Petri Marcellini Corradini S.R.E. cardinalis De primis antiqui Latii populis, urbibus, regibus, moribus & festis : quibus accessit Setina et Circejensis historia, libri tres in duos tomos distincti

발행: 1748년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Liber L Caput IV. 33

Et Iuvenalis Satyra .

. elari pictura jubetur uaecunque alterius sexus imitata figuram est

Hanc tamen Macrobius Saturnalium lib. I .cap. Ιχ.Fauni filiam, non sororem, aut conjugem anarmat alii vero Floram Flavii Divinatoris uxorem putant ex Plutarcho Problem cap. I9. alii Optata matrem Deorum, deam, Cybelem,Rheam,& Phrygiam nuncupant, ut videre est apud Alexandrum loco superius adducto Verum Macrobius, Lactantius, Clodius apud Lactantium, Varro lib. I .cap. 22. Festus verbo Picus ex Rosinus Antiquitatis Romanae lib. . cap. 26. , Amobius lib. I. Q. , dc alii, eam Faunam Fauni uxorem facturit, quod verius est . Alteram , de secundam Fauni uxorem Vitelliam refert Suetonius in Vitellio, quo loci ait Extat REulogii libellus ad Id Visellium Diυi Augusti Quaestorem , quo continet rVitellios Fauno Aboriginum Rege, es Vitellia, quae multis locis pro Numine coleretur, ortos , toti Latio imperasse, es c. Indicia firpis diu mansisse, iam Vitelliam ad laniculum ad mare usque, item

Coloniam Vindem nominis e c. Regnante Fauno Evandrum, Merculem Latina ad litora appulsos fuisse palam est quippe Evander sexaginta annis, antequam Troja expugnaretur, ab Arcadiae Urbe Pallantio cum Arcadum Colonia in Latium venit. Et quoniam vir gravis, d literarum gnaru erat, eum Faunus comiter excepit, dc agris donavit Lelegit autem Evander agros, ubi Roma nunc est, horas, qui Palatinus dicitur, ubi Oppidulum condi lit, cui Pallantium a veteri Patria Arcadiae nomen imposuit, atque hic Pani Licae, jubente Matre, Victoria, Neptuno, Hyppio , aliisque Arcadia Numinibus Templa construxit Graecarum etiam literarum usum Arcadicae Genti recens ostensum in Italiam transvexit, instrumenta quoque musica, Lyram, Trigonam, de Lydos, terraeque excolendae gratia primus Boves in Latio unxit, ut memoriae produnt Livius lib. I. Dionysius lib. I. , Auctor Originis Centis Romanae, omnes Romanae historiae Com

mentatoreS.

Patrem autem Evandri Dionysius Mercurium facit, Servius ad lib. 8 AEneid. Echemum matrem utile ferunt Nympham fatidi-

42쪽

3 Vetus Latium Profanum

cam , quam Dionysius Themin a Graecis, Carmentam a Romanis dictam refert Plutarchus vero in Romulo ait hanc Nicostratam nuncupatam, carmentam dictam a Latinis , quod Phoebo dicata versibus oracula daret, furiisque agitata quasi insaniens futura praediceret, Auctor Originis Gentis Romanae eam primum Carmentam post Nicostraten vocatam , carmina ab hac Carmenta, dicta fuisse

putat.

Itaque Evandro, Carmentae Latini, & Romani quotannis aris, Templisque constructis, sacra facere consueverunt, quin immo Roma condita, Latinos omnes ad Trigeminam Evandro veluti Deo, matronas Carmentae ad Carmentalem Portam sacrificaste satis perspicuum est testimonio ejusdem Dionysi lib. 1. Plutarchi Problem. cap. 6. Nin Romulo, Gyrald syni gm. s. Alexandri Genialium

lib. q. cap. 16. Hunc Latinis imperasse Fauno etiam vivente, aut Odefuncto omnes consentiunt Livius enim lib. i. id refert, plures apud Vos tum de Idololatria lib. I. cap. 12. immo cum eodem Regnum Latinorum tenuisse ferunt Patronem quendam Evandri socium, a quo Patronorum nomen, Morem , ilicet constituendi

I rincipes Reipublicae, qui Populorum jura tuerentur, institutum fuis

se, sunt qui commemorant, ut videre est apud Commentatores vidit ad lib. 1 Fastorum, pro carieris Paulus Marsus, Plutarchus

in Romulo Patronem non Regem, sed vandri socium fuist

1 fert.

Verum constat Faunum, eoque defuncto Latinum ejus filium Latinis imperata fecisse, unde fit Evandrum Regulum in Latio, non autem univcrs Latii Regem fuisse; sicut enim comperimus Turnum Ardeatium Latinae Centis Regulum, cavandrum Pallantii oppidi in Latio siti,, vicinorum Oppidulorum Regulum fuisse dicimus, quod dilucidum sit ex eodem Livio dicto lib. 1., qui referens appulsum Herculis in Latium avandrum Agri, ubi Roma sita est Dominum affirmat Dynam Evandri filiam, a qua, c Hercule Palante mnatum, momen Palantio, nunc Palatino Monti inditum fuisse , quod ibi in Collis vertice is sepultus esset, refert Polybius, querria Dionysius lib. I. mendum a serere scribit, putans Palantem Evandri filiam, quam Lavinam sunt qui nominant, ex Hercule filios procreas. se

43쪽

Liber I. Caput IV.

se is Palatino monti nomen dedisse , quod Eustathius confirmat.

Paucis post Evandri adventum annis, Herculem ex Hispania reducem ad Latina litora appulsum Pontificales libri prodiderunt; hunc

monitu Carmentae matris, Evander comiter excepit, quin immo serunt cognita Herois virtute, Faunum Agrum ubi Capitolinus mons nunc est , Coloniae, quam ille secum ex Hispania duxerat, dedisse, ut scribunt Dionysius lib. I: Livius lib. 1. ωAuctor Originis Gentium Romanarum, de quibus S consule locum , ubi de Templo Herculis Setini plura discutiuntur. Narrant etiam Herculem quandam Hyperboream puellam , quam obsidem a patre habuerat, secum circumducebat, gravidam

in Latio reddidisse, atque abiturum Argos nuptui dedisse Fauno Regi

ex ea natum perhibent Latinum Herculis filium , quem Latini Fauni prolem dixerunt,quod Hercule absente ex laudata Puella uxore Fauni natus esset teste Dionysio dicto lib. I.; hanc Festus Palanto fuiste putat, eamdem, quam Dionysius Palantem nominat, Euandri filiam facit Justinus vero lib. q3. Latinum stupro conceptum asterite Hercule, bc Fauni filia. Ex quibus deceptum dicimus Plutarchum in Pararellis cap. 73. , ubi prodit Faunum Mercurio natum, Herculem hospitem invadere molientem, quod Patri hospites immolare consuevisset, ab eodem Hercule interemptum fuisses; cum enim Faunus fico patre genitus esset, EVander autem Mercurii prolesta ceretur hunc , non Faunum ab Hercule mactatum fuisse ex Plutarcho conii

citur.

Unde habes errorem eorum, qui Evandri, Herculis in Latium appulsum regnante Fauno fabulosum tradiderunt quippe si consideres Dionysii aevo tot Romae, de in Latio extitiste indubitata hujus rei indicia, scilicet Evandri Templa, Numina Arcadum, facta Scia

Arcadico ritu facta, Carmentalem portam δε Carmentae aedem, necnon Aram Saturni in Colle Capitolino ab Hercule erectam maci Speluncam,i prope Aram Iovianventori ab Hercule positam apud portam Trigeminam, Aram ipsius Herculis ab Evandro erectam . quam Maximam appellabant prope Orum Bovarium, nec nor Templa in pluribus Latii Coloniis huic Deo dicata, colonia quae palam lapidibus inscriptis Herculem Conditorem, de Parentem erfere-

44쪽

3 6 Vetus Latium Profanum

bant, facile intelliges Evandri, Merculis adventum in Latium negare, idem esse, ac omnibus rerum praeteritarum memoriis detria abrogare, ut probat Theodorus Richius de primis Italia Coloniis

De Latino , V Enea Latinorum Regibus , illorumquis Templis de Enea Comitibus , ex quibus Romanorum nobili ima Familia prognata sunt.

Iximus supra Fauni Regis filium Latinum fuisse, nunc

ejusdem gesta narrare exordiamur . Hunc ei uni stupro Herculis genitum ex Hyperborea Puella , quanta Hercules secum e Graecia duxerat, quam ut resius ait Palanto vocant, quamvis alio loco Festus de Pico Latini avo agens , Regem hunc ex Fauno, Iatua, seu Fauna ejusdem sorore, uxore genitum prodat Tres tradunt ei fuisse uxores, Maricam scilicet, Palatiam, imatam maricam Nympham Laurentem ficit Virgilius Ib.7 AEneidos , cujus carmina superiori Capite taretulimus, Servius etiam ad eum locum Str b lib. . , qui com- inemorat huic Minturnenses divinos praestitisse honores, luco prope Urbem ei dicato, quod Mestantur Livius lib.7., Horatius lib. 3. Carnain. Ode IT. ut Formiarum moenia dicitur Princeps, h, innantem Maricae

Litoribus tenuisse Lirim

Late Tyrannus.

ubi Porphyrion interpres Maricam autem , inquit, Minturnenses maxime colunt , cujus etiam lucus in ipsa Minturnensi Cilitates Lucanus lib. 2. . . . . t umbrose Liris per Regna Maricae, atque ossius de Idololatria lib. I, cap.qo. qui eam uxorem Latinι appellat. Verum hanc Fauni uxorem Virgilius asterit, Servius etiam,

45쪽

qui eam Fauni uxorem facit, dc Minturnensium litoris Deam Laciantius autem lib. I. de Falsa Religione cap. 21 pag. I 8 ait Circen Maricam fuisse dictam , unde potius Pici quam Fauni uxorem eam dicere fas ectet, cum Circen Pici arvo vixisse ferant 'uamobrem in re tam vetusta antiquorum potius sententiam sequimur, de eam Fauni non Latini uxorem futile dicimus Pan vero mater Latini fuerit, incem

tum est, quum Dionysius, Festus, Malii superiori Capite adducti,

Hyperboream Puellam ab Hercule vitiatam matrem Latmi, hanc fuisse Latinorum opinionem testentur. Et quamvis Stephanus, seu potius ejus pitomator Hermolaus de Pr est loquens, Latinum

Ulyssis, de Circes filium faciat, alii ex Fauni filia , Mercule prognatum tradant, sicuti Iustinus Pompei Troglircviator lib. 3. , alij

demum parentes Latino Solem, atque Circen attribuant, ut putat Bartholinus lib. I. Austri ad os, Mibi Spiegel attamen Latini Sc Romani in ea fuerunt sententia , quod is Herculis satu genitus ex Fauni uxore ab Hercule, ut diximus, constuprata natus esset. Altera fertur Latini uxor cognomento Palatia, cujus meminit Varro de lingua Latina lib.q.d s. referens Latinos, Sc Romanos huic in Dearum numerum relatae , alat ualia festa dicasse, cui subscribit

Sealiger in Festum, qui hanc non Latini matrem , sed uxorem appellat, quamvis alii Palanto matrem Latini, de Palatiam eandem faciant. Tertiam perhibent uille Amatam Sc Turni Rutulorurria Regis consobrinam, Vel matruelem, ut auctor est Virgilius lib. 7. AEneidos ibi Servius 6 Commentatores omnes idipsum ars rmant, tradunt Dionysius lib. I. Livius lib. i. de Auctor Originis Gent. Roman Latini filios ex Amata Laviniam, si aenestum , seu Praenesten fuisse comperimus testimonio Solini cap. 8. Martiani Cappellae de Nupt.Philol. cap. 6. Sc Stephani de Urbib., qui hunc Prameste conditorem appellant, quae tamen dicta sint non ad asserendum hujus Urbis parentem, sed ad Latini prolem indicandam Εjusdem Latini fratrem Lavinum sunt, qui putent, a quo Lavinium primum Lavinum dictum, inde Laurentum a Lauro inventa a Latino quum adepto Imperio post fratris obitum Civitatem augeret, demum Lavinium a Lavinia uxore Eneae autumant, ut videre

est apud Donatum lib. I. AEneidos. Ego vero palam esse affirmo,

46쪽

Vetus Latium Profanum

Lavinium , d Laurentum duas fuisse finitimas Urbes, quarum alteram, aurciatum scilicet, Plaum condidisse omnes contentiunt praueter Annium iterbiensem illius Sectatores, narrantes Laris arria Aboriginum Metropolim Lautentum vocitatam fuisse a Lauro ibidem inventa , alteram vero Eneam construxisse, lavinium nominasse a Lavinia Latini silia, omnes Romani Historici testantur, uti ex infra dicendis, Me lapidibus priscis, quos suo loco referarria patebit. Quinimmo sunt, qui dicant, Lavinium a Lavinia Anii Deliorum Regis filia eo loci sepulta nominarum, aut Lavinam Evandri siliam ab Hercule vitiatam oppido nomen dedisse, quorum tamen narratio fabulosa est, Auctorem quippe hujus opinionis ii produnt Dionysium lib. i. qui tantum haec habet: Sunt, qui dicant eum etiamta idest Herculem' Alios iis in locis, qui nunc Romani habitant reliquis ejusceptas e duabus foeminis Palantam ex Liandrisilia,quam Latinam nominant, Latinum ex quadam Hyperborea PMella, immo pag. 68 addit verum non esse Anti Deliorum Regis filiam in eo loco, ubi Lavinium conditum est, suisse sepultam Domum Latini Regis augurato conditam , Curiam, Templum fuisse memoriae prodit Servius ad lib. 1. Aneidos, ubi refertinorem hujus Regis Senatum convocandi ad domum Regiam , illumque mactatis prius Arietibus in atrio domus , quod augurato conditum erat consulendi, adstantibus ducibus , quibus cum sceptris Curiam ingi edi concessum erat, unde factum putat Servius, Romanos L atinorum Regum exemplo consuevise Senatum convocare, M Curiam constituere in Templis augurato conditis, i iis qui summum ,

adepti fuerant Magistratum Curiam ingredi cum sceptris dare. Hoc itaque regnant , anno trigesimo quinto Imperii, AEneas post eversum ilium, profugus Laurentum appulit, nivibusque egressus cum vidi se suem triginta porculos peperisse in eo loco, ubi Lavinium postea aedis cavit, ibi Urbem condere constituit. J Metuens autem propter Agri sterilitatem, per quietem visis Deorum Penatum

simulacris adhortantibus, ut perseveraret in condenda Urbe eo loci Urbem construxit, quam Lavinium nominavit a Lavinia uxore ,

Latini filia, ut scribit Cato apud Auctorem Originis Gentium Ro

manam

47쪽

Liber I. Caput V.

manarum, produnt Dionysius lib. I. , Livius lib. I.; Virgilius, de omnes Romani Historici, Domitio excepto, qui, ut ait idem Auctor Origin Gent Roman. scripsit, Eneam navi egressum non longe a Laurenti litore, duo stagna aquae salsia conspicientem , in illorum altero se lavisies, cibidem Urbem condidisse cognomento Lavinum, quod in stagno proximo se lavisset. Sunt etiam, qui serant, Latinum cum ei nunciatum esset multitudinem Advenarum classe advectam Agrum Laurentem occupasse, adversus inopinatos hostes suas copias eduxisse, ac prius quam signum dimicandi daret, cum cognovisset Eneam bello patrio pulsum cum

Simulacris Deorum errantem, sedem quaerere , amicitiam foedere

iniit se, ut videre est apud Livium lib. i. , auctorem Origin Gent. Roman. Alii vero narrant Eneam centum Viros Laurentum misi:se, qui a Latino Agrum, duamicitiam peterent, ut canit Virgilius lib. 7. 8 AEneidos . Verum Dionvsius lib. 1. Livii lectionem potius probat, aitque statim colloquio facto , inter Latinum, o Eneam foedus ictum fuisse his conditionibus ut Aborigines darent Troianis viri quantum peterent a Colle quoquo versus stadia circiter quadraginta,

Trojani Aboriginibus essent in praefentilem cum Rutulis scilicet socii eorumque auspiciis, ubicumque usus postula terit militarent ,

utrique alteros pro viribus juvarent mutuum tam manu, quam ,

consilio. Deinde Latinus nuptui Eneae dedit Laviniam filiam jam desponsatam Turno Rutulorum Regi, quem tamen Dionysius lib. I. , non Regem, sed Transfugam appellat, qua injuria Turnu exagitatus, praesium Latino, de Trojam indixit, quo praelio ferunt Rutulis ab Aboriginibus fusis, Latinum occubuisse, Amatam sibi mortem conscivisse, ut produnt Fabius Pictor relatus a Servio ad lib. 12. AEneidos, Livius dicto lib. I. Auctor Originis Gent Roman , Dionysius lib. I. omnesque Romani Scriptores Delato itaque jure successionis Regno ad Laviniam, tradunt Eneam ejus virum communi Latinorum consensu Regem factum, qui ut foederis leges custodiret, seu potius Latini soceri nomen, animique virtutem in posteros propagaret Aborigines, dc Trojanos commixta ex utrisq; Republica, Latinos nuncupari voluit teste Dionysio dicto lib. i. , Auctore Ori-

48쪽

4 Vetus Latium Profanum

gin Gent Roman. quod Virgilius lib. 12. Eneidos comprobat , hic enim Junonem hoc modo Eneam appellantem exhibet: Pro Latio obtestor pro majestate tuorum

Iuum jam connubiispacem felicius esto)Component , quum jam leges foedera jungent

Νe eius Indigenas nomen mutare Latinos Neu Troas fieri ubeas, Teucrosque iocari

Aut et Ocem mutare iros, aut vertere ses

Sit Latium , t Albani perfecula Reges.

cui Eneas hisce verbis respondisse refert. Sermonem Ausonii patrium, moresque tenebunt, Utque est, nomen erit, commixti corpore tantum Subsident Teucri, morem, ratusque facrorum Adiiciam, faciamque omnes uno ore Latinos, quae carmina explicans Donatus ad lib. I. AEneidos : Mos, inquit, erat in bello, quod miciti ictorum nomen acciperent, undesummae humanitati AEneae tributum fuit, quod cum vicisset Latinos eorumque nomenperemptum esset, non solum Latiale nomen, quod a Latino eorum Rege susceperant restitueret, sed etiam Troianis Latinmmta nomen indiceret. Allucinatur tamen Donatus,seu quisquis est Auctor loco laudato , nam sequitur eos, qui Eneam praelio Latinum fudisse narrant, quum Romani Scriptores palam faciant, nullo commissopi lio, inter Latinum M Eneam foedus ictum fuisse, uti ex paulo ante adductis Auctoribus patuit. Ex his dilucidum fit Latinos a praedicto Rege Fauni filio denominatos fuisse neque dicas , Latium dictum , quod in ea Regione Saturnus delituisset, unde coniici videtur Aborigines a Latio longe antequam Latinus Rex genitus esset, nomen accepisse 'uippe palam est, ante Regem hunc Latinos, Aborigines dictos, uti onysius, Auctor Originis Gent Roman. de Romani Scriptore testantur, quo fit Latium a latebra Saturni prius, quam Latinus Rex esset, denominari potuishe, uti Romani Saturnalibus festis palam fece iunt, teste Herodoto cap. superiori indicato, quamvis gens, non Latina , sed Aboriginum diceretur; nam Latinam oram, Saturniam, Oenotriam , Tyrrhenam, Ausoniam dictam ferunt Dionysius lib. I. Sc

49쪽

alii tametsi usque ad Latinum ejus Accolae Aborigines nuncupati

sint.

Potio non desunt, qui scribant Albanos Reges Latinum sub Iovis Latiaris nomine consecrasse, unde autumant Templum Iovi Latiali in Albano monte a Tarquinio superbo erectum, Latino Regi, eo cognomento dicatum inuinimmo narrant Ferentini Lucum, seu Forum sub Albano monte, ubi Latini sacrificio peracto, prius quam Templum in Albano conditum a Superbo esset, solemnes agebant conventus, huic Regi sacratum fuiste, ut memoria prodidit Ligorius in SS. Bibliothecar Otthobonianae verbo Laurentum idque verisimile puto, licet modo non affli mem, quandoquidem , ut infra dicam , Latini Eneam, Jovem Indigetem, Ascanium Albae Conditorem Jovis filium, Se Jovem, ac Jobum dixerunt, coluerunt , ut scripsille Lucium Caesarem lib. i. Catonem refert Auctor Origin. Gent. Roman solebant enim teste Lactanti de Falsa Relig. lib. 1.

cap. I. pag. II 8. Mortuis c9nsecratis nomina immutare, nequis

putaret eos bomines fuis nam Romulus post mortem kuirinus dictus es , em Lue ab emesis , ta Marica Circe, in Inop Wiquam fe recipitavit Leucotboa, materque Matuta, Meliserte silius ejus Palemon, atque Portumnus quo fit post consecrationem facile Latino Iovis nomen fuisse impositum, Latiari cognomento addito quod Latio praesideret, ab eo Aborigines, Latini, dicti essent.

Caeterum verisimile non est Latinos Picum, Faunum, Superiores Reges coluisse, Latinum vero non, a quo nomen acceperant, de quo tamen fusius suo loco loquar. Ut autem Turnus Latinum obiisse cognovit, re integrato praeli, Merentii, quem alii Etruscorum, alii Agyllaeorum, seu Tyrrhenorum Regem vocant, auxilium adscivit. Hoc praesto perhibent non longe a Lavinio commis , Eneam periisse , quum ejus corpus quaesitum nusquam compareret, aliis putantibus eum discessisse ad Deos , aliis necatum in Numico, seu Numicio flumine, apud quod pugnatum erat, Latini in fluvii ripa Hero dicarunt Sacellum cunia inscriptione hae teste Dionysio lib. I.

PATRI

50쪽

Uetus Latium Profanum

PATRI DEO INDIGETI VINUMICI AMNIS UNDAS TEMPERAT.

Auctor vero Originis Gent. Roman prodit id factum a Latinis, quod Ascanius, plures testarentur Eneam visum supra Numici ripam eo habitu, armisque, quibus in pronium processerat Livius vero lib. 1. ait Templum illi fuiste dicatum cum epigraphe:

quam lectionem Festus, Ovidius libHq. Metamor. Tibullus lib. 2. Ueg. s. Servius, caeteri comprobant. Hoc Templum sunt qui putent ab AEnea dicatum Anchisi Patri, quem junt cum Enea ad Latina litora appulisse,& Lavinii defunctum anno proximo antequam AEneas in Deorum numerum relatus esset teste Dionysio lib. I. qui tamen falsim id esse aflerit . Erat autem tumulus in eo loco non magnus, de circumcirca in ordinem digestae arbores spectatu dignae, ubi vota, donaria Deo facta Latini suspendebant, ut testantur Festus , Dionysius loco laudato, qui usque ad suum aevum id emptur fuisse scribit. Inter miracula, qta: accidisse jactabant Latini antequam AEneae divinos praestitissent honores, illud praecaeteris memoratu dignun tafuisse scribunt, quod ex eo dies, quo ille a Troja egrestus est, quotidie

Veneris sellam eum comitantem viderit, donec ad Agrum Laurentem venisset, quare eum cognovisse dicunt Terras esse fatales teste Virgilio lib. i. Eneidos: Matre Dea monstrante iam ubi Servius, monatus id ipsum assirmant, quae tamen Poetica opinamur esie figmenta , quum nemo Romanae historiae Scriptorum id enunci et Produnt etiam Eneam fatidicae vocis oraculo eruditum,

suem triginta porcellos, ut superius diximus, parituram , tu viso dixiste, triginta pariter post annos, Trojanos aliam Urbem clarissimi nominis condituros, si Catoni credimus apud Auctorem Originis

Gent.

SEARCH

MENU NAVIGATION