D. Magni Ausonii Burdigalensis Opera

발행: 1785년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

381쪽

3 6 DIVERS. EPISTOLAE

Surda vocas, & nulla rogas Ievis auferet Eur Irrita ventosae rapiunt haec vota procellae, Quae non missa Deo vacuis in nubibus haerent Nec penetrant Superi stellantem regis in aulam. Si tibi cura mei reditus, illum aspice,& ora, ut tonitru summi quatit ignea culmina coeli, Qui trifido igne micat, nec inania murmura miscet, utque satis coelo soles largitur. O imbres, Qui super omne, quod est, vel in omnia totus ubique omnibus infusus rebus rcgit omnia Christus :Qui mentes tenet atque movet, qui tempora nostra reti Et Ioca disponit et quod si contraria votis Constituat nostris, prece deflectendus in illa est Quae volumus. Quid me accusas 2 Si displicet actus Quem gero agente Deo, prius est (sii fas reus auctor. Cui placet aut formare meos, aut vertere sensus. L3 Nam mea si reputes, quae pristina, quae tibi nota, Sponte fatebor eum modo me non esse, sub illo Tempore qui fuerim, quo non perversus habebar, Et perversus eram, falsi caligine cernens. Stulta Dei sapiens, ct mortis pabula vivens. X3s Quo magis ignosci mihi fas, quia promtius ex hoc

Agnosci datur, a summo genitore novari, Quod non more meo geritur : non arbitror, istis Confestas dicar mutatae in prava notandum Errorem mentis, quoniam sim spontae professus, redi 3Ie non mente mea vitam mutasse priorem. Idens nova me fateor cepit, mens non mea quondam,

Sed mea nunc auctore Deo, qui si quid in actu Ingentove meo sua dignum ad munia vidit, ratia prima tibi, tibi gloria debita cedit, aedi Cujus praeceptis partum est, quod Christus amaret. Quare gratandum magis est tibi, quam queritandum, Quod tuus ille, tuis studiis ' moribus ortus, Paulinus, cui te non infitiare parent , Exs

382쪽

AD AUSONIUM. 3 T

Nec modo, Cum credis perversum, sic mea verti Esci

consilia, ut sim promeritus Christi fore, dum sum Ausonii; iuret ille tute sua praemia laudi,

Deque tua primum tibi deseret arbore fructum. Unde precor meliora putes, nec maxima perdas Praemia, detestando tuis bona fontibus orta. IssNon etenim mihi mens vaga, sed neque participantum Vita fugax hominum, Lyciae qua scribis in antris Pegaseum vixisse equitem, licet avia multi Numine agente colant, clari velut ante Sophorum Pro studiis Musisque suis: ut nunc quoque castis Ita Qui Christum sumsere animia agitare frequentant, Non inopes animi, neque de feritate legentes Desertis habitare locis, sed in ardua versis Sidera , spectantesque Deum, verique profunda Perspicere intenti, de vanis libera curis rhCtia amant, strepitusque fori, rerumque tumultus, Cunctaque divinis inimica negotia donis, Et Christi imperiis, & amore salutis, abhorrent. Speque fideque Deum sponsa mercede sequuntur,

Quam reseret certus non desperantibus auctor, I Si modo non vincant vacuis praesentia rebus; Quaeque videt spernat, quae non videt ut mereatur, Secreta ignitus penetrans coelestia sensus. Namque caduca patent nostris, aeterna negantur

visibus , ct nunc spe sequimur, quod mente videmus, IpsSpernentes varias rerum spectacula formas, Et male corporeos bona sollicitantia visus.

Attamen haec sedisse illis sententia visa est, Tota quibus jam lux patuit, verique bonique, Venturi aeternum fecit, & praesentis inane. Igo At mihi non eadem cui gloria, cur eadem sit Fama Fides voti par est, sed amoena colenti , Nunc etiam & blanda posito locupletis in acta Litoris, unde haec jam tam iustinata locorum

383쪽

3 8 DIVERS. EPISTOLAE

Invidia est' utinam justus me carpere livor Igs Incipiat, Christi sub nomine probra placebunt.

Non patitur tenerum mens Numine firma pudorem,

Et laus hic contemta redit mihi judice Christo.

Ne me igitur, venerande parens, his ut male versum Increpites studiis, neque me vel conjuge carpas, Icta Vel mentis vitio : non anxia Bellerophontis

mens est, nec Tanaquil mihi, sed Lucretia conjug. Nec mihi nunc patrii est (ut vis oblivio coeli , Qui summum suspecto patrem, quem qui colit unum,

Uc vere memor in coeli. crede ergo, Pater, nos si Nec coeli immemores, nec vivere mentis egentes,

Humanisque agitare locis; studia ipsa piorum Testantur mores hominum: nec enim impia summum Gens poterit novisset Deum ; sint multa locorum, Multa hominum studiis inculta, expertia legumi, stoet Quae regio agresti ritu caret' aut quid honestis Improbitas aliena nocet' quid tu mihi vastos Vasconita fultus, & ninguida pirenaei

objicis hospitia, in primo quasi limine fixus

Uispanae regionis agam, nec sit locus usquam os Rure vel urbe mihi , summum qua dives in orbem Usque patet mersos spectans Hispania Soles Sed fuerit fortuna, jugis habitasse latronum et Non lare barbarico rigui, mutatus in ipsos, Inter quos habui socia feritate colonos. EI Non recipit mens pura malum, neque levibus haerent Inspersae fibris macular: sic Vascone saltu Quisquis agit purus sceleris vitam inter iniquos, Nulla ab ini mano morum contagia ducit inmite. Sed mihi cur sit ab illo nomine crimen , ars Qui diversa colo, ut colui, loca juncta superbis Urbibus, ct laetis hominum celeberrima cultis 'Ac si Vasconicis mihi vita fuisset in oris et cur non more meo potius formata , latinos.

384쪽

3 'AD AUSONIUM.

neret, in nostros migrans gens barbara , ritus qΣvin quod in aversis habitacula ponis Iliberis Urbibus, ct deserta tuo legis oppida versu, Nonianamque mihi Calagurrim, & Bilbilim acutis Pendentem scopulis, collemque jacentis Ilerdae Exprobras, velut his habitem laris exsul δ urbis Extra hominum tecta atque vias: an Credis Iliberae Has telluris opes, Ilispani nescius orbis, Quo gravis ille poli sub pondere constitit Atlas, Ultima nunc ejus mons portio metaque terrae Discludit bimarem celso qui vertice Calpen 'Bilbilis huic tantum, Calagurris, Ilerda notatur, Caesarea est Augusta cui, cui Barcino amoena, Et capite insigui despectans Tarraco pontum. Quid numerem egregias terris & moenibus urbes, Qua gominum felix Ilispania tendit in aequor, Qua Betis Oceanum, Tyrrhenumque auget Iliberus Lataque distantis pelagi divortia complet Orbe suo finem ponens in limite mundi qAn tibi, mi Domine illustris, si scribere sit mens, a regione habites, placeat reticere nitentem Burdigalam , & piceos malis describere Bojos Cumque Marojalicis tua prodigis otia thermis, Inter & umbrosos donas tibi vivere lucos, Laeta locis, mira colens habitacula tectis: Nigrantelae casas & texta mapalia culmo, Dignaque pellitis habitas deserta Bigerris rQuique superba tuae contemnis moenia Romae Consul, arenosos num dedignare Velatas Vel quia Pictonicis tibi fertile rus viret arvis, Rauranum Ausonias huc devexisse curules Conquerar; & trabeam veteri sordescere panno r se tamen augusta Latiaris in urbe duirini Caesareas inter parili titulo palmatas Fulget in attrito longum venerabilis auro,

385쪽

DIUERS. EPISTOLAE

Florentem retinens meriti vivacis honorem. 2ssAut cum Lucani retineris culmine fundi

Amula Romuleis habitans fastigia tectis, Nateriam praebente loco, qui proxima signat, In Condatino diceris degere vico multa jocis pateant; liceat quoque ludere fictis. afo Sed lingua mulcente gravem interlidere dentem , Ludere blanditiis urentibus, ct male dulces

Fermentare socos Satyrae mordacis aceto, Saepe poetarum, nunquam decet esse parentum.

Namque fides pietasque petunt, ut quod mala nectens a6s Insinuat castis fama auribus, hoc bona voti Nens patris assigi, fixumque haerescere cordi .

Non sinat, ut vulgus scaevo rumore malignum. Ante habitos mores, non semper flectere vitam Crimen habet: namque est laudi bene vertere. oum me apo Immutatum audis, studium ossiciumque require.

Si pravo rectum, si relligiosa profanis ,

Luxurie parcum , turpi mutatur honestum ;Segnis, iners, obscurus ago : miserere sodalis In mala perversi : blandum licet ira parentem aps Excitet, ut lapsum rectis instauret amicum moribus, & monitu reparet meliora levero.

At si forte itidem , quod legi, & quod sequor, audis, Corda pio vovisse Deo , venerabile Christi a8o

Imperium docili pro credulitate sequentem, Persuasumque Dei monitis, aeterna parari Praemia mortali, damnis praesentibus emta, Non reor id sano sic displicuisse parenti, mentis ut errorem credat, sic vivere Christo, Ut christus sanxit. juvat hoc, nec poenitet hujus 28s Erroris. stultus diversa sequentibus esse Nil moror, aeterno mea dum sententia regi Sit sapiens. Breve, quidquid homo est, ut corporis aegri,

Temporis occidui, & sine Christo pulvis & umbra:

386쪽

AD AUSONIUM. 3st

Quod probat aut damnat, tanti est, quanti arbiter ipse. asci Ipse obit, atque illi suus est comitabilis error, Cumque suo moriens sententia judice transit. At nisi, dum praesens tempus datur, anxia nobis Cura sit ad Domini praeceptum vivere Christi, Seta erit exutis homini querimonia membris, assDum levia humanae metuit convicia linguae, Non timuisse graves divini iudicis iras; Quem patris aeterni solio dextraque sedentem Omnibus impositum regem, & labentibus annis

Venturum , ut cunctas aequato examine gentes 3oo

Judicet, & variis referat sua praemia gestis, Credo equidem, & metuens studio properante Iaboro, Si qua datur, ne morte prius quam crimine solvar. Hujus in adventum trepidis mihi credula fibris Corda tremunt, gestitiue anima, id jam cauta futuri, so

Praemetuens ne vincta aegris pro corpore curis,

Ponderibusque gravis rerum, si forte recuso Increpitet tuba vasta polo, non possit in auras Regis ad occursum levibus se tollere pennis, Inter honora volans Sanctorum millia coelo, 3 ici Qui per inane leves, neque mundi compede vinctos Ardua in astra pedes facili molimine tollent; Et tenetis vecti per sidera nubibus ibunt, Coelestem ut medio venerentur in agmine regem, claraque adorato conjungant agmina Christo. 3i iΗic metus est, labor iste, dies ne me ultimus atris Sopitum tenebris sterili deprendat in aetu, Tempora sub vacuis ducentem perdita curis. Nam quid agam lentis si dum conniveo votis, Christus ab aetheria mihi proditus arce coruscet, 32o Et subitis Domini coelo venientis aperto Praestrictus radiis, obscura & tristia noctiscius Fugia illato confusus lumine quaeram e

uod mihi ne pareret vel dissidentia veri,

387쪽

Vel praesentis amor vitae, rerumque voluptas, Iascurarumve labor , placuit praevertere casus Proposito, & curas finire superstite vita; Commissisque Deo ventura in secula rebus , Exspectare trucem securo pectore mortem. Si placet hoc, gratare tui spe divite amici: 3M Si contra est, Christo tantum me linque probari.

Ea , qua secundae Ausonii Epistolae respondet

Paulinus , inter ejusdem poemata occurrit undecima. II. Ausonio Paulinus. Conmixuhra meae durare silentia linguae,

Te nunquam tacito memoras; placitamque latebris Deli illam exprobras; neglectaeque insuper addiscrimen amicitiae; formidatamque jugalem Objicis, & durum jacis in mea viscera versum. sParce, precor , lacerare tuum, nec amara paternis Admiscere velis, ceu melli absinthia, verbis. Cura mihi semper fuit, ct manet, ossiciis te Omnibus excolere, assectu observare fideli. Non unquam tenui saltem tua gratia naevo I Commaculata mihi est; ipso te laedere vultu , Semper & incauta timui violare figura. Cumque tua accessi venerans , mea cautius ora Composui. & laeto formavi lumine frontem ;Ne qua vel a tacito contractam pectore nubem Is Duceret in sanctum suspicio falsa parentem. Ηoc mea te domus exemplo coluitque colitque, Inque tuo tantus nobis consensus amore est, Quantus & in Christo connexa mente colendo.

uis tua, quaeso, tuis obduxit pectora livor dio

388쪽

ΛD AUSONIUM.

no rumore pias facilis tibi fama per aures Irrupit, pepulitque animum , contraque vetustam Experta pietate fidem nova vulnera movit, Laederet ut natis placidum malesuada parentem Sed mihi non fictae mens conscia limplicitatis, Nec patris inculti pietas rea, respuit omne Immeritum, & falla perstringi crimine non fert; Immunis vero, gravius violatus iniquo Vulnere, tam tenera offensae, quam libera cuIpie. Discussisse jugum quereris me, quo tibi doctis Iunctus eram studiis. Iloc nec gestasse quidem me Assero. namque pares subeunt iuga r nemo valente Copulat infirmis : neque sunt concordia frena, Si sit compulsis mensura jugalibus impar. Si vitulum tauro, vel equum committis onagro , Si confers fulicas cygnis, & aedona parem; Castaneis corylos ; aequas viburna cupressis, Ne compone tibi: vix Tullius & Maro tecum Sustineant aequale jugum e s jungar amore, Hoc tantum tibi me jactare audebo iugalem ; uo modicum sociis magno contendit habenis

Dulcis amicitia aeterno mihi foedere tecum, Et paribus semper redamandi legibus aequa. Hoc nostra cervice jugum non scaeva resolvit Fabula, non terris absentia longa diremit. Nec perimet, toto licet abstrahar orbe, vel sevo. Nunquam animo divisus agam: prius ipsa recedet corpore vita meo, quam vester pectore vultus.

Ego te per omne quod datum morialibus Et destinatum fecuIum est, Claudente donec continebor corpore, Discemar orbe quolibet, Nec orbe longe, nec remotum lumine , Tenebo fibris insitum,

Ausonius. Z

389쪽

3s. DIUERS. EPIST AD AUSONIUM.

Videbo corde, mente complectar pia is Ubique prassentem mihi. Et cum solutus corporali carcere,

Terraque provolavero, . . Quo me locarit axe commUnis Pater, . .

Illic quoque te animo geram. MNeque finis idem, qui meo me corpore, Et amore laxabit tui mens quippe, lapsis quae superstes artubus De stirpe durat coeliti, iSensus necesse est simul & affectus suos Teneat aeque ut vitam suam, si ut mori, sic oblivisci non capit, Perenne vivax st memur.

SEARCH

MENU NAVIGATION