장음표시 사용
41쪽
8uae responderet, multo successu rerum secundarum levatus ad multam pietatem intendit l). x durat se res ecclesiae tuiturum esse et etiam aucturum Hugo Deo propitiante mox futurus rex Francorum, in die ordinationis meae promitto, coram Deo et sanctis ejus, quod unicuique de vobis mihi commissis canonicum privilegium et debitam legem atque justitiam conservabo et defensionem, quantum potuer0, adjuvante Domino, exhibebo, sicut rex in regno suo unicuique episcopo et ecclesiae sibi commissae per rectum exhibere debet, populoque nobis pedito me dispensationem legum in suo jure consistentem nostra auctoritate concessurum 2ὶ Quum episcopi quidam regis electi auctoritati repugnarent, ne sorte infirmaretur novum cedus, eorum petulantiam tum promissis tum minis refrenavit Sin. In carcerem conjiciebatur Arnulsus dignitate necnon et nomine et genere princeps inter episcopos . Quem cum a sede deturbare Hugo statuisset, episcopi adeo jam stricte Capetianorum causae devincti erant, ut Carlen-
1 Richerius, lib. IV cap. 12. 2 Rer Gallic scrip. t. X, p. 658. 3 Ibidem page 392. Epistola archiepiscopo eguin ex pers0na
regis Hugonis. η .... Honeste ac benign affectu F0s monemus , uti ante kalendas novembris, eam fidem , quam caeteri nobis firmaverunt, confirmetis ob pacem et oncordiam sanctae Domini ecclesiae, totiusque populi christiani ne si sorte, quod n0nipiamus, persuasione quorumdam pravorum diligenter vobis exsequenda minus audiatis, sententiam Domini papae et comprovincialium episcop0rum duriorem proseratis, nostraque omnibus nota mansuetudo justissimum correctionis assumat gelum regali potentia.
42쪽
sem principem, imo unum e suis vexare non dubitarent. Id imprimis curat Hugo ut a Papa Arnullas in ius vocetur, et ab eo sententiam rogat et Novis atque inusitatis rebus permoti, summo studio summaque cura, vestra consilia expetenda decernimus quippe cum sciamus vos omne tempus in humanis ac divinis studiis exegisse. Considerate ergo quae acta sunt et facienda praescribite : ut et sacris legibus suus honor reddatur et regalis potestas non annulletur. . . Ergo qui vices apostolorum tenetis, statuit quid de altero duila fieri debeat, ne nomen Dei per nos blasphemetur et ne sorte justo dolore permoti ac vestra taciturnitate urbis excidium totiusque provinciae moliamur incendium. Nec dudiet Deo excusationem praetendetis, si nobis quaerentibus atque ignorantibus, formam judicii dare nolueritis l). Remorum quoque dioeceseos sustraganei ut Arnullas a sede removeatur postulant. Q. Non sumus nescii, beatissime Pater, jamdudum oportuisse nos expetere consulta sanctae romanae ecclesiae pro ruina atque occasu sacerdotalis ordinis sed multitudine tyrannorum pressi, longitudine terrarum remoti, desideria nostra hactenus implere nequivimus. Nunc itaque vestro examini non sine magno dolore perserimus novum atque inusitatum crimen Arnulsi emorum Archiepiscopi, qui famosus apostata factus, locum Iudae traditoris olim in ecclesia tenet... 2). Quum nullum responsum a papa veniret rex et episcopi,
si Sacrosancta concilia Labbe t. IX, col. 737. . Id. ibid. col. 738.
43쪽
invito Papa in iudicium Arnullam vocare statuunt. Numa Romana Gallicam ecclesiam seiungere et eam sui juris
sacere rex voluerit, asseverare non au8im, etsi Verbis episcoporum perpensis, id non temere conjici liceat. Ad hoc Boma, summa ignorantia, vitiis, servitute, quasi obruta videbatur in Gallia vero praecipui episcopi litteris et doctrina florebant. Igitur concilium indicit Hugo dicto regio decretum est, ut episcopi Calliae omnes qui valent et maxime qui cum provinciales sunt in unum conveniant; qui autem adesse non possent suam absentiam per legatos idoneos a suspitione purgarent l) s Pauci tamen episcopi adsuerunt incertum a Bomae metu, an regis invidia anne episcopum episcopi regum gratia damnarent 2). Acta remensis vel sancti asoti concilii a Ger-berto digesta icterius in breve coegit. Quae autem
acerbe repudiant abbeus bin, Baronius 4j. Benedic
si Bieherius, lib. IV, cap. 51. 2 Concilium Remense D. Boiiquet t. X, p. si a cium est autem magna industria principum, ut, quia omnes Galliarum episcopi eo con enire non p0terant, propter quasdam regni necessitudines, in maxime convenirent qui cumprovinciales essetit, deinde ex vicinis provinciis fama et dignitate honestiores a 3 Concilia, . ix, col. 737. Siclinius heia concilii germana, pura, simplicia et incora, sicut ab exceptoribus notariis, vel aliis scripta suere, non exstant Gerbertus Arnulli adversarius, in hoc conciliabulo ad Rem archiepiscopatum evectus, et a Romano Pontifice deinceps amotus, eadem acta edidit, sed paraphrastice et rhetorico magis
quam hist0rico m0re.... 0 iam Synodus quam pseudosyn0dus appellanda erat.
si Annales ecclesiastici, t. XVI, p. 30 i.
44쪽
tini vero, si non verba, sententiam saltem admittunt l). Praeerat Seguinus Senonensis Archiepiscopus a quem et aetas et vitae meritum ac scientia commendabat 2ὶ sBeo Archiepiscopo aperte avebat; sed ejus parum valebat auctoritas. Praestabat enim Arnullas Aurelianensis qui a ordinis custos ac omnium gerendorum interpres declaratus est eo quod inter omnes Galliarum episcopos sapientia et eloquentia clarior haberetur. Cum vero concilii acia repetere haud utile duxerim, ad hoc solummodo velim attendas cunctos episcopos et etiam Arnulsi cognatum Bovonem Lingonensem Archiepiscopum, tanquam erga Regem summa vi studium declararent insectatos esse. Solus, ut videtur, Seguinus Arnullam esse episcopum meminit, et ratus totius ecclesia dignitatem saluteinque in discrimen venire, si proprio motu unum e suis regi injuriam vindicanti traderent, si non id sese permissurum respondit, ut is qui maiestatis reus accusatur sub discutiendi censura ponatur, nisi ante ex ureiurando promissionem indulgentiae, ab regibus et episcopis accipiat. y Rogat ipse Aurelianensis Ar-nulsus ut defensores si qui sint pro parte rei agentes audiantur. Tum surgunt ab episcopis dissidentes monachi qui romanae sedis autores recte de Arnulso judicandum esse, nisi comprobante Papa, negant. Haec erat salsarum
s)T. x, p. 13. Vix ac ne vix quidem dubita Rivetus, quin sinceram concilii sancti asoli narrationem acceperimus Gerbertus praeter trium nihil huc de suo attulit nec afferre potuit. . . . s 2 Ibid. p. 514. Cf. Richerium, lib. IV. cap. 52.
45쪽
decretalium doctrina, nuper in Galliam allata, qua promo-ior concilii quasi impeditus se expedire rustra conatur. Idcirco plura in monachos retorsit Arnullas, quae in unum a Gerberio congesta sunt i). Haec est illustris disertaque gallicanarum doctrinarum professio. Quosdam
afferam loco8. Quam romana ecclesia repetit reverentiam, intra certos fines orator coercet si Nos vero, reverendissimi patres, romanam ecclesiam propter B Petri memoriam honorandam decernimus, nec decretis romanorum Pontificum obviare contendimus; salva tamen auctoritate Nicaeni concilii, quod eadem romana ecclesia semper venerata
est... Quid ergo num privilegio romani Pontificis derogabimus minime. Sed si romanus episcopus is est quem
scientia et vitae meritum comimendet nec silentium nec
nova constitutio metuenda sunt. Quod si vel ignorantia, vel metu, vel cupiditate abalienatur, vel conditio invidiam facit, quod sere sub haec tempora vidimus, Romae tyrannide praevalente tunc multo minus idem silentium et nova constitutio formidanda sunt. Non enim is qui quolib&modo contra leges est, legibus praejudicare potest σ). In medium vocat flagitia quibus apostolica sedes sedatur si Sedis lugenda Roma, quae nostris majoribus clara patrum lumina praebuisti, nostris temporibus monstrosas tenebras, suturo saeculo famosas effudisti Olim accepi-
1 Arnulfi liberiorem orationem in historiam inserere non ausus eSt monachus Richerus. 2 Rer Gallic script. t. X. p. 523.
46쪽
mus claros Leones, magnos Gregorios. Quid dieam de Gelasio et Innocentio qui omnem mundanam philosophiam sua sapientia et eloquentia superant .... Quid sub haec tempora non vidimus ' Vidimus Iohannem cognomento Octavianum in volutabro libidinum versatum .... Succedit Romae in pontificatu horrendum monstrum Bonifacius.
cunctos mortales nequitia superans, etiam prioris pontificis Sanguine cruentus .... v Inde quatenus ecclesiae liberae esse debeant exponere suscipit a Num talibus monstris, hominum ignominia plenis, scientia divinarum et humanarum rerum vacuis, innumeros sacerdotes Dei per orbem terrarum, scientia et vitae merito conspicuos, ub-jici decretum est . . . Quid hunc, reverendi patres, in sublimi solio residentem, veste purpurea et aurea radiantem; quid hunc, inquam, esse censetis Nimirum si charitate destituitur, solaque scientia inflatur et extollitur, Antichristus est in templo Dei sedens et se ostendens tanquam sit Deus. Si autem nec charitate undatur nec scientia erigitur, in templo Dei tanquam statua tanquam
idolum est a quo responsa petere, marmora SonSulere est... v Romae ignorantiam acerbe increpat si Sed cum
hoc tempore Romae nullus pene sit, ut fama est, qui litteras didicerit, sine quibus, ut scriptum est, vix ostiarius esticitur, qua ronte aliquis eorum docere audebit, quod minime didicit . . . s Deinde postquam Arnulsi singula quaeque crimina confirmavit, et defensorum verba curiose perpendit iterum in Romanam sedem invehitur. atque ita orationem absolvit. Iam pene omnes dicit a supremo pontifice discedere et . . . Sed o infelicia temporal
47쪽
quibus patrocinio tantae frustrantur ecclesiae. Ad quam deineeps urbium confugiemus, cum omnium gentium dominam humanis ac divinis destitutam subsidiis videamus 'Ut enim planius dicamus palamque fateamur, post imperii occasum haec urbs Alexandrsnam ecclesiam perdidit, Antiochenam amisit; et ut de Asrica taceamus atque Asia, ipsa jam Europa discedit. Nam Constantinopolitana ecclesia se subduxit interioria Hispaniae ejus judicia nesciunt.
Fit ergo discessio, secundum apostolum, non olummodo gentium, sed etiam ecclesiarum quoniam cuius ministri Gallias occupaverunt, nosque totis viribus premunt, Antichristus instare videtur. ... ipsa insuper Roma, jam pene
sola, a se ipsa discedit, dum neque sibi, neque aliis consulit etc. l). 0rationibus Arnuissi et episcoporum sententiis ei faventium victi cedunt defensores. Tunc ab omnibus derelictus Lotharii infelix filius cum seipsum purgare frustra tent
Visset, a argumentorum rationibus succubuit, et sese reum ac Reerdotio indignum coram consessus est 2ὶ sQuin imo, episeopis suadentibus a regum pedibus prostratus, crimen consessus est; et sacerdotio se indignum asserens, pro vita et membris suffusus lacrimis postulabat. Unde et universam synodum in lacrimas coegit. Reges multa pietate flexi, vitam et membrorum integritatem indulgent. Dein insignia exuit, et libellum abdicationis coram regibus in concilio legit atque subscripsit 5).
1 Rer Gallic scrip. t. X, p. 526. 3 Richerus, lib. IV, cap. 9. 3ὶ Id. , ibid. , cap. 70, 7 et 72.
48쪽
Sic vero corruit ultimum, quo sustentaretur Carolina domus, sulcimentum. Nunc supersunt e regia prole princeps in vincula conjectus et episcopus quem ignominia sodales notavere Solus episcopatu abrogati tutelam suscepit Seguinus; et ea de causa regem acriter redarguit, unde ejus odium in se concitavit lin. Arnulso autem dejecto, quem in locum eius substitueret elegit Hugo. Nec petitores deficiebant. Rex vero. longa rerum experientia doctus, viros genere et opibus Valentes neglexit, atque cum archiepiscopum quaereret qui eo magis devotam fidem servaret quo humiliori loco oriundus esset, Cerbertum monachum respexit 2ὶ Is autem Adalberone olim familiarissime usus, vi mentis, scientia, dicendi arte, dignus erat qui primam Galliarum sedem teneret. Praeterea in rebus publicis gerendis ingenium
acutum, Summamque solertiam exercuerat Gerbertum
quidem aliquando inhoneste se gessisse perhibent. Dicitur partes alias, prout commoda poscerent alio tempore adjuvisse, et etiam duobus adversariis una inserviisse. adeo ut styl'versatili contumelias contumeliis retorqueret ab ipso prius scriptas 5j. Si vero sorte requiras an Ger-berto auctore Arnullas a sede deturbatus sit, hoc crimine sese vehementer purgat in epistolis et orationibus 4ὶ.
1 Gallia Christiana t. IX, 0l. 60. 2 Rer Gallic script. t. X, p. 416 Epistola Gerberti ad Wilderodum
a. . . . Fateor me nescire cur egenus et exsul, nec genere, nec divitiis adjutus, multis locupletibus et nobilitate parentum conspicuis praelatus sit. .
3 Ibid. t. IX, p. 280. 4 ibid. t x, p. 414. Epist. 60rberti ad Wilderodum.
49쪽
Nihilominus male apud omnes audiebat, ita ut, cum Remensium civium odium, fastidiaque pateretur, tempus desideraret quo humilis monachus in coenobio obscuram vitam degeret ij. Attamen ubi eo adductus est ut dignitate, instantibus adversariis, spoliaretur tum firmo animo atque summa vi aggredientibus obstitit. Iohannes autem Papa Hugoni Capeto regnum usurpanti minime se insensum praebuit. Sed Galliarum episcopos aegre tulit in decretalia rebellantes. Itaque statim ab eo missus in Galliam legatus qui Arnullam in sedis possessionem restitueret, atque episcopis, concilii sancti Basoli participibus, sacris interdiceret. Inde Gerbertus pugnae
se accingere, sententias actaque concilii tueri, episcoporum animos erigere, pontifici romano obsistere Bis verbis labantem Seguinum et quid faciat incertum incitat a .... Romae dicitur esse qui ea, quae damnatis, justiscet, et quae justa putatis damnet et nos dicimus quod Dei tantum est et non hominis ea quae videntur justa damnare, et quae mala putantur, justificare. . . . Quomodo
ergo nostri aemuli dicunt quod in Arnulsi dejectione, Romani episcopi judicium expectandum fuit Poteruntne
docere Romani episcopi judicium Dei judicio majus
esse Sed primus Romanorum episcopus, immo ipsorum apostolorum princeps clamat: Oporte obedire Deo magis quam hominibita Clama et ipse orbis terrarum magister Paulus : Si quis vobis annunciaverit praeter quod acce-
1 Rer Gallic script. t. X, p. 418 Abbati sancti Geraldi et fratri
50쪽
pistis, etiam angelus de coelo, anathema sit. . . Quod si propterea sua communione nos indignos ducit, quia contra evangelium sentiendi nullus nostrum consentit, non ideo a communione Christi nos separare poterit. . . Quod
si hic qui vitam ademit corporalem vel sibi, vel alteri, homicida est hic qui sibi, vel alteri, vitam adimit sempiternam, quo nomine appellandus est'. . . Sit lex communis ecclesiae catholicae Evangelium apostoli, prophetae, canones Spiritu Dei constituti, et totius mundi reverentia consecrati, decreta sedis apostolicae ab his non discordantia : et qui per contemptum ab his deviaverit, per haec iudicetur, per haec abiiciatur Petro haec servanti, et
pro viribus exequenti, sit pax continua et continuo sempiterna. . . Iterum Valete et a sacrosanctis et mysticis suspendere Vos nolite. Qui enim accusatus ante judicem
tacet, confitetur et qui judice judicante poenae se addicit, confitetur. . . Repellanda igitur salsa accusatio et contemnenda illegalis judicatio ne, dum volumus videri innocentes coram ecclesia, essiciamur nocentes l). Gerberius Vero, utpote qui praecipue argueretur, judicibus occurrit. si Nunc ad votum meorum hostium, quia ex toto orbe fieri non potest, saltem ex toto nostrorum principum regimine, ut universale cogatur concilium, modis quibus valeo, elaboro. Eo conveniendi et disceptandi non solum curiosis, sed etiam hostibus libera datur acultas Tantum quippe a nobis abest maleficium, tantumque in innocentia considimus, ut regulare judicium non solum non devite-
