Principum et illustrium virorum epistolae, ex praecipuis scriptoribus, tam antiquis, quam recentioribus, collectae

발행: 1644년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

421쪽

decet Reges ac Principes , quique ab o-nanibus timentur, eos ipsos vereri ac metuere Deum immortalem. Quod qui fecerint, sentient praeclarum illud, memorabile Camilli dictum , Omnia prospere evenisse sequentibus Deos adversa spernentibus. His tu itaque rationibus adductus in primo ipso juventutis flores, non maris, non viarum discrimina , non barbarorum ineorum, apud quos Christi nomen invisum est , latrocinia atque insidias veritus Sepulchrum Domini ex ultimis usque Germaniae partibus adiisti, laborum, velut gloria primitias Deo reddens atque sacrificans. Quid nunc e go Psalmos, orationes, quid Missarum

sacra mysteria, quid jejunia atque indictas Christiano ritu abstinentias, referam Nihil utique omittis, quod boni de puri Christiani officium esse intelligas quo eum tibi perpetuo places , ac propi-trum laventem reddas, cujus ope cives tibi divinitus commistbs ad veram diri gas felicitatem lapientiam. Cumque animo magnoin excellenti praeditus sis in hoc uno, ne Dei scilicet

voluntatem offendas, mire quodammodo timidus atque anxius praedicaris. Denique cum natura natus ad virtutem videaris, bonitatem naturae ad Dei volun- et talem

422쪽

i PRINCIPuM ET later conformas ob illud etiam a peccatis atque flagitiis caves ne tuos cives vitiorum imitatores flacias Satis enim nosti, exemplo magis , quam peccato , Principes nocere. Inter haec tam praeclara tui animi ornamenta gloriosissime Caesar, ill Iid in primis admirari licet, atque

veneratione complecti omni, quod, cum tam infinita hinnumerabilis multitudo,

tuna domesticarum, tul exterarum gen

tium, sub te degat, nullus tamen adhuc inventus sit, qui, non dico a te, qui inter mortales justitiae &aequitatis gloria excellis , sed ne a proceribus quidem tuis. suerit injuriam passus , aut de violentia conquestus Illa quidem lex apud te prima isto observatur, Ne cui quis noceat; ut suum cuique in pace securitate possidere permittatur; quae vero coe- Iaris sunt, omnibus prope modun uti

frui fas esse. Illud que divi Adriani praeclare dictum frequenter usurpasta Ita te rem publicam gesturum, ut sciat senatus, populi rem esse, non propriam. Jam vero dicendi apud te loquendi libertas no minus infimis quam summis est viris aditus semper patens, audiendi patientia , talenitas inaudita. O saecula

aurea ta Caesarem vere Augustum, vere

patrem Patri eum hominem divitium

423쪽

nos etiam perbeatos', quibus virum talem intueri, ejusque suavisti in is atque inimanissimis moribus frui, datum atque

.concessum est lBeneficentiam vero , ac liberalitatem tuam , Caesar, admirari magis possumus

quam oratione percurrere 'hilae cum

incredibilis sit, Se tanquam ex fonte quod benignitatis perpetuo emanan S, Dunquam tamen aliis eripere. visus es quod aliis largirere, nunquam aliis nocere ut in alios liberalis viderere. Vacat enim injuria liberalitas tua. Quodve tuum est , est enim id grande, it terrarum domini patrimonium xid tamen omne incommunem hominum utilitatem erogare solitus es ; ut vere , quae tua sunt, hiat, juxta proverbium, communia Gmnia. Et sane e toto prorsus Imperio , quod quam amplum, copiosum sit, omnes intelligunt, nillil tibi retentum vi clamus praeter dispensandi potestatem. Intelligis tamen quid unicuique conveniat, proque dignitate distribuis tibi so lummodo lio reservans atque se potiens. quod Caesareae rationi ac majestati ne cessarium fore arbitrarissi nihil omnino custodiens ad voluptatem , nihil ad delicias. Et es quidem natura liberalis atque beneficus , non ut plerique, quadam vaso nitate

424쪽

r P, IN I mum Erenitate ducti, multa largientes, ut videantur benefici, cum non sint. Vir utiq; purus, simplex, atque syncerus nihil ad ostentationem, omnia ad conscientiam refert Gaudes, cum bene benigneq; facis, non cum fecisse audaris. Neque gratias agi tibi aut rependi admodu curas , praeterquam a conscientia benefacto tu Nihil denique tibi arrogas, sed immortali Deo omnia tribuisu a quo leneficia bona omnia pi oficisci, satis singari tua sapientia cognoscis Hos loco singularia

praetereo ac propemodum innumerabilia tuae liberalitatis exempla. Quis enim hac temporis angustia recensere satis queat, Quot regum filios, quot proceres, quot viros tu, in literis, armis, illustres, quotidie suscipias, susceptos exorneS, honestes , amplifices Mihi quidem videtur , tuam hanc non curiam modo , sed academiam , quandam bonarum artium&disciplinarum ossicinam. appellari pocse , ubi de re militari, ubi de literatura, ubi de virtute, moribus , quoquo te verteris, disputantes acriter simul rerudite circumspicias Quo sit, ut omnes, qui aut virtute aut eruditione sibi ipsi considunt, huc ad te unde quaque divertant, ac velut olim in Olympium montem exercendae atque ostentanda virtutis

425쪽

ILLus TR VIROR EMST. Istis gratia conveniant. Tu vero, benignis sim Caesar perhumaniter omnes excipis exerces , acuis foves, instruis, denique in donatu neminem a te abire sinis. His praeclaris artibus, Caesar, mortalium gratiam Se benevolentiam consecutus e3. His perardua, excella semper animo meditaris. His domum relinquens, quamquam domus tua mundus est, non asperrimos labores, non infiniatos sumptus, non pericula aestimasti per

mediam Italiam, sicubi nonnullos scis Imperio rebelles iocedis, fiducia animi

laetus, strenuus, invictus Imo vero tantum, virtutis, dignitatis tuae auctoritas valuit, ut.non solum ab amicis , sed

etiam ab his ipsis qui jam pridem erga.

imperium male sunt affecti, honorificentissime fueris siIsceptus , nihil aliud, et mea fert opinio, applausu eratulatione confitentibus , quam te vere Dominum Imperatorem eorum esse. At tu, haec omnia animo recondens , Romani

ire pergisci ut, quod animo jam dudunae magni ce conceperas tandem adipiscaris, hoc est, Sacram unctionem , consuetas Imperatoribu cor OnaS. Sed, quoniam in coronarum mentionem incidimus , consideremus , si per te licet iumanissime Caesar, quibus ex au sis

426쪽

i RrNCIPuM ET sis majores nostri hujuscemodi coronas excogitasse credantur. Hoc enim viso cognitoque liquido apparebit, an tu quO-que dignus judicandus sis hujusmodi coronari , ut ita dixerim , triti inpho Primum vero pervulgatum est, palearem illos decrevisse coronam quod aliquando

receptum, nunc vero , ut pleraque mansuetudinis officia, obsolevit. Caeterum majores illi recte sane: si quidem mansuetudine, inhumilitate , non superbia.dcinhumanitate , ad Imperiale fastigium se censuros esse existimarunt quod palea denotatum iri visum p .Palea quidem res admodum abjecta atque contempta est. Et Imperatorem decet, se hominem esse, existimare hoc est , ex hum,factum, S in humum tandem rediturum. Huic invento perpulchre consonare videtur Romanorum institutum. Qui triumphanti Consuli vel abjectissimae conditionis servum associavere in eodem curru, incoronam sustinentem,&aequa fortuna triumphantem Praeterea, ut, qui mansne te humaniter atque benigne cum hominiabus agit, is vehementer ab omnibus amatur, Lin omnium animos quasi influere videtur sic ex diverso , qui insolent et crudeliter sese habet, odium sibi omnium generat,mmetum, malum ut ait Cicero

427쪽

aLLus TR VIROR EPIST. II diuturnitatis custodem. Secundo loco coronam ferream excogitavere ea ratione, ut arbitror, ut sortitudinem animi imperaturus assumeret. Nam comparatalibi

prius , quomodo dictum est , civium

subditorum gratia, intrepidum constantem, invictum, sese praestare Imperatorem oportet contra pericula ac varios fortunae cassisti praesertim pro gloria tuenda , ac subditorum salute conservatione societatis humanae, divinitus sibi commissae.

Imperio quidem indignus habebitur, qui

vim atque injurias aut sibi aut provincia..tibus illatas non magno ac praesenti animo propulsaverit. Tertio loco argenteam coronam adstinaverunt; ut animadvertat is , qui demum Imperator sit conastituendus , argenti nitorem atque candorem prae se ferre oportere; hoc est, sine labe atque spurcitia anmaum purum tersum exhibeat necesse esse Postremo

autem loco auream statuerunt. Haec antiquitus , ut ait Gellius , ex lauro erat, postea ex auro fieri coepta ut intelligatis, qui demum coronandus est , se perfecitam ac splendidissimam laudem assecutum. Nam qui mansuetudine .humi litate primo mortalium benevolentiam, deinde benevolentia Imperium adipiscitur, quod postea animi magnitudine, putas ritate:

428쪽

i PRINCIPUM ETritate, atq; justitia conservet, is omnium

judicio splendidissimum ac perfectissimum vitae exemplum posteris relicturus est. Ita immortalitate ac luce perpetua dignus existimabitur. Numquid non tu igitur his coronis perdignus censeberis, Caesar invictes; qui man letudine , animi magnitudine Iustitia , nemini cesseristi imo vero in quo summi Imperatoris ornamenta lucent omnia ut non Caesar modosi sed Caesarum decus, jure ac merito possis appellario Quaenam enim a te abes Imperatoriarum virtutum quid autem earum non

est in e insignitera Quaerimus clementiam 3 At tua animi placabilitas ipsam illam C. Caesaris , quae singularis exempli, admirabilis memoriae extat apud homines, ipsam, inquam , illam provocare potest .vincere Cupimus fidem At tuis dictis conventisque nihil firmius,

nihil verius , nihil religiosius inquiri potestes non id quidem olim apud gentiles aut Sibyllae folium , ut Apollinis

oraculum. Laudamus prudentia morat,

quid tua prospicientia non videt, quid tua solertia non agnoscit, quid tu denique industria non assequitur, quod ulli uspiam cognitum aut perspectum sit 3 Non est autem ullo pacto praetermittenda

429쪽

tenda temperantia tua, Caesar. Est enim non modo inter virtutes pulcherrima, sed virtutum omnium singulare decus ornamentum. Ita ut, si haec una desit, caeterae virtutes imperfectae existimentur. Nam prudentia, dortitudo, atque harum similes,interdum etiam eorum sunt, qui non satis probantur Temperantia vero , proborum, clarorum hominum est propria. Illae saepenumero impetus animi concitant, nec sinunt obedire rationi: Haec concitatos sedat, compescitque, ratione moderatur. Quae quidem virtus tanta in te uno est, quanta in iis Imperatoribus , derivibus legimus, aut accepimus, non fuit. Quem enim tibi continentia comparabimus Cepisti uxorem genere nobilissimam, moribus excellentissimamri forma vero praestantissimam. Cumque ea Senas ad tonuper venisset e paterno regno, quoniam dies sacri, observandi erant eam nota ut uxorem, sed ut sororem suscepisti, religionem matrimonio , castitatem voluptati anteponens. Alii ab alienis uxoribus vix sese continere possunt; Tu a Ua,

tibi concessa , .ea quidem formosissi

mari te continuisti. Docuisti hoc exemplo inferiores , qualiter sese habere Accontinere circa conjugi debeant: Ui-

vini.

430쪽

vini potius cultus , quam humani Iuris habendam esse rationem. Nec illud est silentio praetereundum , quam sis vini parcissimus, quamq; in cibo moderatis simus. Neque enim ea parva laus est regis praesertim , amperatoris Legimus, Alexandrum, ne plures memorem,

propter vini intemperantiam non parum gloriam sitam obscurasse quandoquidem per temulentiam Clitum sibi charissimum in convivio occiderit.Namque, ut sobrietas Principem ad charitatis studium excitat, sic ebrietas ad crudelitatem provocat.Nullumque scesus aut flagitium est , ad quod temulentia principem non impellat aut rapiat. In sermone vero quam modestus sis, quam rarus , quam gravis, quanque in iis suscipiendis, qui ad te adeunt. Communis, humanus , facile omni Italiae perspectum est. Siquidem tanta circa omnes mansuetudine uteris , ut te interdum tuae dignitatis atque auctoritatis oblivio cepi ue videatur. Quam vero adulatores , scurras, hujusmodi levitatem , spernas , atque oderis, ipsi prospeximus. O dignum summo Imperio

Principe. Hoc enim est, Imperatoremesisteri Superbiam, fastidium, arrogantiam cstagere Erga omnes sese manluetum

SEARCH

MENU NAVIGATION