장음표시 사용
221쪽
daemon : cum hic e contrario, sophisticis argumentis quibusdam veri speciem prae se serentibus laetitiam illam in anima reperiam oppugnare soleat. Secunda, solius est Dei, eonsolari animam nulla praecedente consolationis causa, cum sit hoe proprium Creatoris, suam ingredi creaturam et illam in amorem sui totam con-Vertere, trahere et mutare. Causam Vero praecedere nullam tunc dicimus, quando nec sensibus, nee intellectui, neque -- luntati nostrae quidquam objectum est, quod ejusmodi cons lationem causare ex se possiti Tertia, quoties processit eonsolationis causa, auctor ejus
potest existere tam malus Angelus quam bonus, sed ad fines tendunt contrarios: bonus quidem, ut anima in boni combtione et operatione magis proficiat; malus autem, ut malo agat illa et pereat. Quarta, id moris est spiritui maligno, ut in lucis Αu- gelum transfigurans sese, cognitis piis animae votis, primum secundet, mox inde ad perversa sua desideria illam alliciati Simulat Menim ab initio bonas sanctasque hominis cogitationes sequi et fovere; at deinde in occultas fallaciarum suarum pedicas paullatim tractum illaqueat. Quinta, sedulo et accurate excutiendae sunt cogitationes nostrae, circa principium, medium et finem suum, quaa tria si recte se habeant, Angeli boni argumentum est, cogitationes illas suggerentis; sin autem per discursum mentis aliquid offeri , vel sequitur, quod ex se malum sit vel avocet a bono, vel ad minus bonum impellat, quam anima prius quaerendo sequi decrevisset, vel animam ipsam defatiget angat ac perturbet, sublata, quae prius aderat, quiete, pace et tranquillitate, evidens tunc erit indicium, auctorem esseeogitationis ejusmodi spiritum malignum, utpote utilitati
Sexta, quoties contingit, in aliqua suggestione deprehendi hostem ex cauda sua serpentina, id est, fine mala, quem semper nobis insinuare studet; tunc plurimum juvat, revolvere discursum totum, et notare, quid ab initio praetexuerit bonaseogitationis et quomodo praecedentem spiritualis gustus sua
222쪽
infundere tentarit: ut per hujusmodi experimentum cognitae illius fraudes facilius deinceps caveantur. Septima, eorum, qui promovent in bono salutis, animis se insinuat uterque spiritus diverso modo: bonus quidem leviter, placide ac suaviter, sicut aquas stilla in spongiam illabens; malus vero duriter, implacide et vehementer, cumstrepitu quodam, sicut imber decidens in petram: illis autem, qui in dies tendunt in deterius, oppositum prorsus usuVenit. Cujus sane diversitatis ratio est, quatenus Angelo utrilibet similis est vel dissimilis animas ipsius dispositio. Si enim contrariam sibi eam alteruter spiritus invenerit, cum strepitu et pulsu, qui facile adverti queat, ei se conjungit; si conso mem Vero, tamquam in propriam et apertam domum subit cum quiete. Octava, quoties sine praevia ulla causa consolatio nobis adest, quamvis ei, tamquam divinitus immissae, ut supra dictum est, nihil fallaciae subesse possit; debemus tamen attente ac sollicite distinguere praesens consolationis tempus a proximo sequente, in quo anima fervet adhuc et favoris divini nuper aecepti sentit reliquias. Nam posteriore hoc tempore frequenter accidit, ut vel ex habitu, discursu et judicio proprio, vel ex boni aut mali spiritus instinctu aliqua sentiamus vel
deliberemus, quae cum ab ipso Deo citra medium non emanent, solerti indigent discussione, priusquam recipiant assenaum, Vel in opus veniant.
a. Regrino Hiquot servantae ut eum orthodoxa Eeclesia sontiamus.'
Prima, sublato proprio omni judicio, tenendus est semper paratus promptusque animus, ad obediendum verae Christi onsae ac sanctae Matri nostrae, quae est orthodoxa, catholica et hierarchica Ecclesia. . Secunda, laudaro convenit solitam fieri sacerdoti confessionem peccatorum, et Eucharistiae sacrae sumptionem annuam ut minimum; cum sit laudabile, octavo quoque die, aut semel saltem in mense quolibet, servatis interim conditionibus debitis, Sacramentum ipsum suscipere.
223쪽
Tertia, commendare Christi fidelibus, ut frequenter audevote Μissae sacrum seu Ucrificium audiant: item cantus ecclesiasticos, Psalmos et presivis preces in templis vel extra templa recitandas: tempora etiam probare determinata officiis divinis et precationibus quibuscumque, ut sunt, quas Voeamus
Quarta, laudare plurimum religionum status, atque coe- libatum seu virginitatem matrimonio praeferre. Quinta, comprobare vota Religiosorum de servanda castitate, paupertate, obedientiaque perpetua cum aliis perfectionis et supererogationis operibus. Ubi obiter notandum est, quod cum voti ratio ad ea pertineat, quae ad perfectionem ducunt vitae christianae, de aliis, quae ab ipsa persectione potius avertunt, ut de negotiatione vel matrimonio, votum
nunquam emittendum sit. Sexta, laudare praeterea reliquias, venerationem et invocationem Sanctorum; item stationes, peregrinationesque pias, indulgentias, jubilaea, candelas in templis accendi solitas et reliqua hujusmodi pietatis ac devotionis nostrae adminicula. Septima, extollere abstinentiae ac jejuniorum usum, ut
Quadragesimae, quatuor temporum, Vigiliarum, sextae feriae, sabbati, aliorumque pro devotione susceptorum; item spontaneas affictiones sui, quas poenitentias dicimus, non internas solum, sed etiam externas. Octava, laudare insuper templorum exstructiones atque ornamenta, necnon imagines, tamquam propter id, quod repraesentant, jure optimo Venerandas. Nona, confirmare maxime omnia riclesiae praecepta,
nec impugnare ullo modo: sed contra impugnantes quaesitis undique rationibus prompte defendere. Decima, Patrum etiam, seu Superiorum decreta, mandata, traditiones, ritus et mores studiose probare. Licet autem non reperiatur ubique ea, quae deberet esse, morum integritas ;si quis tamen, vel in publica concione, vel in populari commercio ipsis obloquitur, generat potius damna et scandala quam aliquid asserat remedii aut utilitatis: cum nihil aliud sequatur, nisi exasperatio et obtrectatio populi adversus Principes et Pastores suos. Temperandum est igitur ab isto
224쪽
invectivarum genere. Verumtamen, sicut damnosum est, Primates ipsos absentes apud populum allatrare, atque proscindere; ita rursus privatim admonere eos, qui, si velint, mederi huic malo possunt, operae pretium Videtur fore. Unde dima, doctrinam sacram plurimi lacere, tum eam, quae positiva dici solet, tum quae scholastica. Sicut enim sanctis Doctoribus antiquis Hieronymo, Augustino, Gregorio et consimilibus scopus suit, ad amorem et cultum Dei amplectendum animos movere: ita peculiare est B. Thomae, Bonaventurae, Μagistro Sententiarum et aliis recentioribus Theologis, dogmata ad salutem necessaria exactius tradere atque definire, prout convenit suis temporibus et posteris, ad errores haeresum confutandos.') Siquidem Doctores hujusmodi, ut sunt tempore posteriores, non solum Scripturae sacrae intelligentia praediti sunt, et veterum auctorum juVantur scriptis, sed etiam cum influxu divini luminis, Conciliorum sanctionibus, decretis et variis Ecclesiae sanctae constitutionibus ad salutis nostrae subsidium feliciter utuntur. Duodecima, culpabilis est ac vitanda hominum, qui adhuc in terra vivunt, quantumvis laudabilium , comparatio eum Sanctis et Beatis, dicendo: iste est doctior Augustino: ille est alter S. Franciscus: aequalis est Paulo sanctitate, aut aliqua virtute non est inferior eicia Decima tertia, denique ut ipsi Ecclesias catholicae omnino unanimes, conformesque simus, si quid, quod oculis nostris apparet album, nigrum illa esse definierit, debemus itidem, quod nigrum sit, pronuntiare. Indubitate namque credendum est, eumdem esse Domini nostri Jesu Christi et Ecclesiae orthodoxae, Sp0nsae ejus, spiritum, per quem gu bernamur et dirigimur ad salutem: neque alium esse Deum, qui olim tradidit decalogi praecepta, et qui nunc temporis Ecclesiam hierarchicam instruit atque regit. Decima quarta, advertendum quoque est, quamquam Verissimum sit, nemini contingere salutem nisi praedestinato: circumspecte tamen super hoc loquendum esse, ne forte gra-
225쪽
tiam seu praedestinationem Dei nimis extendentes, liberi a bitrii vires et operum bonorum merita excludere vella vide mur; Vel e converso, ne plus aequo hisce tribuentes, illis interim derogemus. Decima quinta, similem ob causam Dequens de praedestinatione sermo habendus non est; sique incidat nonnunquam, ita temperari decet, ut nulla plebi audienti detur
occasio eIroris, ac dicendi: si de salute mea vel damnatione jam definitum est, sive male, sive bene agam, aliter evenire non potest: unde solent multi opera bonae negligere et alia subsidia salutis. Decima sexta, accidit etiam non raro, ut ex imm diea fidei praedicatione et laude, adjecta distinctione aut explicatione nulla, ansam arripiat populus torpescendi circa bona quaelibet opera, quae fidem praeeunt aut sequuntur charitatis
Decima septima, neque itidem praedicandae et inculcandae gratiae Dei usque adeo insistendum fuerit, ut serpere inde possit auditorum animis lethalis error, negata liberi arbitrii nostri facultate. De gratia ergo ipsa diffuso quidem loqui dis est, Deo aspirante, sed quatenus in gloriam ejus uberiorem redundat, idque juxta modum convenientem, nostris praesertim temporibus tam periculosis; ne et liberi arbitrii usus et operum bonorum efficacia tollatur. Decima octava, quamvis summe laudabile sit atque utile, ex dilectione pura inservire Deo, nihilominus tamen valde commendandus est Majestatis divinas timor. Neque porro istimor solum, quem filialem appellamus, qui pius est ac sanctus maxime: Verum etiam alter, servilis dictus. Quippe qui homini utilis est admodum et saepenumero necessarius, ni is mortali peccato, quando incidere contingit, resurgere prompte studeamus: a quo dum erimus immunes atque alieni, lacilius patebit ascensus ad timorem illum filialem Deo penitus acceptum, qui nobis cum. ipso Deo unionem amoris praestat et
226쪽
1. quae eommendanda sunt et , qui absoIvit Exercitia.
Ad conservandam et alendam devotionem jam conceptam piis et spiritualibus exercitationibus, haec potissimum commendari poterunt: 1) Ut conservet usum meditandi quotidie per dimidiatam horam aut etiam integram , si fieri poterit. M Ut singulis diebus laciat examen conscientiae per quartam horae partem. 3) Ut octavo quoque die eonfiteatur et communicet. 4 Eligat aliquem Confessarium stabilem, eumque accipiat ut ducem hujus spiritualis itineris, et cum eo tractet omnia, quae ad suam animam pertinent. 5) Legat saeps pios libros, et habeat bonorum hominum conversationem, malorum autem fugiat summopere. 63 Curet proficere quotidie in virtutibus , praesertim in humilitate, patientia et charitate. Et in summa nitatur ipse quoque ad eam summam persectionem, quam in suo statu et juxta mensuram divinae gratiae acquirere poterit. Haec autem sunt fere generalia. Alia sunt deinde quae juxta cujusque professionem aut statum aut particularem
I. Bo hum1Iltato. ) 1' Nulla verba proferre, quae in laudem aestimationemque mei queant redundare. 2' Non efferri laetitia, quando me quis alius laudat aut bene de me loquitur; sed ex hoc ipso aliquam potius mei
humiliandi et confundendi occasionem capere, videndo me non esse talem, qualem aut alii mo reputant, aut qualis esse deberem. His addi potest, gaudere, cum alius quis laudatur, aut aliorum sermone celebratur; et cum inde aliquem dolorem, vel invidiae motum in me percipiam, eum ut defectum ac
dino peragatur, quo virtutes a nobis hic proponuntur, aut eo graduum et partium ordine, qui in harum qualibet ponitur. Illud tantum unicuiquo curandum sat, ut eam sibi virtutem seligat, qua magis opus habebit, stab illa ejus parte si gradu Initium faciat, qui ipsi magis erit necossarius: quem ubi decurrerit et par scorti, ox aliis deligat id, quod magis conveniat, . donec tandom, adjuvanto Del gratia, ad illius virtutis perfectionem, pertfgerit.
227쪽
peccatum a me repellere; uti, et dum quamdam complacentiam aut vanam laetitiam ex aliorum honorificis de me verbis, in me persentisco. 3' Nihil prorsus ob humanos aliquos respectus agere, nec ut ab hominibus videar, vel aestimer, sed omnia pure propteT
4' Non excusare me; multo minus culpam in alium tam exterius, quam interius derivare. 59 Vanas, elatas, superbasque cogitationes ad honorem et aestimationem mei quomodolibet spectantes, mox cum insurgant, rejicere et praescindere. 6' Omnes quasi me superiores ducere, non speculative tantum, sed etiam practice et reipsa; ea me erga quoslibet humilitate et submissione habendo, ac si mei superiores forent. 7' In bonam partem accipere omnes, quae mihi se osserent, humilitatis occasiones. Atque in hoc me in dies crescere, proficere, et per hos tres gradus ascendere oportet: primo, humiliationes patienter; secundo, prompte ac facile; tertio, alacriter et laete ferendo, nec ante oessare, quam plane gaudeam et exsultem, quod ab alio contemnar et despiciar, ut sic Christo, qui mei causa contemptus, illusus et ludibrio habitus est, assimiler, eumque imiter. 8' De eo quoque particulare examen quis instituere tam in hac materia, quam in alia simili, potest, ut aliquot humilitatis , aut alterius cujusquo virtutis do qua examen particulare faciet) actus exercitiave concipiat, tam interiora, quam exteriora; tot nimirum mane, et tot vespere exercendo; primo pauciora, postea plura, atque ita assidue increscendo, donec quemdam virtutis ejus habitum et consuetudinem induat. II. De eharitate fraterna. 10 De proximo non detrahere, neve ullum ejus peccatum, tametsi levissimum ac Publicum, commemorare: ejus gesta et opera, Verbis non deterere, neve ullum vilipendii ejus aut despectus, sive illo praesente, Sive absente, signum ostendere; sed de omnibus ita l0qui, ut eos bonos, honorabiles, et aestimatione dignos esse,. quivis ex ore meo verbisque colligere queat.
2' Nunquam dicero alteri: Talis hoc de te dixit; praesertim si ejusmodi res sit, quae ipsum contristare queat, etsi
228쪽
alioquin minima: hoc enim est discordias et giganta dissensionis inter fratres serere. 3' Nulla scommata dicere, non verba, quae pr imum pungant, aut amaricent, non quae impatientiam aliquam spirent. Non contendere obstinatius verbis, alteri non contradicere nec alium quempiam reprehendere, nisi ad hoc e peculiari obligatione tenear. 4' Omnes amice benevoleque complecti; idque reipsa de-elarare, studendo, prout fas erit, ipsis prospicere, juvare et delectare. Quando vero quis ex ossicio aliis tenetur providere, tunc in hoc potissimum intendat oportet; et quod opere non p0terit praestare, agendi saltem suavitate, bonis responsis, ac verbis lenibus supplere satagat. 5' Quamcumque aversionem cavere, et multo minus eam exterius ostendere; qualis esset, ob aliquam ostensiunculam alium alloqui, aut eum quapiam in re nolle si commode possit) juvare, aut signo quopiam significare, non adeo sibi illo complacere, seque ab eo alieniorem eSSB. 6' Cavere omnem in conversatione .cum proximo Singularitatem; declinando scilicet particulares familiaritates et amicitias, quae alios ostendunt. Neminem dijudicare, sed potius defectus aliorum, tum apud se, tum apud alios e usare eo nari, bens laudabiliterque de singulis sentiendo. III. De mortineatione. 1' In omnibus se offerentibus rebus et occasionibus me mortificare, non tamen eas ultro quaerendo; et sive immediato a Deo proficiscantur, sive a superioribus, sive a proximis nostris et fratribus, vel demum alia quacumque ratione nobis obveniant, aequo animo suscipere, et fructum ex iis aliquem capere studere.
2' In omnibus illis me mortificare, quae me impediuntqu0minus Vel praecepta observem, vel ea, quae quotidie et ordinarie ago, tam spiritualia, quam exteriora et corporalia, rite exequar. Plerique enim defectus, quos in iis committimus, inde ut plurimum ortum habent, quod veΙ nos in I 0ris ac difficultatis alicujus susceptione non superemus et modi undemus, vel aliqua delectatione ac voluptatula carere nolimus.
30 mrtificare me in incessu, ut ea incedam gravitate ac
229쪽
modestia, quae sacerdotem decet; ac praesertim in illis, quast ad oculos et inguam spectant, si quis mihi hac in parte sit
4' Mortificare me quoque in quibusdam rebus, quas licus alioquin facere possem, cujusmodi est, non egredi domo, nolis videre pulchra et curiosa; non interrogare Vel inquirere, quaθscire mea non intersit; nolle dicere, quod libenter dicerem aliaque id genus innumera. - In examine proponam tot moditificatimes mane, tot vesperi facere, a minoribus incipiendo, et semper ad majora progrediendo. Harum enim mortificationum voluntariarum. tametsi in rebus parvis, exercitium magnam afferre utilitatem solet. 50 In iis demum rebus me mortificare, quas alioquin ex officio facere teneor. Verbi gratia, dum ad mensam, studia, lectionem, praedicationem, aut aliud quodcunque exercitium. quod delectat, peragendum abeo, appetitum, Voluntatem, pronumque in haec opera assectum meum mortificabo, in cordo
dicendo: Nolo id, Domine, agere, quia mihi placet aut modelectat; sed ideo tantum, quia ita tu fieri jubes. IV. De abstinentia Ve1 gvia. 1' Nec ante, nec posι statutam horam, nec extra ipsum refectionis locum, quidquam
2' Contentum esse iis cibis, qui communiter apponuntur, alios noVosque non quaerendo, nec alio novoque modo coctos, Vel conditos, nullam quoque singularitatem, extra evidentem necessitatem, admittendo.
3' In communibus illis cibis, quoad quantitatem, temperantiae regulam non excedere.
4' Appositis vesci, nec nimis avide, nec festinanter; sed modeste ac decenter, videndo ne ab appetitu et delectations gulas extra debitos limites abripiar. 5' Non loqui de rebus ad escam vel potum pertinentibus, multo minus de cibis subministratis conqueri vel murmurare. 6' Omnes de gula cogitationes rescindere ac repellere. V. De patientia. 10 Nullum exterius impatientiae, sed potius summae pacis, animique compositi, tum in verbis et operibus, tum in ipso vultu signum edere: omnes in condi
rium motus et affectus compescendo.
230쪽
2' Non permittere, ut aliqua in cor perturbatio, malignus sensus indignatio, vel tristitia ingrediatur: multo minus aliqua vindictae, quantumvis levioris, appetentia. 3' Quaelibet adversa, quae mihi obvenient, accipere, velut a Dei manu, ad majus animae bonum, et profectum meum immissa: quomodocunque et undecunque demum, ea eveniant. 4' In horum praxi tribus hisce gradibus me exercere: omnia, quae mihi occurrent, primo, patienter; secundo, pr0mpis et lacile; tertio, cum gaudio et hilariter tolerando: quod illa Dei sit voluntas et beneplacitum. VI. De obedientia. 1' In exteriori. obedientia exactissimum esse, relicta etiam littera imperfecta, et ad minimum
voluntatis superiorum nutum ac significationem parendo, eX- pressum mandatum non exspectando.
20 Obedire ex voluntate et corde sincero, ut idem velle et voluntatem eandem habeam, quam Superior. 30 Obedire quoque intellectu ac judicio interno, ut idem plane sentiam et censeam, quod Superior, omnibus in contrarium judiciis aut rationibus exclusis. 4' Superioris vocem et eampanae signum', pro Dei Voce habere; et cuilibet Superiori non secus ac ipsi Christo Domino, subordinatis quoque officialibus ex animo obedire. 5' Exercere obedientiam caecam, idest, non indagare, nec scrutari praecepti rationes, quam scilicet ob causam, et ad quid sic imperetur; sed omnis rationis instar mihi sit, quod id obedientia mandarit, ac Superior injunxerit. 6' Ad ipsos etiam voluntatis actus transire, ut nimirum suescam cogitare, dum obedio, in eo me facere voluntatem Dei; et hoc, unica mea voluptas, et omne gaudium sit. VII. De eastitate. 10 oculos caute custodire, eas personas et res non intuendo, quarum aspectu castitas periclit retur, vel quae tentationis carnalis esse incentivum posSent. 2' Nulla loqui, nec audire verba, qgae ad hanc materiam attinent, quaeque motus, appetitus et cogitationes inhonestas excitare possint; nec similia e libris legere. 3' Milis cogitationibus etiam remote huc spectantibus, i locum dare, sed eas exorientes statim summa cum diligentia ac celeritate repellere.
