Quae partes fuerint episcoporum in Capetianis ad regnum provehendis

발행: 1856년

분량: 70페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Non ignoramus Carolum autores suos habere, qui eum dignum regno ex parentum collatione contendant. Sed si de hoc agitur, nec regnum jure hereditario adquiritur, nec in regnum promovendus est nisi quem non solum corporis nobilitas, sed et animi sapientia illustrat,sdes munit magnanimitas frmat l). Inde in Carolum vehementius Quid dignum Carolo conserri potest, quem fides non regit, torpor enervat, postremo qui tanta capitis imminutione hebuit, ut externo regi servire non horruerit et uxorem de militari ordine sibi imparem duxerit arante omnia reipublicae saluti inserviendum e Considerate rem diligenter et Carolum sua magis culpa praecipitatum quam aliena videte. Reipublicae beatitudinem magis quam calamitatem optate : Si eam infelicem heri vultis, Carolum promovete Si fortunatam, egregium

ducem Hugonem in regnum coronate. y Summis tandem laudibus Ducem ornat e Promovete igitur vobis ducem, actu, nobilitate, copiis clarissimum, quem non solum rei publicae, sed et privatarum rerum tutorem invenietis.

tolam, qua significare videtur archiepiscopus tunc in usu fuisse ut reges nostri a Franciae proceribus eligerentur. Ibid. p. 627, D. Boiiquet asserit a Penes Francos tunc temporis jus constans suisse eligendi Su0s reges. Hanc sententiam plane firmant Abbonis abbatis can0nes Ibid. p. 628. e Tres electi0nes generales noximus, quarum una est regis vel imperatoris, altera Pontificis , tertia abbatis. Et primam quidem facit concordia totius regni secundam ver unanimitas civium et cleri tertiam sanius concilium coenobialis congregationis. t unaquaeque non pro secularis amicitiae gratia vel pretio, sed ad suam prosessi0nem pro Sapientia vel vitae merito.

32쪽

Ipsa ejus benivolentia lavente eum pro patre habebitis. Quis enim ad eum confugit, et patrocinium non invenit' quis suorum auxiliis destitutus, per eum suis non resti

Ε magis orator laudatus est, quod jamdudum idem congregati principes sentiebant. Itaque Dux et omnium consensu in regnum promovetur et per metropolitanum aliosque episcopos Noviomi coronatus, Gallis, Britannis, Dahis Aquitanis, Gothis, Hispanis, asconibus, rex kalendi jun. praerogatur 2). y Quo pacto se gratum episcopis praebuerit Hugo, exquirere mihi in animo est: at prius de Carolo paucis absolvamus. Hugone regnante, Carolus in regno vi dolisve recuperando molitur. Eodem tempore Adalbero Laudunensis suis civibus plus justo injurias de lege agraria irrogabat. Unde quidam clam ab eo discedentes, benevolumque animum nihilominus simulantes, exploratoribus Carolum sese in urbem recepturos promittunt. Nec omittendum est Cariovingianos Laudunum diu coluisse, et cives, si conjiciliceat, sibi conelliasse, qui dolo intromissum Carolum accipiunt. Episcopus vero, cum per declivia montis jam

elapsus et in vineis ab observatoribus repertus esset, ad Carolum adductus est, et ab eo in careerem jactus Emmam quoque reginam, cujus instinctu sese repulsum esse a fratre arbitrabatur, comprehendit eique custodes adhi

1 Richerius, lib. IV cap. 11. 2ὶ Id. , ibid. cap. 12. 3 Id. ibid. cap. 15. 4 Id. ibid. cap. 16.

33쪽

At paulo post Episcopus omnibus per senestram demissus, tempore nocturno equo vectus aufugit. Et ut se Carolo non lavisse monstraret, ad reges sese contulit et tanta suspitione purgavit lino interea, vere favente, anno 989 Hugo filiusque ejus obertus, in societatem regni admissus, Laudunum exercitu magno circumdant. Quibus strenue repugnat Carolus, et mense Augusto, castris erro et incendio vastatis, dum fugam properant, exultat Mox prout opes augentur, spes etiam crescunt. Incipiente anno 990, obiit Archiepiscopus Α4albero 23. Fidem usque in summam diem Hugoni praestitit Perlegatos regi, tunc Parisii commoranti, indicavit sese ingravem valitudinem decidisse; unde et ei maturandum, ne arolus qui cetera Remos etiam pervaderet. y Rex vero, Adalberone jam mortuo, Remos intravit Sin. In

1 Richerius, lib. IV cap. 20. sis Epistolam ad Episcopos ex persona Adalberonis Laudunensis, apud D. B0uquet t. IX, p. 288. 2 Graviter dolst Cerbertus de Adalberonis morte Apud D. 0uquet,

t. X. .... Repente Sic eo privatus sum, ut me Superesse expaVescerem. uuippe cum esset nobis cor unum et anima una, nec hostes ejus putarent translatum, cum me superesse Iiderent.... p 406. Idmomentum ac ea vis erat Domini mei et patris mei Adalberonis in causis pendentibus ex aeterno, ut eo in rerum principia resoluto, in primordiale chaos putaretur mundus relabi. .. p. 400.a-Se ab Adalberone, designatum fuisse qui in sedem succederet, scribit Gerbertus Taceo de me, cui mille mortes intendebantur; et quod pater Adalbero me successorem sibi designaverat, cum totius cleri et omnium episcoporum, a quorumdam militum lavore et quod omnium rerum quae displicerent, me auctorem suisse c0ntenderent. . . . Ibid. 3 Sedem Remensem esse maximi momenti auctores coaevi testantur Ad

34쪽

exsequiis etiam pontificis plurima commiseratione condoluit. Nec vero sine lacrymis aliquot de eo querimonias habuit corpus quoque multo honore sepulturae dedit. Deinde civibus sacramento obligatis et eisque libertate eligendi Domini quem vellent concessa s rex recessit. l). Interea per quosdam aulicos a rege sedem Remensem Arnullas, Lotharii filius nothus expetit; et garolum quoque patruum sese deserturum mandat, fidem spondet: contra hostes etiam regis plurima nisurum urbem Laudunum ab hostibus pervasam in brevi redditurum 2). Quid de flagitatione et promissis statueret aliquandiu incertus est Hugo, eo quod, cum suspectum Arnullam haberet, tum plurimum utilitatis percepturus esse arbitrabatur si a Lotharii filio pro rege agnosceretur, et unus ex Carlensibus sacramento adstringeretur. Remos denique iterum petit, et civibus vocatis, pro Arnulso suffragia rogat et Cujus promissiones et fidem, ad vestrum contuli examinanda luditium ut aut vestro approbetur examine, aut improbetur. Ille petitionibus instat. Potestatis vestrae sit, utrum quod petit accipiat nec vero in quoquam ei a me autum est; nihil etiam deliberatum. Quid-

Gregorium V Abbonis epistola, apud D. Bouquet t. X, p. 436 a Nobilissimam omnium gallicanarum ecclesiarum; a ibid. p. 24,Αdelaidae reginae et episcopis epistola Gerberti Regni Francorum caput scibid. p. 518 In concilio sancti Basoli, Gualterius Augusti-dunensis ecclesiae episcopus Templum Dei per orbem terrarum

famosissimum v

1 Richerius, lib. IV, cap. 24. 2 Id. ibid. cap. 25.

35쪽

quid id foret, utile duxi ad vestram deserri debere censuram, ut si honestum fiat, vobis utilitatem et mihi gloriam comparet. Si autem pernitiosum, ego quidem nullius perfidiae, nullius doli, nullius saltatis penitus arguar. Vos vero aut suffecti doli salsam opinionem cum doloso subibitis, aut si non in desertorem manus assidue exseretis lin. y Respondent cives . . . Quia ejus utpote adolescentis mores affectusque incertos habemus, nostras solummodo rationes non sussicere ad haec arbitramur. Adsint ergo qui vobis id suadent. Conseramus utrimque rationes 2ὶ Quibus peractis, Arnullas tandem suffragiis ad piscopatum provectus est, postquam nihilominus fidem suam regi sacramento obstrinxit, et si cirographum bipertitum jussus notavit a Subjicit Bicterius et quod cum regi penitus sussiceret, episcopis tamen, ut sertur, non satis id visum est nisi illud etiam

adderetur, ut in missarum celebratione euharistiam a Sacerdote sumeret, eamque perditionis causam sibi imprecando coram optaret, si fidem violando umquam desertor seret. Quod et factum sui φ). η

1 Bieherius, lib. IV, p. 26. 2 Richerius, lib. IV, cap. 27. - Gerberius, quasi sui immemor, Arnulli virtutem summis laudibus exornat. D. Bouquet. t X, p. 401,

ex persona emensis ecclesiae: ε .... eligimus nobis in praesulem virum pietate praestantem, fide insignem, constantia mirabilem, in consiliis providum, rebus gerendis aptum. In quo hae virtutes, quae sic clare relucent indiei sunt ceteras abesse n0n posse .... Eligimus N. hunc Arnullam hinc ortum, hic educatum, simoniacae haeresis expertem, a factione tyrannica remotum, sua cuique debita jura reddentem, sanctuarium Dei non dissipantem a

3 H , ibid. cap. 30.

36쪽

Attamen vix Hugo Parisiis redux erat, cum dolos, proditionemque machinatur Archiepiscopus, et qui illud infortunii genus arbitrabatur, quod ipse superstes de patrio genere nullum praeter arolum habebat Miserrimum quoque sibi videri, si is honore frustraretur, in quo solo spes restituendi genus paternum sita foret. Patruo itaque miserescebat illum cogitabat, illum colebat, illum pro parentibus carissimum habebat. Apud quem collato consilio, quaerebat quonam modo in culmen honoris illum provehere posset, sic tamen ut ipse regis desertor non appareret l). Qua autem fraude usus civitatem seque ipsum, quasi vi expugnatum, Carolo tradiderit, quo monitorio etiam in iram simulato invadentium nefariam audaciam mulctaverit, satis, ut praetermit tere liceat, cuique notum. Ita Carolus a felici successu insignis, Remorum metropolim cum Lauduno ac Suesionis, earumque oppidis optinuit 2ὶ sdam igitur, fortuna indulgente, Carolus aequis viribus dimicaturus imminet. Alierum Carolum alter Fulco in regnum restituendum prospere moliri videtur. Tunc occurrit, qui anxii Hugonis curas abstergeat Adalbero Laudunensis damdiu omni ingenio opportunitatem quaerebatii Richerius, lib. IV cap. 32. 2 Richerius, lib. IV, cap. 36. - Cerberius apud Arnullam ex epistolis erat, ejusque consiliis favebat. Inde ea quae dalberoni Laudunensi scribebat. D. Bouquei, t. X, p. 402 : ... Divi Augusti Loth rii germanus rater heres regni regno expulsus est. Rus aemuli, ut opinio multorum est, inter reges creati sunt. Quo iure legitimus heres exheredatus est, quo jure regno privatus est ' ἡ

37쪽

qua versa vice et Iaaudunum caperet et Carolum comprehenderet. s Brevi machinatio paratur. In gratiam cum Arnulso metropolitano redire simulat, per quem amicitiam Caroli recuperat. Tunc et in loco constituto Carolo et Arnulso accitus occurrit. A quibus benigniter exceptus, non mediocrem letitiam repperit. Jus amicitiae inter sese exinde amplius colendum , diversis rationibus eXtulere . . . Necnon et illud libatum est, in brevi seri posse et suae partis provectionem et hostium praecipitationem a Quinimo paulo post, cum partes suas in insidiis machinandis rex ipse ageret, Arnullas sub specie purgationem audiendi, arcessitur. Cui Hugo Sibi uincere ut a praeteritis quiesceret et exinde sibi fidem inviolabiliter Servaret. . . . Sed quia id actum erat, quod labefactari non poterat multa ratione ei esse videndum, ut amissae urbis dampnum aliquo modo suppleret. Si urbem habere ut ante non posset, saltem Carolum ad Se transire saceret, ut se con- Sentiente, quod pervaserat teneret. Iaec et ampliora Arnullas sese facturum pollicetur, tantum ut regis gratia sibi reddatur, et ipse apud eum ut metropolitanus honoretur Bex gratiam indulsit, et ut plurimum coram se honorem haberet concessit. Unde et factum est, ut in prandio die eadem regi dexter, Adalbero reginae levus reside

Exinde praeceps in exitium infelix Carolus maturat. Adalbero Laudunum petit, et expostulata quaeque spondet. Adsunt sancta, ait Carolus, superponite dextram,

i Biciterius , lib. IV cap. 41 , 42 43, 44 et 45.

38쪽

sdem contra omnes spondete . Exceptio nulla erit, si vultis mihi comes fieri , Ille sui voti avidus et Quidquid expetitur spondet. y Et se ab omni suspicione vacuum facit et De urbe munienda, ipse querit et deliberat Omnium causam sciscitatur. Pro omnibus consultat. Quare ignotus cunctos latuit . . . . Tanta cautela calliditatis usus, ut omnino dolum simulationis colore obvelaret l) sibi tandem Caroli fautorum et ipsius habitus et mores pervidit, ad eventum proditionem ducit, qua nulla in ni edia aetate gravior 2ὶ Nocte quadam, dum novissimo Sacramento Securi Carolus et Arnullas tranquillo sommo indulgent, sopitos catenis vincit Adalbero, et regi vocato cate natos tradit.

1 Richerius, lib. IV, cap. 46. 2 Id. ibid. cap. 7, 48 et 49. a Cum nocte quadam inter cenandum Hilaris resideret, Carolus craterem aureum, in quo panem infregerat vinoque temperaverat tenens, post multum cogitatum ei obtulit quoniam, inquiens, ex patrum decretis palmas et rondes hodie sanctificastis, atque plebem sacris benedictionibus consecrastis, nobisque euharistiam porrexistis, aliquorum susurronum calumnias qui vobis fidendum negant vilipeudens, cum instet dies passionis Domini et Salvatoris Nostri Jesu-Christi, hoc vasculum vestrae dignitati apium, cum in et pane infracto vobis porrigo. Hoc poculum in signo liabendae et servandae fidei ebibite. Si vero fidem servare animo non stat, p0cul parcite me horrendam Iudae proditoris speciem reseratis aQu0 respondente: Craterem recipiam, et polum libere ebibamla Karolus m0x prosecutus addendum dixit: a et fidem laciam. a Ille ebibem prosecutus est: et fidem faciam; alioquin cum Iuda intereamisat multa his similia anathematis verba cenantibus dedit. Nox suturi luctus et proditionis conscia instabat. Etenim dormientibus arolo et Arnulla, gladios et arma a capitibus eorum amovit. Deinde quosdam proditionis

39쪽

Ita quem in regnum disertus archiepiscopus provexerat. eumdem proditor episcopus firmavit.

participes vocat. arolus et Arnullas matutino somno oppressi, quiescebant Coram quibus cum hostes facto agidine adessent, et illi expergefacti adversarios advertissent, a lectis prosilientes et arma capes-Sere nitentes, nec reperientes, querunt quidnam matutinus e0rum afferat eventus Adalber ver quoniam , inquit, arcem hanc mihi nuper surripuistis et ab ea exulem abire coegistis, et vos hinc dissimili tamen oriuna pellemini. Ego enim proprii juris remansi vos alieno subibitis. Ad hec Karolus : . An inquit, episcope, hesternae cenae memor sis nimium miror. Non ergo ipsa Divinitatis reverentia inhibebit Nihilne jus sacramenti ' Nihil hesternae cenae imprecatio is Α frustra deprecatur vel minas intendit; comprehensi arolus et Arnullas in turri includuntur. Sine mora legatos ad regem mittit Adalbero, qui omnia prospere patrata nuntient. Ubi advenit Ilugo, se illius fidei tradunt cives, et cum captis thimicis Silvanectum redit.

40쪽

PARS POSTERIOR.

Capetianis praestantibus, laudatorium regimen etiam praestitisse haud inficias eo Hugo vero nihil de regio jure remitti et non modo non ordinem novum institui, imo se in locum Caroli magni sobolis subrogari, ubique et variis modis significat a Stipatus regnorum principibus, ait Bicherius, more regio decreta secit, legesque condidit, elici successu omnia ordinans, atque distribuens 1 in s Tum etiam Caroli capitulis, ut quodam modo temporum series continuaretur, diplomata sua corroborare 2 in proceres ultra Ligerim rebellantes sub ius ditionemque redigere 3ὶ quin imo, Caroli instar, imperatorum Constantinopolitanorum societatem per connubium

is autem, ut proceres divisum imperium usque affectante superemineret, episcoporum auxilio nitebatur, qui regnum nili esse Semper voluerunt si Et ut beatitudini

1 Bicherius, lib. IV, cap. 12. 2 Hugonis diplomata p. Rer Gallic script t. X, p. 548. 3 Ibid. p. 145. Ex tironico Adhemari Cabanensis. si ibid. p. 410. Cerberii epistola.

SEARCH

MENU NAVIGATION