Principum et illustrium virorum epistolae, ex praecipuis scriptoribus, tam antiquis, quam recentioribus, collectae

발행: 1644년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

431쪽

ILLUSTR UIROR EPIST. grafacilemqtie praestare adsentationem procul amovere, gravem esse. Adde quod nec

tibi quoque deest in consiliis suscipiendis

constantia, virtutum inaud mediocre condimentum, sine qua nihil in homine potest esse laudabile. Hae te prosecto virtutes, Caesar invicte,

Augusto illi omni uirincipu felicissimo,

hae te Tito, omnium gratissimo , hae te Antonio Pio, omnium humanissimo, parem effecerunt. Per has maxime virtutes ab omnibus laudaris, extolleris, diligeris, praedicaris. Maxime enim commovet Uramor multitudinis, ipsa fama, opinione mansuetudinis atque constantiae. Quae iii in privato vel mediocri viro laudabiles plurimum atque admirabiles sunt, quanto magis in eo principe, qui dignitatis

principatum inter principes obtinet Sed jam plura consulto praetereo, ne modum mea excedat oratiori simul ne inclyti Regis nostri mandata ulterius differamus iniae, si tuae quoque prudentiae visum fuerit, melius ac cautius seorsum, quam palam , narrabuntur. Vales, triumpha. Dixi.

432쪽

Laurentii Valla oratio, ad summum Pontificem Eugenium Quartum.

SV, quibus tui pontificatiis annis, Beatissime Pater, abs te a patrice ab fui, non abfuissem profecto declarassem meam erga te , ut fieri debete intelligo, observantiam, quae incepta jam inde ab ineunte mea juventute ad hanc usque aetatem perseveravit, incum annis simul accrevit declarassem , inquam, non a sequendorum ratione praemiorum abs te; qui veluti sons quidam e gratiarum, cum pol cstate dignitatis, tum bonitate naturae sed ut ossicio meo fungerer, cupiditatique meae atque eximio in te amori obsequerer ulgerem. Dulce enim est , etiam citra spem ei inservire quem diligas. Ego te, Beatissime Pater, cum aliquandiu , vel propter singulares

virtutes tuas, vel propter egregium literarum studium, veneratus complexusque essem, nullum alium quam te magis optavi fore summuna Pontificemu nec esse digniorem existimavi cui meoin voto judicio res ipsa eventusque respondit. Itaque, audita assumptione tua , tunc,

cum longe a patria abessem tibi absenti, veluti praesenti, Cabsentes enim amor

433쪽

quodammodo praeseiries facit. tibi gratulatus sumta eoque aliquot post annis, cum primum potui, ad pedes Sanctitatis

tuae me contuli; non recessurus ab Umbria, nisi huc me venire cupiditas compulisset visendi fratris quem novem annos non vidissem. Unum mihi ex novem fratribus superstitem, quem Lipsum intra mensem repereram, quasi amissum recuperaveram, amifi Et quamvis assidue ad te redeundi cupiditate urgebar, tamen hactenus redire prohibitus sum interea semper ex tuis, tum prosperis laetitiam, tum adversis molestiam, capiens; simulque aegro animo ferens, tibi, vel tu qgloria celebrandae, vel adversariis tuis, immo matris Ecclesiae ac Patris Dei, confutandis , magna prorsus in utranque partem excellenti ingenio dignae

materiae , me pro parvitate virium mearum operam navare non posse. Nam

quod ad gloriam pertinet, quis unquam

post hominum memoriam summus Pontifex gloriosior te fuit 3 qui ad istam

dignitatem , tum aliquot oraculis praedictus , tum omni Ecclesia suffragante electus es et qui duos Caesares , alterum Latinum , alterum Graecum , inter se illos quidem dissentientes , sed in agnoscenda tua sanctitate consentientes,

tibi

434쪽

et PRINCIPUM ET

tibi subditos adspexisti qui tuis consiliis curis, sumptibus, Graeciam omnem, quae olim parens erat Latinorum , ad concilium pertraxisti, emendasti, ac prope de duobus ovilibus unum fecisti. quialtero concilio Armenios, gentenactenus fidei Calliolicae non bene cohaerentem , in ipsi Catholica fidei veritate collocasti qui per legatos tuos bellum pro religione contra superstitionem geris . qui denique tanta fecisti, dacis , ut permagnus perque latus pateat campus iis , qui gesta tua vel scribunt nunc , vel postea scribent. Sed haec velut publicae personae, ac Papalis virtus. Qui do illa propria ipsius hominis, ac privata, quam multiplex est, inquam magna Te enim, cum unt quantum ego quidem sentio)in homine duo genera laudum, unum quidem venerabilem, alterum vero amabilem reddit Et , sicuti, horum utrum utri praeferendum sit, solemus ambigere; ita utrum in te inagis eluceat, nemo dixerit.Venerationi quidem sunt nobis gravitas , severitas , consilium , prudentia, magnitudo animi, fortitudo , patientia, ingenium, doctrina, eloquentia, caeter que hujusmodi Amamus autem humanitatem, mansuetudinem, affabilitatem,&modestiam; benignitatem, clementiam,

435쪽

largitatem, quae sunt id genus. Quemadmodum in his quoque auctoritatem vultus, proceritatem amplitudinemque

membrorum, robur, veloditatem, agilitatem, admiramur; iecorem, venustatem suavitatem oris , caeteraque corporis , tacita quadam charitate complectimar. Qilae virtutes tametsi inter se videant tir in aliis contrariae, ideoque alius

in his , alius in illis excellit quia tamen virtus virtuti adversa non eli, sed pro loco , pro tempore , pro persona , alia cedit, alia interestri universae pro una perfecta agnoscuntur. Ut non magis dotibus dorporis , quae nulli unquam

tot tantaeque affuerunt, quam dotibus animi, exornatus sis. Ex quibus alterae te dominum exhibent atque pectorem:

altera parentem, tutoremque Illa reverentiam metumque conciliant, hae vero dilectionem. Quaru et si posterioribus

favemus, magis ivine superiores suam dignitatem obtinent, mutraeque mutuo

praesidio prosunt. Quibus si accesserit potestas, praesertim summa, velut in te fit, quid illa nisi in terris simulacrum Dei quoddam existimabuntur O te unum e omni memoria hominem dignissimum potentia, dignitate, gloria, virtute, sermonisque ac corporis Majestate Verum

Deus

436쪽

Deus ipse, sicut in summum prosperitatis gradum extulit, sic per adversa te

exercere voluit, non ut probaret, sed ut probatiorem redderet virtus enim mea,

inquit Paulus , in infirmitate perficitur. Et sane probatiorem te reddidit hunc in modum , atque perfecit. Nam quae tua fuit inter adversa aut tolerantia aut sapientia in quarum altera velut praesentibus fluetibus resistebasa altera futuros providebas , prohibebasque. Quis tuus ille labor , cum inter candentes unda S, scissis velis , fracto malo, sibilante tempestate, fulgurante coelo, ac tonante, navis erat tibi gubernanda , ut vix aliquis quispiam ex iis malis uelit emersurus te quibus tu emersisti, dam, paratis armamentis, procellaque sedata conspicis portum in quem propediem , invitis fuistibus, incolumi nave pervenies Adhuc enim tibi aliquantuli negotii reliquum est. Sed quo laboriosius id fuerit,

etsi non optabile eo tamen uberior tua

gloria erit. In illis autem asperitatibus temporu, quod suo loco dixi, quis pius,

bonorum amator, quis malorum hostis, non tuam vicem doluit, ac miseratus est 3 etsi tua sortitudo ac sapientia non miserationem magis quam admirationem merebatur. Quis non inimicis tuis fuc

437쪽

ILLuSTR. VIROR EPIs T. et censuit, atque iratus est Q His noli te omni ope adjuvandum, sublevandumque, illos impugnandos putavit quamquam ita tulit calus infestus, ut inimicus generis humani perturbaret omnia, ut multi, qui vellent, juvare non possent, tum aliis quibusdam caussis , tum vero prohibiti majore potestate, nonnulli etiam coacti sit virtus cogi potest, nonnihil adversus te sacere. Verumtamen 'mnes boni tui fuerunt, licet non omnes bonia te steterunt. In quGrum numero, ut ad me redeam, BeatisIime Pater, me profiteri non dubitem Nam nec malum me

potius quam bonum esse opinor, semper concupivi. At laudes tuas attingere, aut caussam istam, in qua negotium tibi facessivit hostis, quoad possem, adversus

hostes inimicosque defendere, cum hactenus non licuerit mihi velim liceret

in posterum. Et , quamvis permulti tibi scriptores graves facundique suppeditent tamen omnes velut in publicum commodum pro sua quisque facultate nitemur. Attendetur autem ipsa ex aesaulatione singulorum industria Res prosecto tibi non solum honorifica, sed etiam utilis, ac prope necessaria, ut caussa ista, quae inter te ac patriae hostes versatur, mandetur literis a circumspecto aliquo

eximio is

438쪽

18 PRINCIPuM ET eximioque maiore, sive ad praesentium temporum patrocinium , sive ad memoriam futurorum , ne quis unquam aut contradicere, aut in dubium revocare audeat vel innocentiam tuam, vel inimicorum calumniam, conspirationem.

AIultum est enim , Beatissime pater , si scriptor ingenio probet sese , scientia rerum quidquid dicit, confirmet, auctoritate persuadeat, caeterosque, si qui diversa scripsissent ab his, ut imperitos malosque convincat. Nam ut mea fert opinio, qui res gestas aut principum , aut populorum acute ingenioseque conscripserunt, oppido quam optime meriti sunt de iis quorum facta celebrarunt, tum propter alia, tum praecipue quod illorum virtutes ab invidorum inimicorum malevolorumque linguis vindicarunt. An vero parum facere ad tuendum pudorem

populi Rom. existimamus Titum Livium , aliosque lii storicos , cum caussas explicant, cur aut bellum illatum aut non illatum sit cur de aliis supplicium sumptum, alii venia donatisi alii terrore coerciti, alii beneficio aucti Ex quo illi, qui narrant, veri probique xii de quibus narratur, justi, aequi boni, magnificique judicantur. Idem dicere licet de Graecis scriptoribus, qui cum alioru, tum

439쪽

Atheniensitum, res gestas sapienter saneta probe scriptitarunt quod nisi fecissent, non abdicassent sese non modo non ab iniquis, qui veritatem justitiamque in

contrarium verterent, sed nec ab aliis qui fama non crederent. Consulendum est itaque, Sanctissime pater, per te, tum

gloriae tuae, tum rei dignitati Neque vero ego id dico, summe pontifex, quod in me cit haec, quantacumque sit, facultas, quae tantae rei fatisfacere possit L praesto tibi sunt alii viri longe doctissimilis sed ut, me talia aggrediente, si qui me doctiores sunt, non ipsos eadem aggredi illos pudeat &, siqui aggressi sunt, eos, ut dicitur, currentes incitem ut ipse quoque, quantum praestare positim, experiar praesertim tam excitata ad hanc rem mente, ac quasi inflata, ut etiamsi aliorum scriptorum ut sic dicam, naves sint majores ac melioribus instructae remigibus, tamen non desiperem, illorum cursum me posse aequare, vehementioribus ventis mea vela tendentibus. Pro tua bonitate, Pater sanctissime, credas, velim,aliquid de

rebus tuis scribere aggressurum fuisse , si compertu habuissem, quam a me de tuis rebus parte mandare literis maxime velles Eteo quidem magis, quod nonnulli scripta mea quaedam apud te conantur incen

440쪽

so PRINCIPuM ET incessere. Et quidem Beatissime pater, si quae data sunt partim consiliis quorundam hominum, partim praeceptis. partim gloriae cupiditati, partini consuetudini disputandi in his ita me frui benevolentia tua liceat, ut nunquam neque tuae, nemque tui similium majestati atque auctoritati, derogare propositum fuit in siquid retractatione opus .est in quasi ablutiones, en tibi me nudum offerori tu , quae tua abluendi potestas est, aqua profluenti e petra, quae est Christus, haec ab-Iues. An ignorem . me unam esse tuarum ovium , quas soles in lavacro remi sionis abluere, unumque eorum, qui in navigio, cui tu praesides, navigare solent An ego, caeteris eo, quo cursum dirigi jubes, remigantibus, unus in contrari viri remigarem, cum vel suspensum tenere remum, si reprehendendum Z Ego vero, Pater sanctissime, si tibi forte, aut in adversum remigasse, aut a remigando est sesse visus sum si assignandum est aagnitudini tempestatis: ubi etiam scientissimi nautae, ac praestantissimi gubernatores, perturbantur, inopes consilii fiunt; nedum nos remiges , quibus adversum infestas immersasq; undas est obluctandum labi, quo tendas, ubi declines, incertum est sis in ipso conatu inter se re-

SEARCH

MENU NAVIGATION