Principum et illustrium virorum epistolae, ex praecipuis scriptoribus, tam antiquis, quam recentioribus, collectae

발행: 1644년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

221쪽

Itaque ego ignoro , quid tandem sit suturum , si aperte mihi bellum inferretis. Nam cum occulto differebamur, latrones mittebatis , navigantes ad nos spo- liabatis , hostibus meis auxilia dabatis. Praeter haec autem adeo vos transversos

egit odium adversus nos injuste conceptum , ut legatos miseritis ad Persarunt Regem, petentes , ut mihi bellum infer ret. Quod equidem fatis admirari noli possum. Nam antequam ille Phoeniciam Aegyptumque cepisset, decrevistis , me&omnes Graecos coiitra illum convocare , si quid ab illo moveretur nunc vero tantum vobis superest odii, ut cum ipso

contra me conjurare cupiatis. Atqui majores nostri sit ego accepis priscis illis

temporibus ea maxime de causa Pelestra- tedas oderunt, quod author es fuisse sit Regi Persarum in Graeciam transeundi. Vos autem non erubescitis nunc ea ipsa facere quae olim fecisse Tyrannos accusabatis. Etiamque praecipitis in decretis ut eram cerso bietem sinam regnare in Thracia, utpote Athenienses civeS. ego autem nec in sederibus scio comprehensos a vobis, neque in columnis ascriptos, neque omnino Athenienses esse; sed Teram quidem mecum in exercitu contra vos fuisse; Certabletum vero, cum

legatis

222쪽

legatis meis ferire foedera volentem, prohibitum fuisse a praetoribus vestris, ostendentibus , illum esse hostem Athenien- sum. Nunc autem quomodo id justum esse aut aequum possit , non video , ut , cum vobis conducit, civitatis hostem a firmetis reum rursus me calumniari vultis , eundem civem vestrum ostendatis. Et, si calleo quidem , quem vos sinat liter

civitate donaveratis , eo mortuo, statim cum interfectore mus amicitiam firmastis. Pro Cers oblete autem contra me suscipitis bellum quanquam certo sciatis, neque decreta, neque leges, quemquam

eorum tenere , qui hoc modo saeti sunt cives. Sed fuerint cives , teneantur Iegibus; nihil ex iis refello. Verumtamen vos

Euagoram Cyprium , Dionysium Syracusanum, atque eorum posteros civitate donastis. Si igitur persuadebitis iis a quibus illi expuli sunt, arces atqUe P eida spoliatis restituere, restituam, ego illam Thraciae partem quam tenuit Cer-sobletes. Si vero illas possidebitis , nec succensere quidem quicquam dignum

putatis , me autem vexatis; non ego jure optimo conatibus vestris res stoi Et de iis quidem , quamquam adhuc muli mihi suppetant, ita finem faciam dicendi. Cardianis vero fateor me auxilium praebere;

quippe

223쪽

quippe hante pacem inter nos factam erat mihi cum illis societas. Cum retractaretis judicium aliquod , ego persaepe una cum illis provocaveram. An itaque non ego essem omnium ignavissimus, si desertis vetustis ac fidelibus sociis, vobis cum sentirem , qui nullo modo desistitis me lacessere Sic igitur oportet ne uocquidem praetermitteres: Eo vos impulit

cupiditas vestra , ut, cum pro iis duntaxat, quae dicta sunt, Te concitetis, mox tamen, ut accessit Peparetiorum querela, mandastis praetori vestro, ut a me pro illis poenas exigeret quos ego levius quam dignum erat, castigaveram. Nam illi, cum pax esset, Allonersum occupavere nec loca, nec praesidia mea, reddere

mihi voluer cur ego persaepe hoc ab ipsis petiissem. Sed , quibus ego injuriis a

Peparetiis sim affectus , eas injurias vos facile sublicet isti si quid autem illi a me ulciscendi gratia passi sunt, id vos propemodum conquerimini. Atqui insulam illam neque vobis abstuli, neque illis; sed

Sostrato latroni, qui illam invaserat. Si quidem confiteamini, vos Sostrato dedi se, confiteamini necesse est, latrones submittere. Si vero invitis vobis Sostratus occupavit quae tandem injuria erat, mea loca, a latronibus extorta, possidere, atque

224쪽

que ipsa navigantibus tuta praestare Sed,

cum ego tanti facerem civitatem vestram, eoque erga illam essem animo, ut insulam vobis tradere vellema oratores quidem vestri accipere dissuaserunt, capere autem vos persuaserunt ut, si hoc modo traderem , in suspicionem populo venirem Quod cum ego intelligerem ., vocavi vos in judici uiri s ut, si ea judicaretur , vobis illam donare, si vestra probaretur, redderem vobis..Haec , me persiepe indus producere postulante, vos neglexistis. Interea Peparetii insulam in- valerunt. Quid igitur decuit me facere nonne ulcisci eos, qui ita petulantes fuerandi nonne poenas ab iis sumeres, qui foedera transgressi erant i Namsi si Peparetiorum erat insula, quid attinebat, Athenienses repeteres sin autem vestra, cur ferrem indigne illos occupavisse a- sirena Eo vero inimicitiae devenimus , ut, cum ego vellem in Hellespontum navibus transire conatus fuerim per Cherson essum cum exercitu proficisci; colonis quidem, secundum Poli cratis decretum, mihi bellum inferentibusu vobis autem id fieri approbantibus in praetore vestro

ByZantinos convocante, atq; ostendente. His ego lacessitus, tamen a civitate a re

gione ma classe abstinui Cum esset mihi fa-

225쪽

in facultas pleraque ex iis capiendi, aut omniari neque destiti vos in judicium vocare pro quibus rebus nos invicem accusabamus. Atqui consideretis velim, non pulchrius esse, armis, quam 'erbis, decernere, o rerum vos ipsos esse judices , caeteris persuadere. Et, quam illud indicinum est, Phasios quidem Maronitas coactos fuisse a vobis deseri, me

vero ad invicem concertarea vos autem nunc nolle mecum eodem modo rem

transigere, praesertim cum sciatis, si victi fueritis, omnia ea recuperaturos quae nos in praesentia possidemus. Omnium vero mihi videtur injustissimum et quod, cum ego cunctorum sociorum legatos istuc mitterem, ut testes nobis forent, vellemque justas pactiones pro Graecis sacere, ne legatorum quidem vocem pro iis rebus passi estis audiri cum vobis liceret, aut metu liberare eos qui gravius quiddam a nobis suspicantur aut redar- Tuere , me omnium mortalium esse nequissimum. Verum haec Atheniensi quidem populo utilia erant, oratoribus vero non conducebant. Aiunt enim ii, qui administrationem reipublicae habent, venalem pacem quidem bellum ipsis esse a bellum vero pacem. Tunc enim favendo ducibus, aut ippugnando, pecunias acqui-

226쪽

ILLus TR VIROR EPIST. Is quirere praeterea nobilissimum quemque civem aut extraneum criminando, in concionibus maledicendo, comparare

sibi apud populum authoritatem. Uum maxime sint populares, perfacile mihi es set pauca largienti efficeres, ut a maledictis cessarent, me laudibus in coelum tollerent. Sed erubescerem equidem , si benevolentiam vestram ab illis viderer emissequi ea audacia sunt. Ut verbum

apud vos faciam de Amphipoli, de ea multo justiora me dicere puto , quam ipsi qui mihi adversantur. Nam, sive priorum possidentium res fiant, qui negabit, nos juste eam tenere, cum author,noster Alexander eum locum occupaverit, quo tempores statuam auream ex

Medorum manubiis in Delphis statuit Sine chorum quidem esse quis contendat Deum esse, qui postea fuerit, dominum esti pro me, qui ab iis extorsi, quia Lacedaemoniis ibi locati erant, vobis expulsis Atqui cuncti civitates possidem US , aut a majoribus relictas, aut jure belli a nobis ipsis quaesitasti vos autem , nec a principio possessionem , nec nunc

possidentes, sed per breve tempus illic

commorati, civitatem esse vestram contenditis , praesertim cum judicio vestro addita atque concessa sit. Nam cum

227쪽

ri 6 PRINCIPuM ET pe de ea scripsissem , vos . intelligentes , me juste illam tenere federa mecum iniistis, pacemque firmastis , nulla de Amphipoli mentione facta Verum enim quae potest esse certior postsessio, quam illa, quam primo majores nostri possederunt, deinde nos jure belli quaesivimus m tertio , vos concessistis' qui consuevistis de iis quae ad vos nihil attinent, litigare. Quae ego crimina adversus vos habeo, haec sunt. Quae cum a vobis facta sint, de in diem naagis atque magis propter meam continentiam ac simplicitatem me lacessitissi jure vos ulciscar m, Diis testibus invocatis , pro rebus maeis pugnabo.

Libani tu Aristaneto. Tu de nobis quidem male loqueris

nos autem de vobis bene Cedicamus. Verum neque tibi aliquis , nequc niihi, fidem habebit. Vale.

hem Focles, Ioniis IMprobe agitis , Ionii , qui Graeciam

servam fieri contenditisu quam sarentem vobis esse, recordari, pro tuenda libertate vestra dimicare, aequum fue

rat.

228쪽

rat. Quod si vobis minus probatur tanneutram tamen partem concedatis ridque Carios agere tortamini. Quod etiamsi facere commodum vobis non sit, cum praelio interfueritis , ita vos geratis , ut vos a nobis oriundos, bellumque a vobis primo excitatum esse cognoscatur. Va

lete.

phoro Matfro, Duci Veneto, Quod jampridem occulto concepimus animo, nunc in lucem venit,&omnibus pateta state proxima bellum contra Turcas movemus, apostolicus sacer senatus comes erit nec deerunt robusta militum cohortes, quae nobi oratione pugnantibus , ferro dimicent. Decretum Postrum publice leccum est undecimo Calendas Novembris. Quod promisimus, favente Deo optimo Maximo, perficiemus neque irrita fient verba nostrari quanto plus viribus poterImuS, tanto fortiores ad bellum proficiscemur. Comitabitur nos etiam dilectus filius, Philippus Burgundiae Dux claro Francorum sanguine natus quem validas veteranas legiones adducturum non dubitamus. De hujus exercitu maxime spe

229쪽

1i PRINCIPuM ET ramus. Nec minus de classe vestra, quam paullo ante Pelloponnesum navigare ju sistis cujus niti ita egregia facinora, &priscis aequanda factis , cum gloria referuntur. Hanc perseveraturam in bello contra Turcas nobiscum S cum Philippo duce confidimus nam Litet cum Oratore vestro statutum est. Nec dubium nos

Iaabet, quin totis viribus vestris bello huic faveatis, quod pro amplitudine Fidei nos strae suscipitur. Haec quamvis magna sint, felicissimos cursus mihi tamen polliceri

videntur, ac certiora tam ora victoriae frena, si tu bello interfueris, teque nobis adiunges rei publicae ductori princeps.Multum in bellicis rebus auctoritas valet, splendor, gloria Principum. Horrentque saepe a magnis nominibus hostes,

a fama magis quam re ipsi dissipantur.

Multum ire de nobis terroris i eri in imicis nostris magni Ducis Burgundiae aut horitasta nos quoque per Apostolicae sedis dignitatem hostilem metum non nihil augebimus. Quod si tu pariter accestseris buccinatoria navi,& ducalibus subal imis insignibus , non Graecia solum, sed Asia lamnis terrebitur Oriens. Nec dubites, quin, simul uncti, pro Sancto Euangelio , proque gloria nostri Dei, author ipsi, res clarissimas gerere valea

230쪽

ILLus TR VIROR EN ST. anus .Hortamur itaque te praestantem virum, ut nostro in hac parte desiderio morem geras Te igitur accingas huic bello, atque ita res tuas disponas, ut, nobis mare ingredientibus, apud Anconam adsis, copias juncturus. Erit hoc rei Venetae maxime gloriosum , Christianae Reipublicet maxime salutare tu vero beatae vitae praemio donaberis Scimus, apud Venetos non disse novum , urbis Principem classem ascendere, ac bellum gerere.

Quod si unquam licuit, nunc inprimis decet, cum pro religione dimicamus , Christi salvatoris nostri causa geritur. Veni igitur, fili, neque labore graveris quem nos sponte etiam subimus. Neque senem te dixeris , tanquam per aetatem deb eas excusari. Philippus quoquq senex esset,in longioris, quam tu, viae incommodo properat. Et nos senectus invasit annos duo de sexaginta natos Accedunt morbi, qui nos dies .noctes torquent; nec tamen propterea laborem detrectamus. Noli tanquam senem aut imbecillum huic tam sancto ktam justo bello

te subtrahere. nsilium tuum authoritatem quaerimus non lacertorum robur, aut alias corporis vires. Quod Philippus bello praestabit, hoc abs te petimus Cura ut venias. Tres erimus eo- 1 dem

SEARCH

MENU NAVIGATION