Principum et illustrium virorum epistolae, ex praecipuis scriptoribus, tam antiquis, quam recentioribus, collectae

발행: 1644년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

191쪽

Phile hus, Petro Barbaro,

Cardinati Veneto. Enophonti filio Romam venienti

idcirco literas ad te dedi, ut intelligeres , me tanti facere benevolentiam tuam, quam mihi nuper, cum istic essem, certissimis documentis declarasti, ut omnia de te mihi sperare posse videar. Id autem facio,, majore cum fiducia , clibentius , quia novi, nullum apud me

unquam intermoriturum beneficium tuum: nam est apud me antiquius nihil gratitudine, atque pietate. Reliqua tu ex Xenophonte cognosces. Vale Mediolani, in Calend. Martias I S .

Philelphus, Dominico, Cardinali

Firmano, Non possum non accusare erratum meum . quod, cum nuper fuissem Romae ad te minus salutatum ierim, cui me jam pridem norim esse charissimum Nolim tamen existimes, id vel negligentia mea, vel quod tui oblitus fuerim, accidisse sed, dum cupio in te adeundo mi- nus ineptus existimari, fui in ossicio servando minus erga te ossiciosus .volebam enim:

192쪽

e nimi pro amplitudine tua, tapro decoro adire te, reos conferre sermones, qui de auditione tua, iratione mea,

non indigni judicarentur. Quare , dum studeo ea expedire negocia, quae mihi erant apud summum Pontificem in iis, quam putaram, plus tempori consumo. Tandem coactus sum non te ante adire quam abire. Itaque in ipso discessu meo ex urbe Roma inter equitandum accedo ad ipsas tuas aedes is, qui triclinii praeest officio, respondet, in larario te esse divino intentum ministerio , nec licere sibi interea temporis adire te. Quid multis tres horas expecto, cum ne ipse quidem ostiarius amplius quicquam respondet mihi: Quamobrem , cum video, mirum fervari silentium , ipse ad abeundum sollicitarer a comitibus, ne aut importunior aut ineptior dici possem ibi vi equidem subtristior, quod visere te nequiverim, quem mirifica observantia prosequor Tenes ecce rem omnem. Tuae fuerit vel clementiae, mihi ignoscere; vel justitiae ostiarium castigares; qui, ut est genere Germanus, neque humanitatem sapiat, nec hominum habeat discrimen. Reliqua ex Xenophonte filio cognosces d Iediolani, in Calend. Martias I S .

193쪽

Phile bus Ioanni, Marchioni Montis ferrati.SI nillil jamdiu ad te scripsi, puto, te c-

circo non mirariti quod noris , mihi facere non licuisse ob tempestates procellasque bellorum.Nam ego te hamo, 3 observo , non solum quod de me sis meritus optime, sed quia dignus es, quem boni viri, ac docti omnes, stolant, venerentur. Itaque , si quid in me est, quod tibi sit gratum, id jure peculiarituum censeri ego autem abs te nihil aliud peto, nisi ut me ames, ut soles praeterea majorem in modum rogo te, ut

meos illos de exilio libro Xenophonti filio ad medes Vale Mediolani, Idibus Maji, AL

Philelphus , Dominico, Cardinali

Firmano. Eo majore cum fiducia tuis beneficiis usurus advenio, quo te jam plures annos beneficentissimo usus sum. Nam vel a Bononiensi usque legatione tantam mihi benevoletiam ostendisti, ut nihil esse arbitrer, nec magnum, nec par vum , quod mea caussa facturus non

194쪽

ILLuSTR. UIROR. EPIST. 18 praesertim cum eum me esse cognoris, apud quem nullum sit intermoriturum ossicium Vnam cum referre parem gramtiam nequeam, eam habere quam maximam, velim soleam. Quid autem abs te cupiam , Xenophon filius tibi coram tempestive declarabit. Vale Medio . Iani Nonis Novembris I J .

Phile bus Bessarioni , Cardinali

Nicaeno. Cum Ioannes Marius , filius, Man. tuam peteret, ii Pontificis maximi salutandi adorandi gratia, jussi, ut omnium primum tuam amplitudinem adiret, cui mentem suam omnem , animumque explicaret. Itaque rogo te, ut omnibus in rebus ita eum commendatum habeas , ut illos soles , quos vel ipsos , vel ipsis natos, charissimos habes. Ha una re mihi vix quicquam gratius potes facere. Vale Mediolani v I Ca, laud. Ianuarias I S'.

Phile his , Ludovico, Cardinali Aquileies.

Tam mihi vehementer non solum

opera tua , sed ope etiam atque auxilio

195쪽

t8 PRINcIPuM ET xilio opus sit, Pater humanissime cum ex aliis superioribus literis animadvertere potuisti, tum ex iis maxime, quas ad o- et avum Calendas Martias ad te dedi. Nunc autem , quod scribam , novi aliud nihil habeo, nisi ut intelligas , tanto me desiderio expectare iteras tuas , Ut majore aliud nihil omnis profecto spes

mea in te uno posita ac locata est. quam tum valeas, scio in quam me diligas, non ignoro. Itaque te etiam atque etiam rogo, oro, obsecro, ut, quod abs te petii, tam summopere, quam celerius fieri poterit effectum reddas Hoc erit mihi vehementer gratum , nec tu ossi, cium in me tuum unquam accusabis Mediolani. xiii Calendarum Aprilis

Ungelus Politiames, Laurentio Medici.CYgno poeta similisti uterque candi

dus , uterque canorus , uterque fluvios amans, uterque Phoebo gratus. Sed negatur canere Cygnus, nisi cum Zephyrus spirat. Quid igitur mirum , si taceo tandi tuus poeta, cum tandiu non spires meus Zephyrus vale.

196쪽

Pannes Pum Mirandutinis,

N. S. R. C. MAtthaeus noster, vir officiosissimus, insalutem mihi plurimam tuis verbis dixit,in quo me amore, qua benevolentia prosequare, apertissime declaravit: pollicitus insuper riuo nomine studium operamque tuam, si quando iis mihi uti contigerit. Cui ossicio utinam par essem, Pater amplissime Suscipi enim in tuam fidem, inter tuos connumerari, inoptavi semper, speravi: at obvium habere te ultro me tam benigniter, tam amicis, tam liberalibus pollicitationibus adeuntem quasi ad amicitiam i licet sed per te licet vocantem tuam se spem meam involum omne superavit, Quid enim, aut quantum est , ab eo invitari , a quo fuerat satis non excladi Quamquam

fecisti rem, etsi non me, te tamen dignam. Poteram enim pro meis meritis non admitti, non poteram pro tua humanitate etiam non vocari. Quamobrem,

quantum aut mihi gaudeam, aut tibi debeam, quo pacto explicem, qui nec concipio Certe ob haec tanto magis tibi debeo, quanto minus haec ulla ex parte mihi tu debebas.Neque enim illa mihi sunt nimis

197쪽

18S PRINCIPuM ET 'himis grandia, nimis multa, quae Matthaeus hamici reliqui, retulerunt, ex voluntate potius quam ex judicio me aestimantes; sed qualis tamen, aut quantus sum, patiare me quoque inter omnes esse, qui tuas virtutes it taceam caetera xcolunt, admirantur per quas in te est videre ac quod vincat antiquitatem, quod vinci a junioribus non possitu ut dixerim hoc merito, cum in te nihil, quod vel in honesto, vel prudentia, vel doctrina sit positum, desideretur, desiderari hoc unum debere ab omnibus , ut per te aliquando , iuxta Platonis votum , summa potentia cum summa sapientia conjungatur. Sed haec adeo a te iterum peto rogo, ut mihi non referendae gratiae, Vneque enim locus est aut per tuam ampli-ttidinem aut per meam tenuitatem sed testandi animi erga te mei testandae fidei observantiae, occasionem praestes Lexperiens Ioannem Picum hominem lupra omnem opinionem tibi deditum, devotum de quo polliceri plus tibi non

potes, quam ea omnia , qualiacunque sint, quae sunt in eo squibus tu ipse cum uteris , splendoris tui aliquid invenies sientque magna cum tua esse coeperint, quae, dum sunt ex magna esse non possunt.

198쪽

Carolus V, Romanorum Imperator, Philiberto durantio, omq; Montatae. S.

oleste graviterque tuli Romanae urbis direptionem. Sed quando facta infecta esse non possunt , aequum piumque mihi videtur , ut Clementem Pontificem missur faciatis , ac dimittatis ac omni honore in pristinam dignitatem asserere curetis. Mihi etiam gratissimum feceritis , si sacrosanctam ejus dignitatem obnixe defendi, coli patiamini modo alicunde pecunia paretur, qua militibus merita stipendia

persolvantur ut, cum tempus deposcet, Cermanorum legiones urbe Roma adversus hostes educantur. Sedulo autem cavete certis obsidibus , ne Pontifex si forte injuriae nondum oblitus hostilem animust indueret vobis non magnopere nocere possit. Illud demum vos etiam atque etiam velim curare, ne res nostrae aliquid capiant detrimenti. Valete.

Tarquinius Rex Vitelliis Fratribus.

Vos arbitror meminisse Adolescentes

optimi, quo vos amore ac pietate complexus semper fuerim,ita ut vestrum,.

199쪽

188 PRINCIPuM ET

Tarquiniorumque ipsorum , discrimen nullum habuerim At nunc, ea vivendi libera ratione amissa , specioso libertatis nomine, non uni, sed pluribus perditissimis hominibus , servire adacti estis. Me

initissimum regem plane omnes cognovistis a quo facile omnia impetrare erat: nunquam locus gratiae benefici ove penes me defuit. Leges horuin temporum sunt res surdae, Sc inexorabiles: nihil laxamen-.ti, nihil veniae habent, si quispiam vostrum per adolescentiam modum excedat.Periculosum est , in tot humanis erroribus sola innocentia vivere. Proinde, ut amicos Tarquino nomini fortesque adoles.centes decet, inite cum legato meo eam dedendae urbis rationem . ut isos sibi ram vitam degere possitis, Rexque vesterregnum , sibi proditorum scelere ablatum, tandem consilio praesidioque vestro

recipiat Valete, ac maturate, .

S. P. GR. Porsera Hetrusco, Regi.

SEdulo actum est per legatos tuos de

Tarquiniis regibus admittendis. Sed res ea est hujusmodi, ut brevi tota confici non possit. Mittimus ad te honestos patriciosque viros, ex quibus omnia facile intelligas ac inprimis eam esse omnium

200쪽

voluntatem, ut, qui libertati in hac urbe finis erit,idem urbi sit. Proinde, si salvam

Romam esse velis, oramus , ut eam liberam esse patiaris. Sed haec omnia coram per legatos nostros copiosius Vale.Um abius pacem ex vobis paullo anteetulisset Romam , aequum erat, ut idem vobis volentibus bellum Roma afferret. Quorum autem perfidia ac perjurio bellum excitatum sit, norunt Dii ipsi testes, ultores. Verumtamen, utcunque levitate vestra res cesserint, liberum est vobis, poenitere, aut hostilia aiiobis pati. Si vos poeniteat, tutus receptus ad expertam clementiam vobis patet si pedurio gaudebitis, id memineritis, vos hoc intempestivum bellum majori Deorum immortalium , quam hostium irata vestro etiam incommodo maximo, gesturos. Valete. .

M. Furim Camillus, Dictator, S. P. R. IAm pridem nunciatum vobis fuit, Pa

tres conscripti, in agro Nepesino non

modo hostes a legionibus nostris usos fugatosque fuisse, sed castris quoque totis

SEARCH

MENU NAVIGATION