D. Magni Ausonii Burdigalensis Opera

발행: 1785년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

331쪽

AUSONII

cupiebant, unum deligi placeret sortis eventu, trepida ubbconceptione votorum Jovem Optimum Maximum totus precatur exercitus, ut Ajacem, vel Tydei filium , aut ipsum regem ditium Mycenarum fortiri patiatur Agam mnonem et Occiderem, inquit, illum, qui me tertium nominasset. O magnanimitatem fortissimi viril Nominati inter novem tertius recusabat; ubi certe pluribus antecelleret. quam subesset. duanta hic verecundia gravaretur posterior de duobus ' Est enim in hoc numero arduae plena dignationis electio. Cum universis mortalibus duo, qui fiant

Consules, preferuntur, qui alteri preponitur, non uni, sed omnibus antefertur. Exspectare nunc aures praesentium scio, & eminere in omnium vultu intelligo, quid desiderio concipiatur animorum. Existimant enim cum ea, quae ad grates agendas pertinebant, summatim tenuiore

filo, ut dicitur, deducta libaverim, aliqua me etiam de majestatis tuae laudibus debere perstringere. duanquam me istam dixerim seposuisse materiam, & in tempus aliud

reservare, nihilominus tamen, ut nunc aliqua contingam, nutu & prope murmure cohortantur. Itaque faciam ; quam

do cogunt volentem; sed majoribus separatis, tenuiora memorabo, nulla spe ad plenum exsequendi: sed universi ut intelligant, eorum, quae intus praedicanda sunt, a me Poscendam esse notitiam, ab aliis dignitatem. Nec excellentia, sed quotidiana tractabo. Nullum tu unquam diem ab adolescentia tua, nisi adorato Dei numine, ct reus voti , & illico absolutus egisti; lautis manibus, mente pura, immaculabili conscientia, ct, quod in paucis est, cogitatione sincera. Cujus autem unquam egressus auspicatior fuit, aut incessus modestior, aut habitudo cohibitior, aut familiaris habitus condecentior, aut militaris accinctior

332쪽

In exercendo corpore quis cursum tam perniciter incita vit 2 Quis palaestram tam lubricus expedivit 2 Quis saltum in tam sublime collegit 2 Nemo adductius jacula contorsit, nemo spicula crebrius jecit, aut certius destinata percussit. Mirabamur poetam, qui infraenos dixerat Numidas r& alterum, qui ita collegerat, ut diceret in equitando verbera & praecepta esse fugae ct praecepta sistendi. Obscvirum hoc nobis legentibus erat. Intelleximus te videntes, cum idem arcum intenderes, & habenas remitteres: aut equum segnius euntem verbere concitares, vel eodem ver-here intemperantiam coerceres. ui te visi sunt hoc docuisse, non faciunt: immo qui visi sunt docuisse, nunc discunt. In cibis autem, cujus sacerdotis abstinentior ca rimonia e In vino, cujus senis mensa frugalior Operto conclavis tui non sanctior ara Vestalis, non pontificis cu-hile castius, nec pulvinar Flaminis tam pudicum. In officiis amicorum non dico paria reddis: antevenis & quotiens in obsequendo praecedimus, ehubescis pudore tam obnoxio, quam in nobis esse deberet ab Imperatore praemventis. In illa vero sede, ut ex more loquimur, Consist rii, ut ego sentio, sacrarii tui, nullus unquam superiorum aut dicenda pensius cogitavit, aut consultius cogitata di posuit, aut disposita maturius expedivit. Et aliqua de omistoriis virtutibus tuis dicerem, nisi vererer mihi gratificari. Non enim Sulpicius acrior in concionibus, nec majoris Gracchi commendabilior modestia fuit, nec patris tui gravior auctoritas. Qui tenor vocis, cum incitata pronum tiast quae inflexio, cum remissat quae temperatio, cum utraque dispensast duis oratorum laeta jucundius, facunda cultius, pugnantia densius, densata glomeratius, aut di-Ait, aut, quod est liberum, cogitavit Vellem, si rerum

333쪽

asS AUSONII

natura pateretur, Xenophon Attice, in aevum nostrum v ni res, tu, qui ad Cyri virtutes exsequendas votum potius, quam historiam commodasti: cum diceres, non qualis e set, sed qualis esse deberet. Si nunc in tempora ista procederes , in nostro Gratiano Cerneres, quod in Cyro tuin non videras, sed optabas. Atque ista omnia, quae quasi punctis quibusdam acuminata signavi, si facundia pro v luntate suppeteret, & quanquam non copiosus, eXsequerer, ubertatem stilo rerum magnitudine suggerente. Sed nec hujus diei, nec hujus ista materiae. Qui dicturi estis laudes principis nostri, habetis velut feminarium, unde orationum vestrarum jugera compleatis. Ego ista perstrinxi, atque, ut sciunt omnes, possum videri familiaris notitiae secretus interpres, domestica istaec non tam praedicare quam prodere. Atque ut ista dixi de cognitis mihi, atque intra aulam familiaribus: possem & foris celebrata mem rare ; nisi omnia omnes, & separatim sibi quisque novi set. Possem pari brevitate dicere, qua superiora: EMENDATISSIMI VIRI EST P ENITENDA NON FACERE. At tu

nunquam poenitenda fecisti, & semper veniam poenitentihus obtulisti. PULCERUM EsT INDULGERE TIMENTI nus; sed tu perpetuae bonitatis edictis occurristi omnibus, ne timerent. MAGNIFICUM EST LARGIRI IIovo REI. Tu honoratos & liberalitate ditasti. LAUDABILE EST IMPERATOREM FACILES INTERPELLANTIBUS PRIEBERE ADI--TUS , NEO DE OCCUPATIONE CAUSARI. Tu confirmas

adire cunctantes et etiam querimoniis explicatis, ne quia adhuc liteatur, interrogas. Celebre fuit Titi Caesaris dictum. PERDIDISSE SE DIEM, QUO NIHIL BONI FECERAT. Sed iacelebre fuit, quia Vespasiani successor dixerat: cujus nimia parsimonia, ct austeritas vix ferenda miram fecerat

334쪽

GRITIARUM ACTIO. etys

siit lenitatem. Tu Valentiniano genitus, cujus alta boni.tas , praesens comitas , temperata severitas fuit, parto stCondito optimae reipublicae statu, intelligis posse te caeIenissimum sine dispendio disciplinae. Neque vero unum aliquod bonum uno die praestas: sed indulgentias seculares Per sngula horarum momenta multiplicas. Vel liud unum cujusmodi est, de condonatis residuis tributorun Quod tu quam cumulata bonitate fecisti l Quis unquan Imper torum hoc provinciis suis aut uberiore indulgintia dedit. aut certiore securitate prospexit, aut prudentu consultiore munivit Fecerat & Trajanus olim, sed, paribus retentis, non habebat tantam oblectationem concess debiti portio, quanta suberat amaritudo servati. Et Antoimus indulserat: sed imperii, non beneficii, successor invisit, qui ex documentis tabulisque populi condonata r petivit. Tu argumenta omnia flagitandi, publicitus arere jussisti. Videre in suis quaeque foris omnes civitates onflagrationem salubris incendii. Ardebant stirpes fraudim veterum: ardebant seminaria futurarum. Jam se cum Nivere favilla miscumrat, jam nubibus funius involvere: & adhuc obnoxii in paginis concrematis ductus apicin, & sestertiorum notas cum titubantia & trepidatione emebant: quod meminerant lectum, legi posse etiam tDc verentes. Quid te, Imperator Auguste, indulgentius luid potest esse consultius Quae bona praesta', essicis ne cduca sint: quae mala adimis prospicis ne bossint esse recidua. Ilaec Provincialibus indulgentiae oona. Quid illa tostro ordini 2 quid illa milia cibus 2 Antoninorum comitas fuit; & jam inde Germanicori,n, cohorti amicorum, & legionibus familiaris hum nras. Sed ego nolo benevolentiam tuam aliorum collatione

335쪽

3oo AUSONII

percellere. Abundant in te ea bonitatis & virtutis exei pla, quae sequi cupiat ventura posteritas; & si rerum na- rura pateretur, adscribi sibi voluisset antiquitas. Necesse est tamen aliquid comparari, ut possit intelligi , bona nostra quo praestent. aegrotantes amicos Trajanus visere solebat: hactenui in eo comitas praedicanda est. Tu & visere solutus, & nederi, praebes ministros, instruis cibos, fomenta dispensas, sumtum adjicis medelarum, consolaris assectos, revalescenibus gratularis. In quot vias de una ejus huma, nitate progederis i Legionibus universis, ut in communi Narte evenit. si. quid adversi acciderat, vidi te circumire

tentoria, Satit. salvae, quaerere: tractare vulnera sauciorum r& ut salutiferae apponerentur medelae, atque ut non ce

saretur, instare. Edi quosdam fastidientes cibum, te commendante , sumsista Audivi confirmantia ad salutem verba profari: occurrere desideriis singulorum: hujus sarcinas mulis aulicis veheri: his specialia jumenta praebere et illis ministeria perditoru, instauiare lixarum et aliorum egestatem tolerare sumtu: hrum nuditatem velare vestitu. Omnia agere indelasse, & beigne, pietate maxima, ostentatione nulla et omnia praebere agris, nihil exprobrare sanatis. Inde cunctis salute nostra crior factus, meruisti, ut habere

amicos obnoxios , proin os , devotos, fideles, in aevum omne mansuros: quales uritas , non fortuna , conciliata

Concludam deinceps orati nem meam . piissime Auguste, sermonis magis fine, quan gratiae. Nam e illa perpetua est: & spatio non transmemili , terminum micis ignorati

Flexu tamen parvo, nec a th procul, convertar md Deuta

Tterne omnium genitor, ipse non genite, opifex o. causa mundi, principio antiquior, fine diuturnior, qui tela piae

336쪽

tibi, & aras penetralibus initiatorum mentibus condidisti, tu Gratiano humanarum rerum domino , ejusmodi semina nostri amoris inolesti, ut nihil in digressu segnior factus, meminisset S relicti: illustraret absentem, praesentibus a teferret. Dein quia interesse primordiis dignitatis pet locorum intervalla non poterat; ad sollemnitatem condendi honoris occurreret, beneficiis ne deesset ossicium. Quae enim memoria unquam transcursum tantae celeritatis, vel in audacibus Graecorum fabulis, commenta est 2 Pegasus volucer actus a Lycia , non ultra Ciliciam permeavit. Cyllarus atque Arion inter Argos Nemeamque senuerunt. Ipsi Castorum equi, quod longissimum iter est, non nisi mutatam vectore transcurrunt. Tu, Gratiane, tot Romani imperii limites, tot flumina & lacus, tot veterum intersepta re. gnorum, abusque Thracia, per totum, quam longum est,

Iatus Illyrici, Venetiam, Liguriamque, & Galliam veterem , insuperabilia Rhaetiae, Rheni aquosa, Sequanorum

invia , porrecta Germaniae, celeriore transcursu , quam est properatio nostri sermonis, evolvis, nulla requie otii, ne somni quidem, aut cibi munere liberali, ut Gallias tuas inopinatus illustres: ut Consulem tuum, quamvis desid ratus, anticipes : ut illam ipsam, quae auras praecedere solet, famam, facias tardiorem. Iloc fenectuti meae, hoc honori a te datum. Supremus ille imperii, & consiliorum tuorum Deus conscius, & arbiter, & auctor, indulsiit, ut sellam curulem ( cujus sedem frequenter ornabis o ut praetextam meam purpurae tuae luce fucutam, ut trabeam non magis auro suo, quam munere tuo splendidam, quae

ab Illyrico sermonis dignitas honestavit, apud Gallias ilia Iustriora praestares : Quaestorem ut tuum . Praffectum ut

337쪽

so1 AUSONII GRATIARUM ACTIO.

tuo praetorio , consulem tuum, & quod adhuc cunctis meis nominibus anteponis , Praeceptorem tuum , quempia voce declaraveras, justa ratione praetuleras, liberali largitate ditaveras, augustie dignationis ossiciis i conse

338쪽

AUSONII

BUR DIGALENSI SPERIO CH E

HOMERI ILIADEM

ODYSSE A M. IN ILIADE M.

Si IIomerum scriptorem Troici belli eatenus, qua Ilia dem suam incipit, quaque finit, percenseamus: orsum ab iracundia Achillis ad sepulturam IIectoris, quatuor ct ubginti libros contexuisse monstrabimus. Ilaec ejus species apuparet summam cutem primi operis intuenti. Verum hoc scripturae ipsius tempus Trojano bello non totum , sed paene ultimum fuit. Nam si ratio putanda est oppugnationis decennis, nonus fere annus , idemque prope finem sui, ea negotia Continebit, quae ab injuria Agamemnonis, ac Briseidis usurpatione, usque ad funua Ilectoris digna

339쪽

memoratu erunt: illa temporum series, quae ab ejusdem helli causis, atque origine, pertinent ad urbis exclatum. Atqui ex eo eveniet, ut ignaris judicandi, & poeticae oeconomiae expertibus, multa nobilia ab exordio belli usque ad Achillis jurgium omis Ia videantur. Nec minus multa ab Hectoris funere ad usque deletum Ilium. Quorum quidem maxima exspectatio erat, propter tam longi certaminis consummationem et sed ut divinum poetam nihil, quod illustre fuerit, omisiste appareat, atque omnia, quae finiri oportuit , contigisse ; breviter, & in epitomae speciem, belli Troici causam originis, apparatusque, quae annis

superioribus acciderunt, retexuimus. Ilorum omnium priama origo est Paridis judicium inter Deas: deinde classis contextio: qua idem Paeris in Europam navigavit. Tum raptio Helenae: quae opinione veterum bipertita est: quod plerique Ilelenam juxta Ilomericum plasma ad Trojam deportatam fuisse existimaverunt; nonnulli autem opiniati sunt, cum Alexander cursu deerrasset, delatusque ad aegyptum fuisset, cognita hospitalis foederis injuria, per aegyptium regem servantissimum justi virum, Ilelenam cum iis , quae una cum eadem fuerant abrepta, Paridi sublatam. expugnatoque demum Ilio Menelao restitutam.

Petiocha libri 1. Iliados.

Iram, Diva, refer nati Peleos Achillei Pestiferam : quae mille dedit diserimina Achivis. Chryses, Apollinis sacerdos, ob redimendam filiam cum Agamemnoni supplicasset, contumeliose repulsus, Deum Precatur ultorem. Insecuta subinde gravi pestilentia , cum

Diuiti red by Coos e

340쪽

Graecorum exercitus interiret; cogit Achilles concilium rct ab eodem invitus Calchas morbi causam compellitur indicare. Qua cognita , Agamemnon concitatur in Achillem et qui percitus iracundia, etiam caedem regis audebat, nisi eum in ultimum furorem progredi Minerva vetuisset. Aquo Briseis concubina in locum Chryseidis, quae patri reddebatur , ahducta est. Inde Thetis mater ad coelum, lacrimas & contumeliam filii miserata, proficiscitur. duae fiducia defensi quondam cum aegeone Jovis, ultum iri asse- istans injuriam obtestlitur summum Deorum, ut Troianos in rebus belli superiores esse patiatur. duibus Iuno compertis , iracunde adversum conjugem commovetur. Sed gliscens jurgium, per deridiculum, ministrante Vulcano, sun ut consilii specie intercedente, lenitur.

Perlocha E. Iliados.

Coelestis, hominumque genus superabile euris .

Tranquilla obscuri carpebant munera somni. At non peruigilem nox irrequieta Tonantem Leniit, immodicos volventem raris paratus,

Caedibus tit inritis lastim ulciscatur Achillem. Juppiter Agamemnonem somno monet proelii faciendi tempus adesse: ne cunctetur dimicare. Tum ille in concilium proceribus advocatis, mandatum Jovis, & speciem nocturnae quietis explanat. Nox in concione, multitudine congregata, pertentat militum voluntatem: utque deposito bello ad sua quique redeant, cohortatur. Jamque omnibus navigationem adornantibus, foeda discessio ab Ulixem M

Ausonius. V

SEARCH

MENU NAVIGATION