Quae partes fuerint episcoporum in Capetianis ad regnum provehendis

발행: 1856년

분량: 70페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

sentire, interdum alia scribere ecterius fatetur Fidissimum vobis Adalberonem emorum archiepiscopum nullo modo harum rerum conscium acieiis, qui quanta prematur tyrannide testantur epistolae ad Archiepiscopos vestros directae, in quibus nihil eorum quae voluerint scripsit, sed quae tyrannus extorserit oscitanti s). Adalbero autem et Cerbertus, dum in Lotharium con-jurant, Hugoni Capeto secreto cedere esse junchi videntur dam anno 979 Ducis amicitiam aucupabatur Archiepiscopus 2ὶ inter quos Ait ardus quidam S. Theoderici prope Remos abbas, quem intimum praesul habebat, primus internuntius fuit Sin. Anno 985 Sigefrido modestidicomitis germano, haec inter alia mandat Gerbertus . Iloc insuper vestrae fidei committimus, quia, si Hug0nem vobis in amicitiam colligaveritis , omnes impetus Francorum facile devitare valebitis 4ὶ η Eodemque anno haec idem innominato bscuram epistolam et sine

comitissae, codesridi uxori, scribit Cerbertus Pactum cum Francis hostibus nullum facite Franeorum reges aversamini Castra omnia sic tenete, si defendite, ut nullam in his habeant partem adversarii vestri a Ibid. p. 283. 1 D. 0uque , t. X , p. 283. Notegario episcopo Leudensi Gerbertus. 2 Id. ibid. p. 275. Adalberoni arch. Gerbertus Amicitia Hugonis non segniter expetenda , sed omnino conandum , ne bene caepta male abutamur. 3 3 Id. ibid. Dux Hugo nacia occasione ex dissensione Episcopiparisiensis et abbatis Gualonis, abbatem n0strum iraesum inter cete

ros ad se venire orat.

i Id. ibid. p. 283 Sigefrido comitis silio Gerbertus, anno 985.

22쪽

nomine paneis absolvimus. Lotharius rex Franciae praelatus est solo nomine Hugo vero, non nomine sed actu et opere rius amicitiam si in commune expetissetis, siliumque ipsius cum filio saris colligassetis, jam dudum

reges Francorum hostes non sentiretis l). v Nec Lotharium insidiae quas isti machinabantur latuere. Itaque Archiepiscopo insensus se de sed Adalberonem

detrusurum esse minabatur atque etiam necaturum e Noveritis, scribit Gerberius heophaniae imperatrici, etiam reges Francorum nos non aequis Oculis intueri, e quod de vestra fidelitate eis contraria sentiamus, simulque quod multa familiaritate fruamur Adalberonis Archiepiscopi Remorum, quem simili de causa insectantes insidissimum sibi putant... Bes eo processit ut jam non de sua expulsione agatur, quod malum tolerabile esset, sed de vita et de sanguine certent. Hoc mihi Secum commune est, quasi se contra conatus regios incitanti Moles denique oppressionis tanta est vestrique nominis tanta invidia, ut suas miserias nullis audeat vobis significare rescriptis 2).s Adalbero autem , in tam dissicili rerum articulo , se innoxium fidemque servatam testari et ... quia Senior meus de revocatione regni nihil dixerit, sed de sola advocatione, nec dandi licentiam clerico interdixerat, sed insuper benevole consenserat, ut a legatis meis intellexi, si ea sacere vellet quae pater suis spoponderat et proficiscentem absolvi et ut id pro quo obsides dati erant

1 D Bouquet t. IX, p. 282. 2 Id. ibid. p. 283.

23쪽

sincerissime conservaret, fidem exegi, quam et hactenus obtulit et adhuc, ut credimus, offert Gradum diaconatus ac presbyteratus ei contuli, ne a nobis emancipatus in accipiendo alteri manciparetur, et ne ecclesia nostra invidiae pateret, subdiacono ex se ad episcopalem apicem assumpto simulque quod hi gradus nec provincias, nec villas quae regnorum sunt conserunt, sed quae potius coelestis sunt regni: id est adversari vitiis, coli virtutes. In quo mihi crimen perfidiae ac insidelitatis protendebatur, ostendi, ut arbitror, et me idem maxime habuisse et fidelitatem seniori meo imprimis conservasse i).

Mihi quidem dubium est an bona fide Archiepiscopus egerit, cum in odio perstet Cerbertus ejus consiliorum omnium intimus particeps Scholasticus autem de pace inter regem atque Ιlugonem composita moeste dolet ac regis proposita innominato denuntiat a Conjuratio in filium Caesaris ac in vos et acta est et agitur, non solum a principibus inter quos Carolus Dux jam non in occulto est, sed etiam a militibus quos spe aut metu allici est possibile. Dux Hugo xi Calendas duli regem ac reginam osculatus est tandem astutia quorumdam, ut in coniuratione tanti viri nomen ore putaretur quod minime est nec ore putamus hac tempestate 'in s lanius etiam pellucet adversa mens hac Invectiva in urbem Firm Sem. . . . Unitatem sanctae Domini ecclesiae scidisti, sanctissimam societatem humani generis abrupisti. Quid

1 D. B0uquet t. IX, p. 284 Purgatio Adalberonis. 2 Id. ibid. p. 284.

24쪽

enim aliud egeris cum pastorem tuum voluntate hereditarii regis, consensu et favore comprovincialium episcoporum electum, ac insuper episcopali benedictione donatum, adhuc pertinax minime recognoscis Τeque velut membrum mutilum ae deforme, sine unitate corporis, ex oleo in oleastrum inserere tentas Ideo pastorem non recognoscis quia regem tuum regno privare moliris. Non est tui juris creare novos reges ac principes, id est sub insolita transire iuga Gravissimum est peccatum tuum, impia civitas. Non confregit aries muros tuos, non lameinsecti milites, nullo telorum genere pervas sunt. Sanctuarium Domini corrupisti, sanctuarium Domini perva sisti ac possides Spelunca latronum lacta es... ReVertere, revertere ad pacem ecclesiarum et ad unitatem regnorum, civitas virtutum expultrix, ac vitiorum receptrix sin. Itaque acrior in dies increscit ira regis et in quem cumulum ira furorque regis in nos proruperit, testis est impetus ejus repentinus et inopinatus, vixque sine multa

caede partium repulsus... v cal aprilis conventus Franeorum indictus est ibique crimine insidelitatis pulsabimur, quod episcopum Virdunensem licentia donaverimus, quodque in presbyterii honorem permoverimus 2). si isto conventu nulla apud Richerium neque alios. Inimicitias etiam posuisse rex videtur, ut administrandae dioecesi operam Archiepiscopus, timore excusso impenderet. Is

1 D. Bouquet t. IX, p. 285. 2 Id , ibid. p. 285. Imperat Theophaniae et filio Othoni, ex persona Adalberonis.

25쪽

iamen de rebus publicis disserere cum suffraganeis episcopis nec omittit nec desinit, si saltem ex uno verbo talia inferre liceat et Multa super statu ecclesiarum Domini, multa super publicis privatisque negotiis ratiocinaturi, cum vestra diocceseos constatribus charissimo vos invitamus assectu, non tantum nostri quantum vestri causa honoris ac utilitatis ij. Caeterum amicitia, si qua fuit, male quidem sarta est. Rupto enim, ne unquam revocaretur, veteri cedere, iam postquam a partibus Carlensibus recessit Remensis Archiepiscopus, totius sere ecclesiae in Hugonem Capetum Spes Votaque et opes reseruntur ut obeunte Othario, eodem lanere regia Caroli magni soboles extincta esse

videatur a. 986). Sepulto Lothario, ait Richerius, Ludovicus filius a

Buce aliisque principibus in regnum subrogatur Circumvallatur ergo ambitu universorum. Promittunt benevolentiam spondent sidem 2 Dum vero regis nomine et honoribus Ludovicus ornatur, re vera Hug Capetus rex est et regia auctoritate utitur. Itaque stipatores si cum Due ei commorandum asserebant, eo quod adolescens

tanti principis prudentia simul et virtute informari indigeret sibi quoque utilissimum sieri, si potentis dispositioni

ad tempus cederet, cum sine eo nec regnandi potentiam habere ex integro posset, et per eum Strenue atque utiliter omnia administrari valerent. ex . . . collat cum

1 D. Bouquet,t. IX, p.285. Ad comprovinciales ex persona Adalberonis. 2 Bicherius, lib. IV, cap. 1.

26쪽

Duce concilio, ei abinde tota mente addictus savit s). Τam breve autem fluxit Ludovici regnum ut sere nulla ab eo gesta sint. Quum vero Adalberonem jamdudum odio prosequeretur, ira diu compressa erupit. Adalber Remorum metropolitanus episcopus, homo omnium quos terra sustinet sceleratissimus, contempto patris mei imperio, thon Francorum hosti in omnibus savit. . . Qui ut poenas pro tanto commisso solvat, aequum et utile videtur quatinus pestilente compresso, metus adoriendi talia, quibusque pravis inseratur 2). , Quibus auditis Adalbero perpaululum anxius est nempe, cum ipsi Hugo faveat, quid periculi timendum Quin imo vim vi repellere parat. Conscribit milites Gerberius a nec satis sciam utrum exercitum ante autumnum in Italiam deducam, an in Germania demoremur, ut quam plurimas copias contra Ludo icum, regem Francorum, nisi quieverit, comparemus, qui amicis inquietissimus, pernitiosissimis hostibus non multum inquietus, quis sit, quidque de eo intelligi oporteat, velox exitus comprobabit I). Attamen si rex tanto animo praeceps in metropolitanum, assumpto Duce, cum exercitu sertur. Ipsam urbem appetit, atque irrumpere contendit At brevi, primo impetu residente, a proposito regem Hugo dimovendum curat a rimatum tamen consilio usus, legatos praemi-

1 Richerius, lib. IV cap 1. 2 Id ibid. cap. 2. 3 D. Bouquet t. IM, p. 291. Raimundo uriliacensi abbati Cerberius, anno 987. i Richerius, lib. IV cap. 3.

27쪽

Sit, per quos quaereret, an episcopus resisteret regi an ex obiectis purgari statuto tempore paratus esset. Si contra Staret, sese mox obsidionem urbi adhibiturum dicerent, captamque urbem cum ipso hoste compres8urum. Si vero Objectis respondere non dubitaret, obsides ab eo sege accepturum ducturumque s) s Conditionem pacis praepropere subit Adalbero. . . . Si de praeteritis agitur, regum salutem hactenus optaVi. Eorum genus colui. Principum quoque commoda, pro ratione amavi. Si de praesentibus, regis ussa exequi non moror, obsides quos vult, trado rationem contra objecta intendere non dissero et). Vocantur igitur proceres, ac Silvanectum devenit Archiepiscopus; sed quo tempore se criminibus purgaturus erat, Ludovicus ex improviso interiit 5). Tempus aderat quo jamdiu Optatum sinem Capetiani erant assecuturi sum etiam patuit quanta auctoritate Episcopi valerent. Quum enim nullus Ludovici filius Superesset, in controversiam veniebat, utrum jure hereditari ad patruum Carolum regnum transiret, an tran8Verso cognationis ordine posthabito, ad eum qui suffragiis evectus obtineret Sententias autem de regno rogandas esse primus inter episcopos Remensis Adalbero censuit; cui cum plerique assensissent, nihil prorsus a solio IIugonem prohibuit. Sed Richeri enarrationem repetamus. Bege mortuo, instat Dux Adalberonis purgationi. Pro-

1 Richerius, lib. IV, cap. 3. 2ὶ Id. ibad, , cap. 4. 3 M. ibid. cap. 5.

28쪽

oeribus igitur in unum convocatis, a Dux sic orsus coepit: huc ex locis diversis regio jussu vocati, ad discutiendum ea quae summo pontifici Adalberoni objecia sunt, multa fide, ut puto, convenistis. Sed divae memoriae rex qui intendebat, quoniam hac vita privatus est, controversiae statum nobis discutiendum reliquit. Si ergo praeter eum est qui intendere audeat, eoque animo valet, ut exsequendae litis partem arripiat, adsit coram, quid sentia edicat, nihil metuens criminato intendat. Si vera proserat, ejus verborum approbatores nos sine dubio habebit; quod si calumniator salse confinxit, vocem supprimat ne tanti facinoris argutus poenas solvat. Teracclamatum est, ut delator procederet, ter ab omnibus negatum est. v Nemo enim, rege excepto archiepiscopo adversabatur, quippe cui Dux patrocinaretur cujus auctoritati nullus sane obsistere valuit et Dux itaque iterum locutus est si lis jam cecidit, quia qui intendat non est, metropolitano ut pote viro nobili et multa sapientia inclito, cedendum est. Ab hac ergo suspitione penitus discedite, summumque praesulem multo honore excolite.

Quid enim prodest suspitionem habere, cui in judicio

non uere vires quicquam dicere. Sic crini in solutus: in pristinam dignitatem restituitur Adalbero. Ergo summo Pontifici dux reliquorum primatum conSen Su, exsequendae rationis honorem de utilitate regni attribuit, eo quod ipse divinarum et humanarum rerum scientia excelleret, atque lacundiae efficacilate plurimum valeret. 1 v

1 Bicherius, lib. IV, cap. 6 et T.

29쪽

Etenim archiepiscopi facundia quaeque instruuntur. Ante proceres congregatos quid esset agendum sine dubio Adalber atque Hugo consuluerant. Itaque e suo periculo vix elapsus de republica sententiam archiepiscopus dicit. Ne inconsulte properari electio videatur, in aliud tempus disserendam censet et Rege nostro piissimo, inter intellectibilia translato, magni ducis ceterorumque principum benivolentia ab obiectis purgatus rei publicae consulturus

consedi .... commune consilium quaero quia omnibus

prodesse cupio. Cum videam non omnes principes adesse, quorum quoque prudentia et diligentia res regni administrari valeant, ratio querendi regis ut mihi videtur, ad tempus disserenda est, ut Statutoclempore, et omnes in unum confluant, et unius cujusque ratio elimata et in medium prolata suam utilitatem accommodet. 3 Sed ne quis nomen regium usurpet, omne ad Hugonem, utpote qui interim regiam auctoritatem teneat sacramento adigit. 4 Unde et vobis, qui hic consulturi adesiis, s ceat vos mecum magno duci sacramento alligari et coram spondere de principe statuendo vos nihil quesituros, nihil molituros . donec in unum redeamus et sic de habendo principe agitemus vise sententia ab omnibus laudatur Placitum indicunt in kalendas uni Interea Carolus, Lotharii regis frater, Remis Adalberonem

adit, atque ita supplex, secundum Richerium, alloquitur. Omnibus notum est, pater venerande, jure hereditario debere ratri et nepoti me succedere. . . . Cur ergo a sinibus

1 Richerius, lib. IV, cap. .

30쪽

ejectus sum, quos a in oribus meis possessos nemo dubitat, cum frater non sit, neposque obierit, prolemque nullam reliquerint'. . . Abjectus ergo et infelix quo me potiu Vertam, cum etiam omnia generis mei praesidia extincta sintrouos praeter vos omnium honestarum rerum

egens appellem Per quos nisi per vos paternis honoribus restituar 3. . . Tangat vos aliqua humanitatis miseratio Compatimini tantis injuriis satigato. Sed frustra, longum faedus oblivioni dederat Remensis Archiepiscopus , eta animo immobili persistens s verbis gravioribus respondet: e Cum periuris et sacrilegis, aliisque nefariis hominibus ipse semper deditus sueris, nec ab eis adhuc discedere velis, quomodo per tales et cum talibus ad principatum venire moliris. Τ Tandem sine principum consensu se super hoc nihil acturum respondens, ab eo dimotus est s) s Tanta sui archiepiscopi auctoritas ut

Carolus, cujus preces aversatus erat, ne in conventum quidem venerit, et u spe regni decidens, animo turbato,

in Belgicam iter dimovit. Tempore constituto, ubi principes Sylvanecti in curiam

conVenere, Duce annuente, metropolitanus orationem

habuit. Regnum rege vacare imprimis asserit Divae memoris Ludovico sine liberis orbi subtracto, querendum multa deliberatione fuit qui ejus vices in regno suppleret, ne res publica, absque gubernatore neglecta labefactaretur Contra jus hereditarium repugnat

si Bicherius, lib. Iv, cap. 9 et 10. cf. Epistolam Adalber0nis eidem Carolo inscriptam apud rer Gallic script0res, t. X, p. 394.

SEARCH

MENU NAVIGATION