장음표시 사용
321쪽
Idem persequi: sed nihil poterit proferre facundius. Aguntur enim gratiae non propter majestatis ambitum, nec sine argumentis, Imperatori fortissimo: testis est uno pacatus anno & Danubii limes, & Rheni. Liberalissimo et ostentat hoc dives exercitus. Indulgentissimo: docet securitas erroris humani. Consultissimo et probat hoc tali principe Oriens ordinatus. piissimo: hujus vero laudis locupletissimum te stimonium est pater divinis honoribus consecratus : instar filii ad imperium frater ascitus: a contumelia belli patruus vindicatus : ad Praefecturae collegium filius cum p tre conjunctus et ad consulatum praeceptor evectus. Possem ire per omnes appellationes tuas, quas olim virtus dedit, quas proxime fortuna concessit, quas adhuc indulgentia divina meditatur. Vocarem Germanicum, deditione gentilium et Alemannicum, traductione captorum: vincendo &ignoscendo, Sarmaticum. Connecterem omnia merita virututis, ct cognomina felicitatis: sed alia est ista materia, &suo parata secreto et cum placuerit signanter & breviter omnia, quae novimus, indicare, nec persequi: ut qui te rarum orbem unius tabulae ambitu circumscribunt, aliquando detrimento magnitudinis, nullo dispendio veritatis. Nunc
autem , quod diei hujus proprium, de Consulatu gratias
agam. Sed procurrunt & aliae dignitates, atque in vocem gratulationis erumpunt, ac se prius debere profitentur. Tot gladus nomine comitis propter tua incrementa congesti ex tuo merito et te ac patre principibus, Quintum communis:& tui tantum Praefectura beneficii, quae ct ipsa non vult vice simplici gratulari, liberalius divisa quam juncta et cum teneamus duo integrum, neuter desideret separatum. Sed illa, ut paulo ante plomisi, habebunt sui muneris peculiare secretum consulatus hic meui orat, atque obsecrat,
322쪽
hi obnoxiam tibi uni sinas fieri ejus dignitatem, quem omnibus praetulisti. Quot quidem & ipse sibi invenit gradus cum clarissimo viro collega meo honore conjunctus, nuncupatione praelatus, Consul ego, Imperator Auguste, munere tuo non passus septa, neque campum , non suffragia, non puncta, non loculoS : qui non prensaverim manus , nec consalutantium confusus occursu, aut sua amicis nomina non reddiderim , aut aliena imposuerim : qui QTribus non circumivi, centurias non adulavi, iure vocatis classibus non intremui, nihil cum sequestre deposui, cum diribitore nil pepigi. Romanus populus, Martius campus, equester ordo, rostra, ovilia , senatus , curia, unus mihi omnia Gratianus. Jure meo , Auguste Maxime , affrmare possum incolumi omnium gratia, qui ad hunc honorem diversa unquam virtute venerunt, venturique sunt, ( suus enim cuique animus, suum meritum, sibique mens conscia est jure, inquam meo assirmare possum, me mihi videri a
ceteris esse secretum. Sunt, quos votorum cruciat inanitati non optavi. quos exercet ambitus: non petivi. qui assiduitate eXprimunt: non coegi. qui offeruntur occasone et
non affui. quos juvat opulentia : obstat temporum disciplina. Non emi: nec possum continentiam jactare; non ha-hui. Unum praestare tentavi, & hoc ipsum quasi meum vindicare non possum et in tua enim possitum est opinione, si merui. Fecisti autem & facies alios quoque Consules, piissime Gratiane, sed non & causa pari. viros gloriae militaris : habent enim tecum, ut semper laboris, ita dignitatis plerumque consortium, virtutis quam honoris antiquiore collegio. viros nobilitatis antiquae: dantur enim imulta nominibus; & est Roma pro merito. viros fide imvlitos, ct ossiciis probatos: quorum me etsi non secem
323쪽
numero, tamen, quod ad honoris viam pertinet, ratione dispertio. Quartum hunc gradum novi beneficii tui, Auguste, constituis auferre tibi ipsi , quo alter ornetur: bona animi tui ad alienam referre prestantiam, eruditionemque naturae, quam Deo ct patri & tibi debes, ad alterius gratiam gratius retorquere, quam verius. Tua haec verba sunt a te mihi scripta: SOLVERE TE , EUOD DEBEBAS : ET ADIIUC DEBERE, EUOD SOLVERIS. O mentis aureae dictumhracteatu mi o de pectore candidistimo lactei sermonis alimoniam l Quisquamne tam parcus est in ostentatione heneficii e quisquam pondus gratiae suae vim meriti profitetur alieni quisquam denique quod indulget, quasi ab obnoxio deferatur, pretium mavult vocare, quam donum Cetatent huic sententiae veteres illi & Ηomerici oratores , subtilis deducta oratione Menelaus, & instar profundae grandinis ductor Ithacesius, & melleo delibutus eloquio jam tertiae Nestor aetatis et sed neque ille concinnius eloquetur, qui se Laconica brevitate collegit: neque ille contortius, qui cum sensibus verba glomeravit: nec iste dulcius, cujus lenis oratio mulcendo potius, quam extorquendo, persuasit. Solvere te dicis, quod debebas: & debiturum esse, cum solveris. Auguste juvenis, coeli tibi & humani generis rector hoc tribuat, ut praelatus antiquis , quos etiam elegantia sententiae istius antecessisti, vincas propria singi.orum : in Nenelao regiam dignationem, in Ulixe prudentiam , in Nestore senectutem. Subjiciet aliquis, Ista quidem adeptus es: sed effare, quo merito ' Quid me Dii ras sciscitator RATIONEM FELICITATIS NEMO REDDIT. Deus, & qui Deo proximus, tacito munera dispertit arahitrio et & beneficiorum suorum indignatus per homines
stare judicium, mavult de subditis si edita miraculum. Quin
324쪽
inquis , merito ' Ego nullum scio, nisi quod tu, piissime Imperator, debere te dicis: & hoc debere, latissime pertinet: sive hoc eruditionis tuae tanus existimas: sive sine is nore gloriam liberalitatis affectas: sive te pondere conceptae sponsionis exoneras: seu fideicommissum patris exsol vis: seu magnanimitate coelesti, ostentatione suppressa, Dei munus imitaris. Debere te dicis. Cui 2 quando quo nomine 2 Lege syngrapham , nomina creditorem. Accepti , & expensi tabulae conferantur : videbis alio summae istius traiicire rationem. Tibi coepit Deus debere pro nobis. Quid autem mihi debes , gratissime Imperator patitur enim humanitas tua, ut praeter regias virtutes, privata appellatione
lauderis. Quid tu mihi debes Et contra, quid non ego tibi debeo' Anne quod docui ' hoc ego possum verius
retorquere, dignum me habitum, qui ducerem: tot facundia, doctrinaque praestantes, inclinata in me dignatione praeteritos: ut esset quem tu matura jam aetate succinctum per omnes honorum gradus festinata bonitate proveheres: timere ut videreris, ne in me vita deficeret, dum tibi ata huc aliquid, quod deberes praestare, superesset. Negat Cicero Consularis, ultra se habere, quod cupiat. Ego autem jam Consul, & senex, adhuc aviditatem meam jam fate- hor. Te videre tapius in hoc magistratu, Gratiane, desidero: ut & sex Valerii Corvini, & septem Ctii Marii &cognominis tui Augusti tredecim Consulatus, unus aequipares. Tibi plures potest aetas & fortuna tua praestare : vetarum ego in numero parcior, quia tu in munere liberalior et ipsum enim te siepius hoc honore defraudas, ut & aliis largia- eris. Scis enim, Imperator doctissime, (rursum enim utar
lande privata) scis , inquam , septem ac decem Domitiani Consulatus, quos ille, invidia alteros provehendi, contia
325쪽
nuando conseruit, ita ici ejus aviditate derisos, ut haec eunt pagina Fastorum suorum, immo fastidiorum, fecerit inhalentem, nec potuerit praestare felicem. Quod si principi honoris istius temperata, & quae vocatur aurea, debet este mediocritas; quid privati status hominibus quid aequamismis quid jam senibus erga se oportet esse moderaminis 2 Ego quidem, quod ad honores meos pertinet, & vota si
turavi: tu tamen, Imperator optime, tu piissime, tu quem non fatigat liberalitas, nisi quando cessavit et tu, inquam, indulgentis lime Gratiane, ut ad benefaciendum subito ea nec opinus ingenio, adhuc aliquid, quod hoc nomine mihi praestetur, invenis. Sic intellexere omnes. sic nobis ordinem ipse fecisti. sic amicus Deo es, ut a te jam impetravitum sit, quod optatur: a quo, & quod nondum optamus, adipiscimur. At rursum aliquis adjiciat, aut sermone libere , aut cogitatione liberius: Nonne olim, & apud veteres multi ejusmodi doctores fuerunt ' An tu solus praeceptor Augusti immo ego cum multis conjunctus ossicio, sed cum paucissimis secretus exemplo. Nolo Constantini temporum taxare collegas: Caesares docebantur. Superiora contatingam. Dives Seneca, nec tamen Consul, arguetur rectius,
quam praedicabitur, non erudiisse indolem Neronis, sed aramasse saevitiam. Quintilianus consularia per clementem ornamenta sortitus: honestamenta nominis potius videtur,
quam insignia potestatis habuisse. Quomodo & Titianus magister. Sed gloriosus ille municipalem scholam apud Vbsontionem Lugdunumque variando, non aetate quidem, sed vilitate consenuit. Unica mihi amplectenda est Frontonis imitatior quem tamen Augusti magistrum sic Consulatus ornavit, ut Praefectura non cingeret. Sed Consulatus
ille cujusmodi 2 ordinario su ectus, bimestri spatio inte
326쪽
positus , in sexta anni parte consumtus: quaerendum ut reliquerit tantus orator, quibus consulibus gesserit Consulatum. Ecce aliud , quod aliquis opponat et In tanti ergo te oratoris fastigium gloriosus attollis 2 Cui talia requirenti respondebo breviter : Non ego me contendo Frontoni, sed Antonino praefero Gratianum. Celebrant quidem sollemnes istos dies omnes ubique urbes, quae
sub legibus agunt, & Roma de more, & Constantinopo- Iis de imitatione, Antiochia pro luxu, & Carthago di cincta, & domus fluminis Alexandria et sed Treviri prin cipis beneficio : ct mox cum ipso auctore beneficii. Loca
inter se distant, vota consentiunt. Unus in ore omnium Gratianus, potestate Imperator , virtute victor, Augustus sanctitate , Pontifex religione , indulgentia pater, aetate filius, pietate utrumque. Non possum fidei causa ostendere imagines majorum meorum, ut ait apud Sallustium Marius : nec deductum ab Igeroibus genus, ad Deorum stem ma replicare: nec ignotas opes, & patrimonia sparsa sub regnis: sed ea, quae nota sunt, dicere potius, quam praedicare, patriam non obscuram, familiam non poenitendam , domum innocentem, innocentiam non coactam, angustas
opes, verumtamen libris & liberia dilatatas: frugalitatem sine sordibus, ingenium liberale, animum non illiberalem , vietum, vestitum , supellectilem, munda, non splendida: veteribus ut illis Consulibus ( excepta, quae tum erat bellicarum collatione virtutum si quis me conferre dignetur,
seponat opulentiam, non derogaturus indultriam. Verum quoniam gratiis agendis jamdudum succumbo materiae et tu orationi mete , Gratiane, succede. Tu, Gratiane, qui hoc nomen sic per fortunam adeptus es , ut nemo verius ambitione
quinierit: (neque enim justius Metellus cognomento Pius,
327쪽
patre revocato, qui esset impius exsulante ; aut verius Sulla Felix, qui felicior ante , quam vocaretur; quam tu , Gratianus: cui ct hoc nomen est, ct illa Metelli Sutheque cognomina. Tu , inquam, Gratiane, qui hoc non singulis factis, sed perpetua grate agendi benignitate, meruisti; cui, nisi ab avo deductum esset, ab omnibus adderetur: tu' ipse
tibi, inquam, pro me gratiam refer: tu tuaeque virtutes rhonitas, qua in omnes prolixus es, perpetuus in me Pietas , qua orbem tuum temperas, quamque in ulciscendo Patruo probas, tuendo in fratre cumulas, ornando in praeceptore multiplicas. Agat gratias clementia, quam humano generi impertis et liberalitas, qua. ditas omnes: fortitudo , qua vincis: & mens ista aurea, quam de communi Deo
plus quam ullus hausisti. Agant & pro me gratias voces omnium Galliarum et quarum praefecto hanc honorificentiam detulisti. Ultra progredior; & hoc quia debere te dicis , agat, quae optime agere potest, vox ista, quam docui. Jam dudum autem quam grati animi, tam sermonis exigui, ut supra dictum est, succumbo materiae, neque adhuc illa perstrinxi, quae ne infantissimus quidem, nisi idem impiis limus, eminentia per laniam, & omnium gaudiis testata supprimeret ; quae supra vires dicendi meas
posita, cunctor attingere, aut ingrati crimine urguendus , aut temerarii professione culpandus: tamen ulterum cum subeundum sit, audaciam quam malevolentiam malo reis
prehendi. Tu, Auguste venerabilis , districtus maximo bel- Io , assultantibus tot millibus barbarorum, quibus Danubii
ora praetexitur, comitia Consulatus mei armatus exerces.
Tributa ista, quod in urbe Sirmio geruntur, an, quod in procinctu, Centuriata dicentur An (ut quondam) Pomtificulta vocabuntur, sine arbitrio multitudinis lacerdotum
328쪽
tractata collegio 8 Sic potius, sic vocentur, quae tu pontifex maximus Deo participatus habuisti. Non est ingenii mei, piissime Impegator, talia comminisci. Verba sunt literarum tuarum : quibus apud me auctoritatem summi nuaminis, & vim tute voluntatis amplificas. Sic enim loqueris : CUM DE CONSULIBUS IN ANNUM CREANDIS SOLUS MECUM VOLUTAREM, UT ME NOSTI, UT FACERE DEBUI, UT VELLE TE SCIVI, CONSILIUM MEUM AD DEUM RETULI. EIUS AUCTORITATI OBSECUTUS , TE CONSULEM DESIGNAVI , ET DECLARAVI , ET PRIOREM
NUNCUPAVI. Cujus orationis ordo lucidior' Quae doctrinatam diligens propriis comitiorum verbis loqui, nec vocabulis moris antiqui nomina peregrina miscere ' Valete modo classes populi. & urbanarum Tribuum praerogativae, &Centuriae jure vocatae. Quae comitia pleniora unquam fuerunt , quam quibus praestitit Deus consilium, Imperator obsequium 2 Et nunc ego, piissime Imperator, ne fastigium auditorii sacri dictorum tuorum timidus interpres. offendam , divinitatis tuae prope cum piaculo verba transcurro. CuM DE CONSULIBUS, inquis, IN ANNUM CREANDIS. Erudita vox, & cura sollemnisi SOLUS MEcUM VOLUTAREM. O profundi altitudo secreti l IIabes ergo consiliatorem , & non metuis proditorem. UT ME NOSTI. Quid
familiarius 8 Ut pacERE DEBUI. Quid constantius 8 UTvELLE TR scrvi. Quid dici blandius potest cossi Libri
MEUM AD DEUM RETULI. Et quemadmodum soLm, cui praesto est tam grande consillum AD plenius cum Senatu , cum Equestri ordine, cum plebe Romana, cum exercitae tuo , ct provinciis omnibus deliberasses CONSILIUM NEUM AD DEUM RETULI. Non ut, Credo, novum sumeres, sed ut sanctius fieret, quod volebas. EIUS. AULT
329쪽
RITATI OBSEcdTUs: scilicet ut in consecrando patre in ulciscendo patruo, in cooptando fratre fecisti. TE CONSULEM DESIGNAUI, ET DECLARAVI, ET PRIOREM
NUNCUPAVI. Quis haec verba te docuit Ego tam propria ct tam Latina nescivi. DESIGNAVI, ET DECLARAVI , ET FUNCUPAVI. Non fit hoc temere. IIabet moras suas di pertitis gradibus tam matura cunctatio. Isas ego literas tuas si in omnibus pilis atque porticibus, unde de plano Iegi possint, instar edicti pendere mandavero : nonne tot statuis honorabor, quot fuerint paginae libellorum Sed ad blandiora festino. Ab hac enim literarum ad me datarum parte digressus , eo quoque descendisti, ut quaereres , qualis ad me trabea mitteretur. Omne largitionum tuarum ministerium sollicitudine fatigasti. Non ergo supra Consulatum mihi est adhibita per te cura tam diligens , pro mi cura tam felix In Illyrico arma quatiuntur. Tu mea causa per Gallias civilium decorum indumenta dispensas. Loricatus de toga mea tractas. In procinctu, & Cum maximet dimicaturus, palmatae vestis meae ornamenta disponis et feliciter , & bono omine. Namque iste habitus, ut in paco Consulis est, sic in victoria, triumphantis. Parum est, si
qualis ad me trabea mittatur, interroges: te coram promi jubes. Nec satis habes, ut largitionum ministri ex more fungantur: eligis ipse de multis: & cum elegeris, munera tua verborum honore prosequeris. PALMATAM, inquis, TIBI MISI, IN QUA DIVUS CONSTANTIUS PARENS NOSTER INTEXTUS EST. . me beatum, cujus insignibus t Iis cura praesteturi Eaec plane, haec est picta, ut dicitur. vestis, non magis auro suo, quam tuis verbis. Sed multo plura sunt in eius ornatu, quae per te instructus intelligo.
Geminum quippe in uno habitu radiat nomen Augusti.
330쪽
Constantius m argumento vestis intexitur et Gratianus in muneris honore sentitur. Accessit tam impenso beneficio tuo pondus quorundam sciscitatione cumulatum. Interrogatus , quem priorem decerneres Consulem, NEC DUBITAN Dum esse dixisti tu: &, qui tecum boni sunt. du-hitare non poterant. Sed tamen ad hoc dictum erexerant animos, qui libenter clarissimum virum Collegam meum, quem praesentem habebat occasio, praelatum credidissent. Fatigantes tamen, quod intellexerant, requirebant. Ilictu, sicut mihi renuntiatum est, noto illo pudore tuo paulisper haesisti : non rationis ambiguus, sed eorum dubitationem vultu & rubore condemnans, qui studium suum interpretationis errore palpabant. Deinde illico subdidisti :
UID DE DUOBUS CONSULIBUS DESIGNATIS EUERITIS QUIS ORDO SIT NUNCUPATIONIS ANNE ALIUS OUAM QUEM P RaeFECTURA coNSTITUIT O felicem verecundiam tuam, cui ista popularis ratio tam prudenter occurrit i Scisti aliud, Gratiane, quod diceres: sed propter quo-aundam verecundiam dicere noluisti. Scrupulosus hic mihi locus est: ' propter eam , quam nunquam appetivi, gloriam , recusandus. Cum prior renuntiatus sim , satis est tuum tenere judicium et interpretes valete meritorum. Neque autem ego, sacratissime Imperator, in tenui beneficio gradum nuncupationis amplector. Num est haec gloria ignota Ciceroni ' Praetorem me, inquit, populus Romanus primum
fecit, consulem priorem. Ex ipsa ejus sententia intelligitur commendabilius ei videri, uni quam pluribus esse praepositum. Nulla enim est quidem contumelia secundi: sed ex duobus gloria magna priuati. Alexandri Macedonis hoc fertur, cum legisset illos Ilomericos versus, quibus victore provocante, e novem ducibus, qui omnes pugnare