Principum et illustrium virorum epistolae, ex praecipuis scriptoribus, tam antiquis, quam recentioribus, collectae

발행: 1644년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

411쪽

quae, caeteris omnibus posthabitis tali uter ei solum intenta sunt, ut ventris ingluviem expleant Verum, cum, una hac auctoritate persuasus, me ad scribendum accingerem , Ciceronianum illud , quod est in Tusculanis quaestionibus , me ab

incepto non parum deterrebat, Quod, mandare quemquam literis cogitationes suas, qui eas nec illustrare possit, nec delectatione aliqua allicere auditorem, hominis sit intemperanter abutentis Wocio ae literis. Quae cum ita essent, Serenissime Rex ut una ex parte Salustianum illud me hortaretur, altera ex parte illud

Ciceronianum me deterreret, minimae

cujusdam diligentiae, rex trem teri ut ita loquar, considentiae meae, quam vel negligentiae, vel se condiae, me damnari malui. Et quamquam sciam , nonnullos homines vita inmoribus fatuos disciplina nequam cum ex eorum officina nunquam vel sola oratiuncula deprompta sit quoniam , dum hujus arrogantiam , illius inconcinnitatem damnant , alterius nimiam lepiditatem accusant,nil unquam habent quod probent etiam hac tempestate futuros, qui mihi magnopere vitio dabunt, quod rem tantamine imis, imbecillis adortus sumes Nihi- dominus tamen , horum hujusmodi sine

412쪽

o PRINCIPuM ET magistratu censorum garrulitatem spernentes, rem nostram pro viribus proculdubio prosequemur Tam multa namque intellexi de celeberrimis ac praeclaris virtutibus tuis, ut ea prorsus tacere nequeam. Idem enim natura ipsa insitum, ut, quamquam nullus sit in me vir-etutis splendor, tamen eos, qui virtuosi

sunt, vel in quibus aliqua significatio

virtutis eluceat, penitus diligam, amem,&observem. Verum, invictimine Rex tam multis virtutibus te praeditu intelligo, ut, unde narrandi initium facturus sim, ego

ipse ambigam meci injuria quidem vereor etenim, ne, cum multa dixerim, plurima, quae in te celeberrima sunt, silentio praeterire opus sit. Sed, quoniam omnia, quae in te praecipua memoratu digna sunt, tam modico volumine eomplecti posse non confido, nonnulla, quae in te maxime praecipua sunt, breviter perstringam Te igitur, Serenissime Rex , bonis animae, corporis, fortunae, praeter caeteros principes stlarere,, claruisse in

telligo. Quid enim prudentia tua mira bilius, quid gravitate majus et et enim

in tam tenera aetate tantam redoles gravitatem, ut maturum illum referas Ne-

storem es qui apud Graecos , in bello illo quod contra Trojanos gestum, decrepitus

413쪽

pitus lene , o mirificam illam prindentiam in tanta exstimatione est habitus, ut gemini Atridae reges Graecorum exercitus Duces non dubitarint palam omnibus optare, non decetia viros Achil li fortitudine aequales, sed decem Nestori prudentia similes quod si fieri potuisset, non dubitassent dicere, brevi fore Tro jam perituram. Tu adolescens aetate, maturitate senibus senior Tu, rex, Reverendissimo domino Cardinali, allustrissimo domino Duci Gloc estriae, patrui tuis, non secus quam si tibi parentes

essent, morigerua es. Te , licet adolescentulum, ob gravitatem, prudentiana tuam , contra callidissimum , versutissimum,mpotentissimum hostem, seniores, Duces Princeps, Comites, ac populi in-. numeri , non dubitarunt sequi ducem.

Tu tua prudentia, patruorum tuoru consiliis acquiescendo xjusticiam subditis,

tuis quam praebendo, potitus es rerum. Justiciam enim tanta cum severitate', ut ita dixerim, ad unguem etiam, quod mirabile dictu est, ab extrentis adolescentiae annis eo pacto servasti , ut nemini, nec clana, nec palam sua subripi, nemini aliena dari, nemini vim inferri, nemini injuriam fieri passus sis puria, homicidia,

latrocinia stupra, violentias omnes, tantopere

414쪽

res, praedones, violentos, pestiferos homines omnes, ex Angliae insula imo, ut .verius dixerim , e regni tui finibus prorsus ejeceris non surtis, non latrociniis, non homicidiis, non stupris , in regno tuo locus est. Quamquam enim tam aureum tamque execrabile bellum Gusticio exequendae cupiditate , cum insolentissimis factiosisque hostibus tot annos gesseris tamen in regno tuo non civis civem spoliat, non civis civem obtruncat, non civis cive opprimit. Quemadmodum in nonnulljs partibus sieri solet Et maxime in adversarii tui regno. Ibi civis concivem impune spoliat, necat, opprimit, obtruncata non pater a filio tutus est, non frater a fratre, non filius a patre, non socer a genero, non dominus a servis Tanta denique, ut paucis absolvam, illic est perplexitas, tanta confusio , ut id non hominum, sed daemonum regnum merito dici possit. Illic triceps Cerberus, illic anguicoma Tisiph ne, illic furiae infernales, illic sitiens Tantalus, illic rex umbrarum Pluton illic omnes daemonum chori suam posuere sedemti justicia silet, jura tacenta injuriae, caedes, rapinae, stupra violentiaeque vigent. In tuo autem regno longe secus

est.

415쪽

est. Nam ob summum justitiae rigorem cum hostibus certamen est inter cives summa pax. tranquilla populis quies.

Auro namque onustus viator omnis Angliae insulae partes inermis solus impune lustrare potest, etiamsi opus fuerit inter nemora ipsa vel deserta una universo thesauro suo quietum somnum capere. Tu profecto, ut paucis dixerim , Trajalium secundum hominibus te praestas. De sortitudine autem tua quid plura dixero, nescio: nisi quod ab extrema adolescentia

tua durum bellum sustinuisti, invictissimuhostem debellasti, urites, oppida sua

occupasti tam multos conflictus hostipotentissimo dedistiri adolescens maturum aetates callidum hostem non foris .midasti, non ejus potentiam horruisti, non vires, non factionem duri hostis timuisti. Quo factum est, ut tam multas praeclarissimas urbes, tot ornatissima oppida, tot provincias, tot loca amplissima, ex hostilibus bonis regno tuo adjunxeris, hostemque tuum ad extremam inopiam hintra miseriae terminos penitus redegeris Alexander Macedo vigesimum

attigerat aetatis suae annum, cum Darium

regem debellavit. Divus Iulius Caesar plusquam vigesimum quintum egerat annum cui hi tamen ad eam usque aeta-

416쪽

tem maxime memorandum vel maxima

laude dignum gesserat Caius Caesar jam grandis natu execrandum parricidium ultus est. Tt autem, invictissime rex, dum in utero matris eras, horrenda bella gerebas, Iermagnae hostibus formidinieras Lachebas hostilia moenia evertebas et puer eras , erandaevum regem debellabas. Postea vero quam adolevisti,

summum tibi imperium comparasti. Te itaque, invictissime rex, ob ea quae in hodiernum usque diem gessisti, olexandro Regi, divo Iulio Caesari, Caio

Caesari, caeteri hominibus, quos orbis terrarum claros habuit, vel Reges, vel Imperatores, non immerito praetulerim. Tu enim, serenissime rex, liberalitate largitate Iulium Caesarem, magnitudine animi magnum Alexandrum , prudentia&facilitate Caium Caesarem , in hodiernum usque diem aequasti pro mira autem magnitudine gestorum eos omnes superasti. Habes insuper participes consiliorum tuorum in in regno ipso coadjutores, reverendi lismum dominum Cardinalem, Illustrissimum dominum Ducem Gloc estriae, patruos tuos; qui neque consiliis, neque auxiliis aliqua in re tibi defuturi sunt. Es etiam adolescens iii

florida aetate , agilis l&fortis corpore,

417쪽

robustus membris Bonam habitudinem corporis possides, plurimum inhenio vales, potentiam habes maxirnam , amicos plurimos, qui mortem, qui exilium , qui pericula omnia, si opus fuerit, ob nomen

tuum ferre non recusabunt. Ob quas ipsas res, cum in extrema adolescentia tua durum, acerbum bellum tanto tempo-

res gesseri si sustinueris, in eam venio

de te sententiam, ut affirmare audeam, te, cum ad virilem aetatem perveneris, non Martium , sed Martem ipsum futurum; non clarum regem , sed omnium,

qui sunt, qui fuerunt, qui futuri sunt, re-gIim potentissim una non in arte militari peritum , sed omnium peritorum periti

simum. Quo fit, ut nunc primum accingar, meque expediam , ut celebratissima gesta tua literarum monumentis p*sterorum memoriae mandem Perge igitur,

perge, in vietissime rex, intum bello una pace, tum induciis, da operam, quod hactenus fecisti, hostiles injurias a tuis sub- ditis confederatis propulses.Nam, Audentes fortuna juvat, timidosque repellit Praeterea, cum adolescentia laudibus Iuliam Caesarem Alexandrum magnum, Caium Caesarenae, ut ostendi, jam.superaverisa liberalitate vero , facilitate, largitate, magnanimitate, prudentia, ipsos Q-

418쪽

o P RrNCIPuM Tmnes aequaveris: eos etia in iis ipsis virtutibus superare contende. His en in virtutibus , c tua tuorumque consiliariorum prudentia , brevi apud te suminum Imperium futurum video Demum , quum compertum habeam . regesin principes summos paucitate verborum maxime gaudere, finem dicendi faciam. Ut igitur serenissime rex , cum poetarum Principe Marone Virgilio concludam:Haec tibi erunt artes dare tutas civibus urbes Parcere subjectis, debellare superbos.

Amen

Antonii Panormi, Oratiuncula, ad Fridericum III Imperatorem. II luxit jam tand*m felix illa, expecta

tissima dies,Friderice Caesar, quae bonis omnibus pacem, tranquillitatem , tibi vero laudem, gloriam sit sempiternam allatura Ecce enim advenisti, exoptatissime Auguste, tuamque sacrosanetam Majestatem hodierno die coram intueri licet, aut rectius , quasi Dei cujuspiam immortalis effigiem venerari Nam tecum una , quasi divinum sidus comitantes, advenisse creduntur salus atque libertas

Italiae bonorum ac constantissimorum hominum exaltati, pravorum perfidorumque

419쪽

rtimque depressio. Exultent igitur gaudio Iesu que optimo Maximo laudes ac gratias habeatu, quicunque puri sunt, fidelesque perstiterunt iniqui vero ac perpetuo contumaces erubescant, formident, profugiant hujus enim dignissimi

Romanorum regis artes , sunt Romanae

illae quidem Parcere subjectis, , debellare superbo S. Verum, antequam Alson si , magnanimi atque invicti regis nostri, mandata explicemus , a quo ad eminentissimam Majestatem tuam legati sumus pauca admodum, quae partitia ad laudem , partim ad dignitatem tuam pertinent, x narrare nos , pro singulari tua humanitate, concedas. Ego vero a clarissimis ac illustribus collegis jussit dicere, obtemperabo. Verum ita obtemperabo, ut rationem

tuarum occupationum vel in primis ipso breviloquio videar habuisse. Quod igitur a plerisque oratoribus dictum est, nescire se unde principium sumant, id in praesentia mihi evenire non verbis, quemadmodum fortasse illis, sed re ipsa nimirum intelligori non solum ideo , quia sunt tuae

virtutes , hvariae, hinter se connexaesverum etiam , quia ita praeclarae omne S, hita egregiae sunt, ut inter se ipsas de excellentia concertare videantur, nec fa

s cilis

420쪽

io PRINCIPuM ET cilis sit deliberati, quaenam in dicendo sit anteponenda. Sive enim animi magnitudinem considero nihil non dignisin videri potest , de quo quam primum e-anarretur. Sive religionem , aut cerimo aliarum cultum . illud omnino censebis praeferendum. At si justitiam, aequitatem contempleris, nihil tam magnum sideri debet ut illi anteponatur. Cum vero liberalitatem , humanitatem , moderationem tecum pensitas , quam illarum praeponere. aut quam non praeponere de-heas, ignorabis. Ego tamen, unde aptissimum congruentissimum putabo , inde initium diacendi faciam , a religione videlicet, cultu divino. Qua in re vel maxime tuam.

Friderice, sapientiam declarasti siquidem vera hq minis sapientia est , pietas

id est Dei cultus Etenim ante omnia ve-aum creatorem , unicum, summum Deum, Christum Iesum tibi penitus colendum , cum coaeterno patre in spiritu adorandum , verendum , animo proposuisti; ut erga eum ipsum Christum, quo

terrarum naperium assumpsisti pro tanto munere accepto' gratus existeres, hominibus , quibus divina providentia praeesses , vitae beata viam tui luminis exemplo monstrares Maxime quidem decet

SEARCH

MENU NAVIGATION