Examen ad usum cleri, in gratiam praecipue sacerdotum sacra exercitia obeuntium

발행: 1875년

분량: 240페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

. ore, ego corde, ego opere, ego in omnibus vitiis inquinatus, et omnibus sceleribus coopertus sum; veniam peto quia crimina cognosco, scelera mea fateor, quae etsi non consiterer, te t men latere non poterant. Tu enim scrutator es cordis et re-nium: tibi abscondita revelantur, et scelera patefiunt. Miserere mei, Deus; Domine, ne me perire patiaris, ne me sinas aeternis tenebris et perpetua morte consumi Auser a eorde meo alienatum sensum. Cura in me stuporem mentis, exstirpa de visceribus meis consilia iniquitatis, erade a lingua meo detrahendi consuetudinem, mentiendi fallacitatem, scurrilitatem, et omnes aetus vanitatis meae arte medicinae tuae sana, et circumcide in me vitia cordis et corporis. Miserere mei, Deus, quia tu nosti facta mea, tu transgressiones meas, qui si in judicio persequi ac punire voluisses, olim me vivum terra a

sorbuisset : sed quia tanta est clementia tua, ut nullum tibi perire patiaris, sed omnes exspectas ad poenitentiae loeum reVerti. Qui ergo das spatium poenitendi, da et possibilitatem operandi, ut non sit hoc vacuum indulgentiae tuae tempus, quod nobis largiri pro tua pietate digneris. Μiserere mei, Deus; Domine, ne me despicias, neque avertas faciem tuam a me, qui non pro justitia mea peto misericordiam tuam; sed propter magnam clemontium tuam respice in me, Domine, de sancta sede majestatis tuae, et tenebras cordis mei radio splendoris tui illumina. Protege me, Domine, scuto Veritatis fidei tuae, ut me diaboli jacula ignita non penetrent: quicquid enim illud est, quod infelicitas mea de te petere aut non accipit, aut non praesumit, aut non sapit, hoc tu per virtutem tuam tribue, et per majestatem et pietatem tuam largire, quod animam salvet a morte; et exeundi mihi de hoechao tenebrarum manum porrigas et lumen ostendas. Miserere mei, Deus; Domine, reintegra confractum, sana corrustum, emunda vitiatum, et indulge quod . feci, et hoe praesta ut amplius non faciam, Salvator mundi, qui cum Patre si eum Spiritu sancto vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. Alla oratio S. Augustini.

Domino, Deus meus, ne despicias me indignum famulum tuum, sed in numero fidelium servorum tuorum me reputans,

202쪽

ante conspectum gloriae tuae fac gaudere. Tu enim dixisti: Non veni vocare justos, sed peccatores. Et iterum: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Ego te, Domine, inspirante volo converti, imple desiderium meum in bonum, et da praeteritorum veniam delictorum, futurorum custodiam vitiorum, praesentium emendationem criminum, ut vivam. Gradiens ad te pium et immensae pietatis dulcedinem Dominumque perveniam, qui propter genus hominum ad terras descendere dignatus es, et tuum pretiosum sanguinem fundendo, gentes ad baptismi gratiam vorasti, et de errore gentili liberasti. Ego infelix quod in baptismo pollicitus sum,

numquam servavi, poenitet me ergo egisse quod nequiter gessi. Suscipe poenitentis lacrymas, miserere misericors et indulge quod feci, et hoc praesta, ne faciam amplius. Tu conspice, Domine, pericula mea, in quae subsisto, et quibus malis eircumdatus sum, quantisque per meum meritum adversitatibus quatiar. Libera me, salva, protege et defende me, ut non rideant de me inimici mei, quia tu es Deus meus. Sola spes mea, in te solum confido, de nullius hominis solatio spero. Guberna me ut pius pater, ut post tantas, talesque procellas saeculi undique saevientes ad portum salutis aeter nae, te duce, merear pervenire et eum aliis, quos eripuisti laudare te, Dominum meum, per infinita saecula saeculorum.

Amen. oratio S. Isidori.

insericordiam tuam, Domine, deprecor, misericordiam tuam imploro, tuam imploro miserationem, tuam clementiam quaero. Dele peccata mea, ablue facinora mea, peccatorum meorum maculas munda, labem criminum meorum purga, sordes delictorum meorum absterge, sordes iniquitatum mearum ablue, non differas mundationem meam; Deus, totum me tibi sanandum offero. Recipiat salutem anima mea; da Vulneri meo salutem. Deus, languoribus meis modelam tribue, per plagas vulnerum redde incolumen. Vulneratus sum, medicum quaero. Langu dus sum, medelam posco. consumpta est caro mea, contabest species mea, ossa mea exaruerunt, membra mea contabuerunt. Appropinquavi corruptioni, umbra mortis comprehendit me, teuctrae operuerunt me, caligo in-Dj0j1igod by COOste

203쪽

ferni involvit me, oppressit me tenebrarum horror, doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Tibi honoret gloria, virtus et potestas in saecula saeculorum. Amen.

Miserator et misericors, patiens et multum misericors magne et terribilis Deus, tibi consitsor peccata mea, erimina mea, lacinora mea, delicta mea tibi patefacio, Vulnera mea. Scelera mea. Tu propter ineffabilem bonitatem tuam confer mihi misero medicinam. Tu enim mitissime dignatus. ea dicere: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Confiteor, inique egi, perversa est in consγctu tuo Via mea.

Extincta est iniquitatibus meis anima mea. Superbia, libido, ira, impatientia, malitia, invidia, gula, mendacium, scurrilitas, scultiloquium, ignorantia, negligentia, seu ceterae pestes occiderunt animam meam. Pollutum est cor meum et labia mea, et risus meus et auditus, gustus, odoratus, et tactus; et omnimodis eogitatione, locutione sive actione perditus sum. Quaeso, Domine Deus, cujus miseratio nullum habet finem, attrahe me post te sicut attraxisti mulierem peccatricem, dona mihi eompunctionem mentis et corporis, et uberrimos lacrymarum fontes, sicut donasti illi non cessare osculari pedes tuos, rigari lacrymis, et extergere capillis, concede mihi, ut secundum magnitudinem iniquitatum mearum sit magna dilectio mea in is, ut propter immensitatem pietatis tuae omnia dimittas mihi peccata. Largire mihi de praeteritis veniam, de praesentibus malis continentiam, de futuris cautelam. Fac me priusquam moriar consequi plenissime misericordiam tuam et ne dies meos ante finiri sinas, quam Peccata dimittas, sed

sicut vis et scis miserere mei.

confessio et oratio S. Augustini. Ex Itbris confessionum rius.

0 Domino Jesu, qui omnibus te puro corde quaerentibus

misereris, quantum spatiatus sum in mea memoria quaerens

te; et quia nemo alicubi te invenit, nisi miseratione tua demonstrante in memoria sua. Nam ex quo do puro corde di- diei, non sum oblitus tui. Ubi enim inveni veritatem, ibi Dissilia06 by C ste

204쪽

te inveni Dominum meum. Itaque ex quo te didici, manes inmemoria mea, et illic te invenis cum reminiscor tui, et delector in te. Hae sunt enim sanctae deliciae meae, quas dedisti in misericordia tua, respiciens paupertatem meam. Tu enim dedisti hanc dignationem in memoriam meam, ut maneas in ea. Ubi ergo te inveni, ut discerem te, nisi in te etiam supra me, quia es ubique plenus atque perfectus Deus meus. Et quisquis te puro corde quaesierit, misericordia tua inseres te in memor-am quaerentis te, ut ibi inveniat te. Tu enim solus es veritas, et ubique praesides, omnibusque consulentibus te simul respondes omnibus, etiam diversa consulentibus liquido tu respondes: sed non liquide omnes tuam responsionem audiunt. Optimus minister tuus est, qui non magis intuetur hoc a te audire quod ipse carnaliter voluerit: sed potius hoc velle quod a te audierit. Heu mihi misero, quod tam sero amavi, pulchritudo tam antiqua et tam nova. Tu enim sancta gratia tuae me vocasti, et rupisti surditatem meam, illuminasti cor meum, et fugasti caecitatem meam. Dedisti enim mihi sensum purum, ut cognoscerem te; dedisti et amorem, ut diligerem te, dedisti et voluntatem, ut exardescerem in sanctam pacem tuam. Cum enim sancta tibi inhaesero voluntate, nullus mihi n ebit dolor et labor; sin viva erit vita mea tota plena gratia tua, quoniam quem tu imples, sublevas eum; cum enim tui plenus non sum, oneri mihi sum. Contendunt laetitiae meae flendae cum laetandis moeroribus, et ex qua parte stet victoria nescio. Contendunt moerores mei mali eum gaudiis bonis, et ex qua parte stet victoria nescio. Hei mihi, Domine, miserere meit mi mihi,

eece vulnera mea non abscondo: medicus enim tu es, ego Reger sum; tu misericors es, ego Vero miser. Nam quid nisi tentatio est vita humana super terram8 Et tota spes mea

non nisi in magna valde misericordia tua y Da, Domine, nobis et velle et posse pereeere, quod jubes, et jube, quod vis. Imperas nobis continentiam, sed nemo potest esse continens nisi tuo dono. Et hoc ipsum est sapientia scire, cujus hoc donum est. Per eontinentiam quippe colligimur in membraeorporis tui, et redigimur in unum, a quo in multa defluximus. Minus enim te amat quam debeat, qui tecum aliquid amat.

205쪽

O amor, qui semper ardes, et nunquam exstinguerisi Τu es earitas pura. Deus meus, exstingue in me omnem concupiscentiam malam, et accende in me suavissimam caritatem.

Continentiam jubes, tu misericors Deus, da quod jubes. Jubes

certe, ut contineam a concupiscentia oculorum, et ambitione saeculi istius: sed adhuc vivunt in memoria mea talium rerum imagines, quas ibi consuetudo mea fixit, et occursantur mihi. Numquid non potest manus tuis, Deus omnipotens, sanare omnes languores animae meae, atque abundantiore gratia tua lascivos motus etiam mei operia exstinguere 3 Auge in me, Domine, Ruge magis magisque in mo munera tua, ut anima mea in me sequatur te, qui eum Patre et Spiritu sancto unus es Dominus, vivens et dominans per omnia et super omnia in

saecula saeculorum. Amen. AIla oratio.'

O Fili Dei viri, Rex glorias Jesu Christe, miserere mei vilissimi peccatoris. Ego enim etiam vita ipsa indignus sum, qui tibi hactenus tam ingratus sui, et non timui, pro momentanea delectatione explenda, ea committere, quae tu expiare sanguine tuo, ac luere morte tua deberes. Et ad quem, o dulcissimo Jesu, ad quem ego innumeris onustus peccatis refugere possum, nisi ad te, misericordia plenum 3 Itaque omnia mala mea, omnem ingratitudinem, inobedientiam et immortificationem meam in abyssum divinae elementias tuae cruentaque vulnera tua projicio. Ita, quaeso, haec pretioso sanguine tuo diluere, et meritis acerbissimae passionis tuae expiare digneris, ut nulla eorum apud te memoria perseveret. O amabilis Iesu, et unicum solatium meum t en accedo ad te plenus desiderio is ferventer diligendi, et cuncta, quae me a tuo possint amore abstrahere, evitandi. O quantum me amasti et amasi Ut mo redimeres, naturam meam sumsisti, et laetus est frater meus; ut ego exhilarer, tristatus es ; ut ego sanarer, Vulneratus es; ut ego mundarer, purissimum sanguinem tuum fudisti; ut ego viverem, mori non recusasti. Et quomodo, Deus meus, tam corde caecus se potui, ut aversus

206쪽

a te, a quo mihi salus omnis et bona cuncta procedunt, ad terrena cadueaque me converterem, ex quibus nonnisi perditio et omnis miseria ad me redit 8 Μirum valde est, quod mihi jam aliud cogitare libeat, quam immensa, quae mihi praesti- tisti, beneficia; aut in aliqua alia re solatium et animi recreationem quaerere, quam in sacratissima vita ac passione tua, dulcissimisque et vero mellifluis vulneribus tuis. O piissime Jesul adjuva et consoris me, fragile figmentum tuum. Tu es omnis spes mea. Quantum me perturbant et dejiciunt peccata mea, tantum me exhilarat et erigit immensa bonitas sanctissimaque passio tua. Quidquid enim ego deliqui, morte tua acerbissima abolitum est. Quidquid mihi deest, merita sacratissimae passionis tuae abunde adimplent. Et licet magna atque innumera sint peccata mea, parva tamen sunt, tuae immensae collata misericordiae. Unde et confido de infinita pietate tua, quod me nunquam perire sines, quem ad imaginem et similitudinem tuam creasti, tantoque labore ac tam charoredomisti pretio. Ah, bone Iesul vulnera, obsecro, cor meum jaculo amoris tui, ut tam ardenter te diligam, quam ardenter ipse a me vis amari. Exure et liquefacito me totum, ut totus in me deficiam, totusque per amorem in te transformer, ac tecum unus spiritus efficiar. Ecce resigno et relinquo me totum tuo beneplacito. Fiat, Domine, fiat in me et de me gratissima voluntas tua nunc et in perpetuum. Amen.

Deus omnipotens et clemens, qui virtutem et misericordiam tuam magnam in pereatorum eonversione' manifestas; quaesumus, ut illa nos ad te gratia convertat, quae beatum Apostolum Paulum de persecutore vas electionis effecit. Per Dominum est.

Adesto supplicationibus nostris, omnipotens Deus, et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges, intercedente beato Augustino, Confessore tuo atque Pontifice, consuetuae misericordias tribus benignus effectum. Per Dominum etc.

Orationsa ad B. n. V. N Tl m.

O felix inrisi tu inter Dei, tu inter rei; tu inter Judicis, tu inter exulis: cum sis Mater utriusque filii; ne

N amon. Edit. IV. 13

207쪽

sinas filium reum damnari per Filium Deum, sed per filium Iudicem recipe filium exulem in patriam; o felix Mariat

Memorare, o piissima Virg, non esse auditum a saeculo, quemquam ad tua currentem praesidia, tua implorantem auxilia, tua petentem sustragia, a te esse derelictum. Ego tali animatus confidentia ad te. Virgo virginum, mater eurro, in te Venio, coram te gemens psecator Maisto; noli mater Verbi verba mea despicere, sed audi propitia et exaudi. Amen. Μonstra te esse matrem ' Sumat per te preces ' Qui pro nobis natus ' Tulit esse tuus. Virgo singularis ' Inter omnes mitia ' Nos culpis sol tos intes fac et castos.

Gomltua et preeos saeerdotis, quI voeem Domini audivit in eorde suo, et alneoro vest frangere vineina, et thua Irretitus tenetur. J

Vides, Domine Jesu, quantas in corde meo commoVeantur tempestates; vides, quam multa contra me cupiditates ineant certamina; vides, rubens et horrens dico, quam saepe defecerim et victoriam hostibus dimiserim; vulneraverunt me inimici mei et ad nihilum redegerunt; fecerunt de me, qua cumque Voluerunt; percusserunt, nudaverunt, occiderunt me peccato mortifero, quo elangamur a te, Fia, Veritas et Vita. O Josul miserere mei et vivifica me. Pie Samaritane, infanda olsum et vinum in mineribus meis, et Sanabor . . .

Forsan sicut Apostolus Rom. 7.18. dicere possum: v velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non enim quod volo bonum, hoc facio, sed quod nolo malum, hoc Mo. . Condelector enim legi Dei Meundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legimentis meae et captivantem me in lege precati, quae est in membris meis et quae, heu invasit cor meum et conscientiam

meam macularit . . .

Ex pluribus annis experior, quod de se ipso latebatur divus Augustinus, dicens sconfess. lib. 8. cap. 5. : sSuspirabam ligatus, non serro alieno, sed mea ferrea voluntate. Velle meum tenebat inimicus, et inde mihi eatenam fecerat, et com

208쪽

strinxerat me; quippe ex voluntate perversa laeta est libido, et dum servitur libidini, facta est consuetudo et din consuetudini non resistitur, facta est necessitas , necessitas, inquam voluntaria et peccaminosa.

Quis ergo mo liberabit de corpore mortis hujus 8 . . Respondit Apostolus et sibi ipsi et Augustiuo et mihi: . Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. α Laetus igitur

et firma spe nixus ad te venio, Redemptor meus, gratiam tuam suppliciter postulans. Inlana desuper, quaeso, Voce grandi in interiorem aurem cordis mei. Prome vocem illam, quae confringit cedros Libani, quae commovet desertum, quae revelat condensa, quae talia operatur, ut omnes in templo di- eant gloriam. Converte nos, Deus salutaris nostor, et averte iram tuam

a nobis . . . conVerte nos et tunc solum Vere conVertemur . .

Peccavi quidem peccatum grande nimis, et multorum mihi eonscius sum delictorum . . . Operibus blasphemus fui et persecutor et contumeliosus . . . Abominationem desolationis introduxi in locum sanetum . . . Non sum dignus Vocari Apostolus .... Supra modum persequebar Eeclesiam Dei et expugnabam illam pravis exemplis . . . Ra, dulcissime Iesu, eorum te expando iniquitates meas, quibus laqueatur et assiacitur anima mea. Vides, quam turpis sim, quam distortus, inquiebat Augustinus, et sordidus, et maculos et ulceros .

Sed tu, Domino Jesu, cur de coelo venisti 2 Quid in mundo isto laetati8 Ad quid te morti dedisti γ Nonne ut peccatores

salvos saceres, et caseos illuminares, ut captivos redimeres, ut leprosos sanares, ut mortuos suscitares 2 Ergo, Jesu, lac mihi secundum nomen tuum. Quid est enim Iesus, nisi Salvator 8Propter temetipsum miserere mei; esto mihi Jesus et Salvator; miserore peccatricis animaB meae, solve Vincula ejus, sana vulnera; libera eam, Domine, a jugo servitutis; exonera illam mole peccatorum. Dic mihi sicut leproso: sola mundare; eteonfestim mundabor . . . Dic mihi sicut Lagam sepulto: Veni foras; etsi putrescam, ad vitati revocabor . . . Dic mihi sicut

paralytico: Surge et ambula; et surgam et ambulabo et tollam grabatum meum. At mihi paveri et pauperrimo νο

209쪽

tua . . Erige jacentem, sustine et robora nutantem, ne defietat in Via . . . .

Audivi, fateor, vocem tuam, Domine, et nolo obdurare cor meum. Non diem amplius: eras, cras; ne cras mihi desit. Dixi et dico: Nunc coepi; fac ut ista mutatio Meetri sit firma et permanens ... . AVerte oculos meos, ne videant vanitatem. Da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et discam mandata tua. Cor meum indura et corrobora contra inimici jacula. Fac ut a facie colubri fugiam pematum et occasionem peccati, quaecumque sit . . . Providebo te in conspectu meo semper,' sed tu sis a dextris meis, ne commovear. Impedit infausta experientia, ne dicam: in abundantia mea non movebor in' aeternum; dicam potius: Non avertas faciem tuam a me, ne illico Sim conturbatu8 . . . Usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me . . . Μanda Virtuti tuae, ut me corroboret, et confirma quod operatus es in nobis. Fiat, fiat.

Benignissime Iesu, respice de sanctuario tuo opprobrium Ecclesiae, quam dilexisti et pro qua teipsum tradidisti, ut illam ministerio nostro sanctificares et exhiberes non habentem maculam, aut rugam aut aliquid hujusmodi, sed ut esset sancta et immaculata et gloriosa. Vidρ lacrymas in maxillis ejus; plorans ploravit, quia exivit ab illa omnis decor ejus propter peccata Prophetarum et iniquitates Sacerdotum. Sunt enim, qui contemnunt legem tuam, polluunt sanctuarium tuum, divitias anhelant, animas ipsas devorant et perdunt. Scoria auri et argenti facti sunt; altari contempto et sacrificiis neglectis implicant se negotiis saecularibus, et festinant participes fieri conviviorum et ludorum et scurrilitatum mundi, nihil habentes dignum sacerdotii: imo non desunt, qui volutant sola volutabro luti cupiditatum turpissimarum. Quid mirum, si mensa, quam parasti, ut saginaremur carne tua et sanguine tuo, ut ditaremur virtutibus et meritis

j Ex oodsm libello Episcopi Doria mox citato pag. 318.

210쪽

tuis, fiat ipsis in laqueum et in scandalum 3 offerunt enim

panem coelestem cum manibus pollutis, et ignem alienum et impurum cordis sui accendunt prope altare tuum . . . Mortifera igitur pro illis steri debet piscina salutaris, in qua alios

peccatores abluunt et sanitati restituunt . . . Toties ore proprio judicantur et condemnantur, quoties monita salutis fidelibus dant. O mi Iesu, quanta malignatus est inimicus in sancto luuid ast, quod ministri et electi tui in domo tua faciant scolera tanta, quod retrahant homines a sacrificio, quod scand tum pluribus dent, quod per eos blasphemetur nomen tuum inter gentes, quod convertant 'terram tuam desiderabilem in desertum solitudinis 3 Iniquitas eorum facta est confusio populi tui: propter eos lacti sumus opprobrium Vicinis nostris, subsannatio et dirisio impiis, incredulis et haereticis, qui in

circuitu nostro sunt.

Domine Jesu, Legifer nosteri Domine Jesu, Rex nosteri Domine Jesu, Redemptor nosteri Domine Jesu, Deus noster omnipotensi in adjutorium nostrum intende; festina liberare Ecclesiam tuam a malignitate sacerdotum iniquorum; leva manus tuas in filios Belial, qui dedecorant te in medio solemnitatis tuae. Imple facies eorum ignominia, si necesse est, ut quaerant nomen tuum. Ingrediatur in eos ignis ille supernus, qui mutavit Apostolos, qui Saulum humi prostravit: ignis ille, qui obcaecat, ut illuminet, qui comburit, ut purificet, qui occidit, ut vivificet. Excoque ad purum scoriam eorum, ut iterum fiant argentum purum et aurum scintillans, ut de lupis oves facti, te, pastorem bonum sequantur, et alias oves ab ipsis perditas ad te reducant. Ubi abundavit delictum, superabundet gratia, et tunc omnes, qui viderant eos, dicent gaudentes: quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus, de quorum ore et manibus fluunt uberes benedictiones. Amen.

Oratio ad renovandam gratiam ordinationis.

Omnipotens Deus, qui non meis meritis, sed unua gratia tua posuisti in me verbum reconciliationis , et pro Christo legatione et sacerdotio ejus fungi tribuisti: resuscita in me et in omnibus ministris tuis) gratiam presbyterii, quam d0disti nobis cum impositione manuum. Fac me dignum tuis altaribus

SEARCH

MENU NAVIGATION