Principum et illustrium virorum epistolae, ex praecipuis scriptoribus, tam antiquis, quam recentioribus, collectae

발행: 1644년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

401쪽

ILLus TR VIROR EPIs T. SI pem, neqtie alitim quemquam ex illustribus illis decem oratoribus , assequi potuisse, omnis una voce testatur Graecia. Quam vero hisce omnibus subtilitate antecesserit, ex gravi Ciceronis in libris de Oratore judicio intelligi licet. Sed de iis alias.Nunc autem ad rem, de qua agitur, revertamur. Cum igitur hanc Lysiae uberem luculentamque brevitatem facilita temque dicendi amatoribus nostris mirifice probatam laudatamque intuerer, libuit animi gratia aliquas, si possem rex illius orationibus Latinas essicere quo non solum alieno testimoni, verum.

re ipsa, Scipsa quasi oratoris praesentia ac

voce, ejus vis omnibus, divinumque ingenium, innotesceret. Quare cum ipse superiorem convellissem, voluit illam ad nostros orationen traducere, quae in Acostonem adulterum habita esset. Hoc enim in ad litterio deprehenso atque interempto, sui pro eo caussam necis agunt. Lex autem haud negatur Sed moechus iure caesus defenditur Argumentum Omne narratione patet. Verum ne , quem

tanti facio, imitari omnino neges, id est, ne in brevi oratione prolixior sim; de hac

re satis superque Jam Lysias ipse dicere

402쪽

Leonardiis Aretinus ad Cyriacui nanconiram m. LEo nardus Cyriaco salutem: Quid mihi dabis , Cyriace , si de urbe An-

eo nitana tibi muli ac praeclara vetustatis monumenta ostendam, quae tu nunquam vidisti licet Actiatam totam , cum omni etiam Italia kBoeotia , lustraris , ac Peloponnesum, Spartamque, &Argos, inspexeris in quicquid antiquitatis est in illis , eruerisum Athenarum propyleta nobis descripseris. Ego tamen, dum tu peregrinando aliena conquiris , ipse

manendo domi, patriae tuae monumenta

tibi invisa incognitaque perspexi O magnam vim animi nostri penitus divinam lSiquidem, dum stamus domi, ipse peregrina tuc nec modo locis distantia adit verum , quae jam mille annis gesta sunt, tanquam praesentia intuetur. Sed ne te per longa demorer, aperiam quid rei sit. Scripsi noviter libros quatuor de bello Italico, quod Libellarius Marses , Iustiniani Duces adversum Gotthos gessere In illo bello multa ac praeclara de patria tua Anco nitana repperi, ac reperta.libens perscripsi. Nam, obsidio ejus urbis terra mari, a Gotthis agitata, pugna

403쪽

ILLus TR VIROR. EPIST. 3 33gna navalis egregia, insignis, circa ea in commissa, in qua septuaginta quinque naves longae pugnaverunt, situs oppidi qui tunc erat, ac caetera permulta nae- moratu digna, referuntur. In quibus scribendis tu etiam aliquid milii caloris&impetus addidisti: quod tibi stivibus tuis haec placitura existimabam sunt maximo ornamento vestrae civitati. Est autem non haec transatio, sed opus a me compositum : quemadmodum Livius a Valerio Antiate, vel a Polybio Mega- polita nota sumpsit in arbitratu suo disposuit. Hanc vero historiam meam inspicereii voles, non aliter tibi ostendam, quam si omnia epigrammata omniaque vetustatis monumenta, quae in toto ter-rarum orbe collegisti, ad me feres. Vale.Prid. Calend. Sept.

Guarim Veronesis, Oratoris praeclaris finii, ad Illistrein Leone uim heroem

Uensem , gratu itio, pro equestris dignitatis siιmptis insignibus.

Hodierna die, mi rex o dive Leo Mnelle, cives tui quia, equestris diu gnitatis insignia tibi tam honorifice addita, seu potius reddita fuisse, cogno-hs scunt,

404쪽

33 RrNci Pu ET scunt, privatim ac publice magnam egere laetitiam. praecipuum in templis honorem divis pro sua vita, illustremque

genitorem tuum pietate, observantia celebrarunt. Nam cum tantas tibi de animi, corporis dotes, ab natura ingenitas , tuaque industria expolitas, de studio auctas , esse cernant; ista ipsa ornamenta ad decus, ad dignitatem , quasi consummationem quandam amplitudinis , advenisse gloriantur. Qila in re tibi ne magis, vir magnifice, an ornamento ipsi gratuler in ambiguo lum. Non nimbum ignarus, hujus generis decorem magnam tibi hominum existimationem commendationemqUe conciliare in egregiam apud eos , quorum commodis , honori, saluti consutaturus es, auctoritatem comparare. Hac

ratione antiquos Persarum reges varios sibi colores concinnasse, Caesarem inusta tos vulgo habitus multo auro

multisque gemmis induisse , testis est

Xenoption ut vel sic inter suos venerationi essent. Praeterea clam me non est,

istos honore si insignia virtuti in testimonium adduci, ceu bene institutae Majestatis praeconia. Quocirca milites strenuos, fortissimos , ducesque sapientissimos, hastis, phaleris, vexillis, equis', sta-

405쪽

ILLus TR VIROR. EPIST. yyy tuis, quod maximum votorum est,

triumphis , donari, insigniri legimus.

Accedat ad gratulationem meam , quod Ornatus auratos .equestrem dignitatem, per se satas ingentem , ingenitore In facit imponentis donatoris amplitudo simul, gloria De cujus magnincentia, rebus praeclare gestis, clementia, aequitate, caeterisque virtutibus, ut taceam; quid

Imperatore Romano quid Caesare, quid Augusto excellentius, quid admirabit rus, religiosius aeque humanum genu laa- beta jus potestatem poeta maximus paucis verbis exprimens , alta Divis una Imperium cum Iove, Caesar, hahes. Quippe, daperium Oceano , famam, ut terminet astris. Subinde antiquum genus Est ense perpendo in illustrem majorum tuorum , patrisque , progeniema quorum liberalitas, sapientia , mansuetudo, sempiternam famam adepta est. Eorum

nomini Iaudibus splendorem adjungit

tua in deum pietas , in parentes observantia, in propinquos amor, in amicos fides, in omnes bonitas, charitas, diligentia,plurimarum inoptimarum rerum cognitio praesertim cum ad paternam animi magnitudine doctrina uberior accedat Addo virtutes, sobrietatem somni parcitate. Addo venationis aucupiorum, ludo-

406쪽

3's P Ram Cararum rara ludorum frequentiamsi sagittandi solertiam . nam iis quoque solatia nonnuula insunt. Et librorum studiosus omneis corporis sensus domas in ita domas , ut intra modestiae gyrum frenati se contineant Qq id morum severitas 3 qua factum est, ut vita. in teneris adolescetia annis regia licentia nil juvenile redolens , mature sapiat Nestorem. Per haec atque alia in te ornamenta in eam venio sententiam, ut longe magis abs te equestria decorentur, quam tu equestribus decoreris insignibus Idque jure quidem

merito Nam plurimi sine virtutibus equitum gestamina usurpant. Neque regem illum esse crediderim , qui majora possideat praedic, aut purpurea in veste gemmasa quique fronti coronam impo-1uit, metus, diri mala pectoris et sed illum, ut a Biante dictum est , qui sua secum portat alioquin larvatum in scena Histrionem Agamemnone, vel Priamum, liceret appellare regem; cum is vilissimus sit, de fortasse mancipium.Nec vero,Leonelle, vir illustris, inferiorem dixerim dignitatem equestrem tuam , quam pacis artibus meruisti, quam illam quae rapi solet. Haec namque cum caedibus mortalium, civitatum direptione strage re- Suorum, cumque calamitatibus aliis, usurpam

407쪽

surpatur quas singulatim apud Crispum

Caesar explicat quales sunt: rapi virgines, pueros divellia complexu parentum, matres familiarum pati quae vici oribus co talibuisset fana atque domos spoliarita caedem, incendia fieri postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia

compleri. His sane indignum est, tot dierum supplicationes indici. Ista altera, vel

urbana munificentia, integritate,justitia, vel bene de civibus merendo, patriae commodis consulendo, honorem suorum augendo, quaeritur. Qua in re Titum Flaminium triumpho digniorem fuisse censuerim , quia Graecia sua vivendi leges inmores restituerit, quodque mille ac ducentos cives in pristinam libertatem e servitute revocarit, quam quod Philip pum Macedonasque debellarii. Crudele enim est ab humanitate abhorrens ex hominum malis atque miseriis praedicationem titulosque sibi quaerere Aurum , quo te insignitum esse hodie cernimus , ceu grande speculum vita propositum es e tibi considerabis. Etenim ,

cum aurum splendore, preci , immortalitate , metallis reliquis antecellat sic tu vivendi puritate, virtutes, excellentia, honesti animi constantia, sicut inter caeteros mortales emines , ita te ipsum

in dies

408쪽

3' PRINCIPuM ET in dies superare contendas Id egregia fide feceris , si nullana tibi cum haereticis concordiam esse sines , nulla nisi juste ac

legit inae indicta bella suscipies, pupillorum ac viduarum tutelam in tuam fidem accipies. Tria haec perpetua virtute profiteberis. Ne autem longior mea taedio te afficiat oratio , pro mea in te si de ac pietate tuis novis insignibus irratulor congaudeo quibus non minus decoris , laus ac dignitatis a te edis, quam quantum ceperis Idque tibi ac tuis bonum , faustum, felixque sit, oro Munusque Caesareum pro mea virili parte. lcio, accendo, ad perennitatemque produco. Nulla liquidem tanta sunt hominum constructa manibus opera, quae non ruant Obscurenturum vetustatis morbos non resormident, nisi literarum monumenta

sustentent ea , illustrent, juvenescere faciant. Ad quod quidem conficiendum pusilla haec mea scripta doctissimos viros disertos invitantu quorum ope atque opera hujus facti memoriam nulla unquam delebit oblivio , quam diu legetur ad posteros hoc perveniet. Sigi si nundus Caesar Augustus, cum, sedato adversus Ligurum ducem bello Venet, ab Eugenio pontifice maximo corona insignitus aurea, ad Basiliens conci tum

proseis

409쪽

ILLus TR VIROR EN ST. yyprofecturus, Ferrariam Roma petens, in Illustris archionis Nicolai aedes divertisset, illustrem Leonellum Estensem, sextum kvigesimum agentem aetatis annum , equestris excellentiae donavit insignibus. Quin praesentibus, venturis.lignum hospitii hq numentum . in pignus amoris relinquat Vale. Ex Ferraria. Recitata Idibus septembribus anno

Christi i 33.

Ejusdem oratio, i laudem Reais

Angliis. Q Uum statuissem, serenissime Rex, hoc

tempore maximo aliqua in rememoratu digna, tardum, hebes ingenium meum exercere; nihil sane aeque dignum repperi, in quo meam op eram con-DI mendam putarem , quam hoc ipsum, scilicet, ut serenissina ae M ajestatis tuae virtutes celebratissimas, praeclara gesta tua literarum monumentis aeternae, ut ita dixerim, memoriae mandarem. Uqenim esse potest, non ixerim, hesternaused vix unius seculi memorias . Sine scriptorum per jaceret. Namque apud inferos Hercules, aut, si sic malumus, cum diis nemini metuendis, obscurus, glo- omnis prorsus expers foret nisi pod-ticis

410쪽

consumptum essht Ilion, nomenque una cum memoria periisset inter tam multos ignes, ni in Graecis, Latinis auctoribus exuscitaretur Magnus ille Alexander , gemuit Atridae reges Agamemnon Menelausu belli fulmina Achilles,

Hector, Priamides magnus Aneas, callidus Ulyises, Poenorum D ux Hannibal, Pyrrus rex Epirotarum , si ut Italico splendori non invidisse videamur , pater urbis Romulus, Numa Pompilius, Ancus Martius , Tarquinius Priscus, Servilius Tullus diis hominibusque tremendi Iulius Caesar, Caesar Augustus Gemini Scipiadae, Gn eius Pompeius, Caius Marius,

magnus Fabritius, caeterique Duces reges Imperarores , qui apud Romanos clari habiti sunt, penitus jam oblivione traditi essent, nullaque in hunc usque diem esset de tantis viris memoria, nisi historia, ac poetaru fabulae, figmenta tales

celebrasset. aa: cum omnia ante oculos haberem , Serenisam rex , Salustianum

illud , quod est in principio Catilinari ium prorsus ad hoc capessendum munus hortabaturu quod scilicet omnes homines, qui studerent praestare caeteris animalibus , summa ope niti deberent, ne vitam silentio transigerent, veluti pecora,

SEARCH

MENU NAVIGATION