib. II paSSim.

12쪽

conversionis si causas perquiramus, quis tum fuerit ecclesiae gallicae status paucis verbis explanare nece8Se St. Iam incipiente saeculo decimo, de regni et ecclesiae con

ditione apud Dosleium liabiti concilii dolebant Episcopi.

Depopulatae urbes, destructa vel incensa monasteria. agri in solitudinem sunt redacti, ita ut vere possimus dicere quia pervenit gladius usque ad animam. Usque ad animam denique gladius pervenit, cum justo Dei judicio amissis exterioribus bonis et exhausto flagellis atque amictionibus corpore, ipsa virtus animae lassata deficere videtur, et quasi nihil vitale in illa reservatur. . . Nostris potius et totius populi quem regere debuimus, peccatis ista fiant, quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput et debita nostra creverunt usque ad caelos. Fornicatio et adulterium, sacrilegium et homicidium inundarunt et sangui sanguinem tetigit. . . Et sicut primi homines nulla lege, nullo saltem timore prohibebantur male agere sed libere ventri et delectationibus oculorum, ac caeteris vitiis serviebant ita nunc posthabito humanarum vel divinarum legum timore, contemptis edictis episcopalibus, unusquisque quod vult agit: potentior viribus infirmiorem opprimit, et sunt homines sicut pisces maris, qui ab invicem passim devorantur. Hinc est quod videmus per totum mundum rapinas pauperum, depraedationes rerum ecclesiasticarum. . . Omnis pene ordo, omniS-que status ecclesiae consusus a temeratus est. Denique, ne nobis parcere videamur, qui aliorum errata corrigere

debemus, episcopi dicimur, sed episcopale ossicium non implemus. Ministerium praedicationis relinquimus eos

13쪽

qui nobis commissi sunt videmus Deum deserere et in

pravis actibus jacere et tacemus, nec ei manum correctionis tendimus ... De monasteriorum Vero non Statu,

sed lapsu quid dicere, vel agere debeamus, jam pene ambigimus. Dum enim, mole criminum exigente et judicium a domo Domini incipiente, quaedam a paganis succensa vel destructa, quaedam rebus spoliata, et ad nihilum prope sint redacta, si tamen quorumdam adhuc videntur superesse vestigia, nulla in eis regularis formae servantur instituta. . . Nunc etiam in monasteriis Deo dicatis monachorum, canonicorum et sanctimonalium, abbates laici, cum suis uxoribus, filiis et filiabus, cum militibus morantur et canibus Legitur quoque in capitularibus, ut abbates monachorum regulam per singula verba discutientes pleniter legant, et intelligentes, Domino opitulante, efficaciter, cum monachis suis implere studeant.

Et quomodo discutiet quomodo leget quomodo intelliget Si sorsitan oblatus fuerit hujusmodi codex, respondebit illud Isaianum nescio litteras l). Abhinc malum in dies ingravescebat. Tandem Ecclesiam

instaurandam quidam piscopi suscepere. Cum vero Carlenses Ecclesiae bona invadentes, et ob degenerem animum debiles, ad tantum opus conspirare nequirent, Capetianos assumpsere. Tum oritur ista piscoporum factio quae mores in melius vertere, litteras instaurare, Capetianos promovere molitur cujus sunt auctores et

1 Concit Trosleianum, anno 909, apud Labbe, t. X, col. 21 528.

14쪽

duces duo maxime antistites opibus et gratia valentes prae caeteris, Adalbero Remensis et Aurelianensis Arnullas. Erat Adalbero, ait Richerius, regalis nobilitatis vir lin s ducatus suerat in Gorgiens coenobio cum sancto Bothado Cameracensi Episcopo. x isto coenobio ortos esse plerosque decimi saeculi conspicuos viros satis constat 2ὶ In sed Remensi, virtutibus, morum studio, eloquentia et doctrina Adalbero eminuit. At cum eum sere omnes laudant historici, solus a communi consensu abhorret appendicis rodoardi auctor qui scripsit a Adal-bero nomine non merito Archiepiscopus 5ὶ - Imprimis piavas cleri consuetudines emendandas acriter cura ).. Dein ut mores doctrina illustrentur, in scholam jam a Fulcone praesule frequentatam, eruditissimum Gerbertum eVocat. Quo vero scholastico docente, mox amuit ju- Ventus, ut brevi schola Bemensis quasi totius occidentis lux eniteat. Fuit etiam Cerbertus apud Adalberonem consiliorum et socius et particeps. Arnullam Aurelianensem virtutibus, genere, opibus praevaluisse serunt et Erat igitur, ait Bodolphus Glaber. iunc temporis pontifex venerabilis Arnulsus, qui videlicet genere et doctrina sapientiae pernobilis ac paternorum sundorum redditibus locupletissimus 5ὶ Cujus de eloquentia magnifice loquuntur Gerbertus Ricberiusque ο -

1 Richerius, lib. II cap. 23. 2 Acta sanctorum ordinis sancti Benedicti, saeculo V, p. 383. 3 Apud Chesnium t II, p. 623. . Richerius, lib. II, cap. 25-35. 5 Apud Domnui Bouquei, t. X, p. 17.

15쪽

nachus l). Capetianae actioni, eo quod sedem Aurelianensem tenebat, strenue inserviebat Arnullas 2ὶ multosque, licet Metropolitani dignitate non floreret, sola

virtutis, doctrinae et prudentiae auctoritate secum trahebat. Hi sunt ecclesiae principes Adalbero et Arnullas. Ad hos autem accedit, virtute minor, disciplina et arte haud impar, Ascelinus seu Adalbero Laudunensis. In sedem, rege Lothario favente, a tenera aetate ascenderat S). Ex Loiharingia oriundus, dives opum, posseSSionum locuples, scin studio litterarum versatus est, musis indulsit, pluraque opera composuit, inter quae poema inscriptum Carmen, quo mordaci versu monachos carpit episcopus 4ὶ Adalberonem, cujus suffraganeus erat, ducem Saepe secutus est, easdemque partes, scilicet Capetianas, coluit. Sed Laudunensem episcopum quisque suspectum habebat nempe is mobilis animo irrequietus, dolosus, nec dsti observantissimus, auctoritatem vi mentis et eloquentia paratam improbo ingenio vitiabat. Adde ambiguas de moribus eius voces et Emma regina et Adalbero LOudunensis episcopus infames stupri criminabantur. . . et quia suppresse dictum ad omnium aures devenerat, episcopis visum est id esse discutiendum, ne frater et coepiscopus eorum infamiae tantae subderetur 5ὶ so

1 Richerius, lib. IV cap. 52. Cf. Acta concilii sancti Basoli, apud

Domnum Bouquet t. X, p. 511.

2 Vide Richeri lib. I, cap. 84 et 85. 3 Gallia Christiana t. IX, col. 521. 4 Hisi litigraire de la France, t. X, p. 524 5 Bitherius, lib. II, cap. 79.

16쪽

metropolitano collecta est synodus apud Sanctum-Magram. Nescimus, aliquot Richerii verbis deficientibus, quae synodi fuerit sententia; at nunquam crimine purgatum esse Adalberonem conStat.

Cum his tribus episcopis consentiunt alii praesules, mandata, quasi more militiae, exsequentes Solus Caialaunensis Gibuinus a publicis rebus, actionumque discordiis longe remotus, totus suisse videtur in dioecesi administranda ut verba testantur in eius tumulo inscripta si Bic jacet Gibuinus bonus episcopus l). In rebus Lotharingiae primum consilia depromere coepit Adalbero Remensis Defuncto thonii, filius, tres annos

natus, ipse tho nomine, superstes erat. Hunc puerum rapuit Boiorum Dux Henricus qui regnum usurpavit si Quod dum a Lothario expetendum cogitaret, cumque conceSSa Belgica sibi socium et amicum sacere moliretur legatos praemisit, apud quos, sacramento commune negocium

firmaretur 2). Pacto laedere, rex statim Virdunum invadit a. 984); at aliquot mensibus elapsis, quidam Othonis autores, scilicet Theodericus, Belgis Dux et necnon et vir nobilis ac strenuus odes ridus, Sigefridusqu0que vir illustris, Bardo etiam et Gogilo ratres clarissimi et nominatissimi Virdunum irrumpunt eamque a Gallis evacuant 5ὶ δε Codes ridus autem Adalberonis Bemensis frater, Laudunensis Adalberonis Bardo et Go-

1 in Gallia Christ. t. IX, col. 871. 2 Richerius, lib. III, cap. 7. 3 Id ibid. cap. 103.

17쪽

gilo fratres erant. Quo audito, exercitum jam dimissam revocat Lotharius, repentina aggressione urbem occupat. ac captos comites in carcerem conjicit l). Nihil amplius ea de re narrat Richerius Gerberti vero ex epistolis quid in hac contentione senserit aut egerit Adalbero emensis, in lucem proferre poSsumus. Anno 984, jam crebriores epistolas episcopis Germanis inscriptas legere est Othoniensi stirpi ob multa beneficia addicti, Obliti sunt Archiepiscopus et ionachus sese in Gallia Lothario rege, versari. Attendenti autem et obscura quaedam verba penitus Scrutanti, eorum sententiam, densissimis tenebris interdum involutam, introspicere licet, et quibus partibus indulgeant, etsi de pluribus taceant, agnoScere . . . . Multa chartis non credimus quae legatis committimus ... Huic abbati irardo sibi intim pater meus Adalbero vobis per omnia sidus multa commisit, de statu et pace regnorum vobiscum habenda ... O mi pater moerens simili de causa maerentem quibus affabor verbis Caesare destituti praeda hostium sumus Caesarem in filio superesse putavimus. O qui prodidit quis nobis alteram lucem eripuit agnum matri, non lupo committi oportuit 2). Nec satis est Adalberoni in eos questus erumpere, Vel inertibus votis Caesaris silium adjuvare, quem Summa ope, vi etiam, si res postulet, tueatur si Nos quidem pietas

1 Richerius, lib. III, cap. 107. 2 D. Bouquet t. X, p. 275 Moguntino archiepiscopo Gerberti epistola, anno 984.

18쪽

et multa circa nos thonum beneficia filio Caesaris adversari non sinunt. Denique res nostras ad auxilium promovimus 1 . Non modo Henricum insectatur, sed etiam Francorum reges. ... cce palam destituitur cui ob paterna meritasdem devovisti, devotam servare debuisti Germanum Brisaea Rhenani littoris Francorum reges clam nunc adeunt Henricus reipublicae hostis accurrit. . . Novimus alta consilia, Francorum impetum : sed quem finem habeat non ignoramus 2). Germanos episcopos, ne imperium dividi patiantur, vehementissime hortatur. . . . Quo recessit sanctissima 1ides excideruntne animo beneficia thonum vobis conlata magnam intelligentiam vestram revocate, generoSitatem perpendite, ne perpetuo dedecori generi vestro esse velitis. Si vires vos destituere acclamatis, meliora sentientes perquirite, nos lautores, coadiutores in talibus negotiis ore confidite. In perturbatione et confusione omnium rerum, quis alterius levabit onus Postremo si salva dignitate vestri nominis urbem revirorum tutari non valetis, Remorum utrique nostrum sit salis ... 5). Attamen quam ambiguas agat partes haud ipsum fugit Adalberonem Quum suum ipsius nepotem comitis Gode

19쪽

fridi filium, invito Loihario sacravisset, ea de re se purgare conatur, et suo ab ossicio non discessisse contendit. . . . Et

quia rex coelestis dicit : reddite quae sunt Caesaris Caesari, quae sunt De Deo, nostris legibus puram fidem, purum servitutis obsequium semper impendemus, in nullo deviabimus, Domini tamen partes priores aciemus. Sed quoniam quae Domini sunt hoc tempore pauci providerunt, si quando legem Domini gelamus, aut perfidia aut alio quolibet vitio denotamur Deoque sit ut ut ea dicam), inter malleum et incudem positis, sine actura animae et corporis spes evadendi sit dissicilis s). Adalbero sociusque Gerbertus, dum summa simulatione insidias parant, ibonem in regno sub tutela Lotharii institui se velle fingunt. Quantis occupationibus ei- publicae detineatur noster, ut ita dicamus, fiduciarius pater Adalbero et tarditas hujus legati indicat et praesens ab urbe emensi absentia. Causa negotium continens status regnorum est. Nam dum a Lothariensibus regni primatibus obsides accipit, dum filio imperatoris parere cogit sub regis Francorum clientela, dumque ΙΙenricum

in Gallia regnare prohibet, vestro nomini convenientia quae mitteret non habuit. .. 2). M Atque alias Dominam meam Theophaniam imperatricem nomine meo. convenite : reges Francorum stio suo lavere dicite, nihilque eos aliud conari, nisi tyrannidem Henrie regem se

1 D. Bouquet t. x, p. 279, Ecbert archiep. Trevirensi expers. Adalberonis, anno 984. 2 Id. ibid. p. 279, Geraldo abbati Aurilliacensi Cerberius, anno 984.

20쪽

sacere volentis sub nomine advocationis, velle destruere uuae si cum Richeri enarratione, supra memorata 2), conseras et etiam aliis quibusdam Gerberti epistolis, mendaci specie velata consilia apparent. Et enim si regi consentiant, cur ab eodem suspecti habentur Cur tenebris quasi involuti incedunt, nisi in regem coniurati rquid de mandatis ad Beatricem, Hugonis sororem, missis censebimus, vel de his monachis qui clanculum cum Duce colloquia faciunt I) Praeterea, nonne ab Adalberone iste Odestidi silius, quem, cum inconsulto Lothario,

Virdunensis episcopus electus esset, diaconum et presbyterum ordinaverat, ad rebellium ineliatur et Felices quibus paterna virtus exemplar sit imitabile. Vester genitor hoc petit. epentinus casus ne vos deterreat, silio Caesaris fidem quam promisistis inviolatam servate, omnia castra ab hostibus tuemini, denique nec Scarponnam nec Haidonis castellum, nec quidlibet eorum quae vobis reliquit Francis reliqueritis, illecti aut vana spe suae liberationis, aut terrore sui cruciatus aut filii rideriei. Haec praecepta magnanimus pater generosis siliis dedit Sentiunt in vobis hostes non se totum cepisse Godestidum, auxilia undique comparate liberatores patriae, vos similes patri in omnibus repraesentat Caeterum alia se

1 D. Bouquet t. IX, p. 279. Domitiae linigae Cerbertus, anno 984. 2 mcherius, lib. III, cap. 97-108. 3 D. Bouquet t. X, p. 282. Beatrici duci ex persona Adalberonis epist. anno 984. . D. 0uquet t. X, p. 282. Adalberoni vocato episcopo Virdunensi et Hermanno statribus Cerberii epist. anno 985. -- Talia Mathildi

SEARCH

MENU NAVIGATION