장음표시 사용
11쪽
Citius fere erumpit variola cohaerens, sed intervallis incertis, et cum nuIlo aut exiguo aegritudinis et febris levamine. Excipiuntur vero CXCmpla a Mortono et Sydenhamo prolata, ubi tam tardis passibus pustulae in superficiem subrepsere, ut non ante diem quintum se in conspectum dederint.
Symplomata, quae in diminctis leniter et cito cursum peragunt, in confluentibus perstant diutius, et saepe vespere ingravescunt ; habent convulsiones quoque, in hoc genere, plus periculi, et infantes, saepe morbo accedente, subito e vivis
Haud raro speciem erysipelatosam pre se fert variola confluens, et tota facies quasi in vesicam generalem exsurgit. Si qua pustulae ab aliis separantur, nec in conicam figuram exsurgunt, nec basi iubra circundantur, sed pallidae, eXsangues, et luridae apparent. Postquam Cr Upere, modo e vanescunt, modo iteratis vicibus emergunt. In his, si quando, peracta eruptione, paululum remiserint symptomata, inter suppurandum recrudescunt. Confluentes periculi et malignitatis variae ob servantur, et inde varia nomina adeptae sunt.
12쪽
Crystallina, sanguinolenta, et verrucosa audiunt ;quibus Friendius siliquosam addit, sed forsan haec potius crystallini species. In omnibus hisce morbi speciebus, praeter solita
febris vehementis signa, plurima alia adsunt. Facies et collum magnopere tument, et, faucibus insanimatis, deglutitio dissicilis sit. Diarrhoea
quoque infantibus saepe ante Cruptionem, et salivae effusio, aetate provectioribus, immanius saeviunt. Iam sputum viscidum dissicile excreatur, et non raro manus pedesque antea tumidi ex
improviso detument. Est quoque ubi facies non prorsus tumet, sed pallet ab initio morbi ; res pessimi ominis. Calore fere aucto, et dyspnoea suffocationis periculum secum ferente, opprimitur aeger. In hac specie liquor nigri aut nigrescentis caloris, et varie malignus, e pustulis effunditur, et sanguis colliquatus ex pustulis, aut vasis culaneis, defluit, et saepe odorem foetidum subito spirat. Unde
facile videre est, cur di arrhoea sanguinolenta et mictus cruentus sese ostendunt. Delirium, tendinum subsultus, pulsus exiles, debiles, et abnormes, extremorum frigus fere sub articulum mortis observantur. Stridor dentium, coma, et suppressa urina, plerumque praenunci
13쪽
ant mortem. Tunc, eX liquoribus effusis, nigrae aut fuscae formantur pustulae. Has crustulas decedentes, pulchritudinis omissae indicia dira excipiunt aliae atque aliae, per multos dies, donec, erosa cute, foedisque cicatricibus corrupta decidit larva, et aeger pulchritudine plerumque
mulctatus emergit. Nunc nec color nec facies eadem. Jam resorpta, et de noVo circuitui commissa materies acris variolosa, Variis corporis partibus, non solum foeda ulcera, sed et plures morbos chronicos,
suo ex capite quosque sanandos, gignit. Inde caecitatis, phthis eos pulmonalis, dysenteriae, diuturnae desipientiae, fons. Ex alia parte
autem, et feliciore eventu, tumores scrophulos,ophthalmia, paralysis, et alii morbi a variolis amoventur, et optima temperies solidis conciliatur. Puellulam octo annos natam testis oculatus
ipse novi, satis robustam, ut nobis visa est, paralysi subito correptam, sequenti anno ut memini vim
suam in eam exerens, a paralysii sanam praestitit variola. Sunt alia symptomata minus solita, quorum historiae, brevitatis ergo, non inhaerebimus.
14쪽
Primo insultu, eandem pene faciem praese ferunt morbi fere omnes acuti. Est autem disterentia quaedam inter variolam et Omnes alios. Spurium genus est, quod incautis veris mentitur ; sed quod vehementiam morbi illius
Hac specie laborantes, die tertio ruptis vesiculis, omnino solita munia obire valent. Variolam saepe praenunciant convulsiones, vespertinis horis magis feroces ; convulsiones aliae post occasum Solis fere mitescunt et leniuntur. Praeterea, accedente morbo, pulsus dicuntur esse aequabiliter constantes, et molles ab initio, nec
haec mollitudo ut aiunt) desinit, vel in convulsionibus ipsis: Quod, si adhuc dubium fuerit variola instat, necne, aegrum symptomatis levarC conandum est, donec eruptio scrupulum eXimat. Si jam variolae epide mice grassentur, et aeger doloribus veXetur, quales solent variolae eruptionem praecedere, et sit inter variolis affectos versatus est, et morbum valde horrescat, tunc raro
appropinquantis variolae judicium fallit. Erysipelas
15쪽
Erysipelas et rubeola confluentes variolas prima facie multum referunt; qui vero eruptionis periodos et diversas historias accurate perpendit, nullo negotio hos morbos distinguet. Rubeolas comitantur tusiis et raucedo, Ct OCU-li dolentes lachrymas effundunt. Erysipelas potius tumor et rubedo, quam eruptio, parVum spatium primo obducit; postea totam pene faciem occupat, parte 8, post paulo relinquens, quas primum obsiderat, in alias transiit. Morbillis laborantibus non multa febris est, et cito crustae decedunt. Ex toto patet, accedentis
variolae, hoc est, primi stadii solius, di agnosin incertam et obscuram esse.
Seminii cujusdam corpore in nati, et contagio innis concursum ad morbum producendum necessarium esse, verisimile videtur. Qui semel vere variola laboraverint, ut opinantur nonnulli in arte clarisiimi, ad ultimum vi-
16쪽
tae stadium a morbo immunes vivunt, nimirum, quia deest causa prima disponens. Et, C Conintrario, variola nulli assiciuntur, nisi contagione corporibus suis prius admota. Variolae contagio causa aesti manda est. Hic forte locus est observationum quarundam de natura contagii. i. In corpus impetum, aestivo tempore maXimum, Vernali minorem, brumali minimum, facit
Haec vis contagionis periodica, quatenus a tempestate aut constitutione aeris pendet, nonnunquam videtur variari; sed hic aeris status est nobis ignotu8. Minime denegandum vero, variolam saepe uis num ex familia obsidere, aliis praeteritis, et familiam unam alteramve invadere, viciniste parcen tem ; et inde sporadica et epide mica variola a sit Sporadica, si aeris conditio minus faveat, lanaei et brevi evanescit. q. Febri epide micae populariter grassanti, seu aec nervosa, putrida, vel catarrhalis sit, coninio variolosa ut plurimum se sociare gdudet Haec contagio res subtilissima est; quamvisere circumvehitur, et in pulmones et stomachum
17쪽
recipitur, nullo tamen sensuum externorum detegitur. Quod si contagioni causa morbi favet, tamen symptomata ejus multa a rebus aliis pendent a
Concitatiores animi affectus, ebrietas, eXercitationes immodicae, et forsan plurima alia nobis ignota, multo saeviorem morbum reddunt. Hinc fit, ut in una familia, aut vico aut vicinia, variolas
Variae malignitatis, a pessimo ad benignissimum genus, saepe spectemus. Contagio eadem per insitionem immissa, in diversiis corporibus effectus longe diversos edit. A late tenellis et junioribus amicior morbus, quoniam materiae variolosae facilior exitus datur. Foeminis quam Viris variolam magis pepercisse, quippe quia laXiores sint, et earum pauciores e vivis rapuisse, firmiter Sydenhamo persu sum fuit. Ejus sententiae adversatur Perci vallus, qui, subducto calculo, hunc morbum foeminis quam viris magis lethilarum invenit. 5. Calore augetur contagioni S Vis, cujus multa praebuit exempla, in praelectionibus suis, clarus
CullenUS. Frigoris et caloris ope, suae mirandae faculta-
is plures aut pauciores pustulas dandi, laudem
18쪽
et gloriam adepti sunt Insitores Suttonienses. Pestis Smyrnam hieme navibus advecta, testante celeberrimo Mead, brevi cessavit. Ex observatis Cleghornii clari senioris, clarissime liquet, variolas aestate multo magis Minorcae
incolis lethi feras fuisse. In quibusdam regionibus borealibus, non nisi
post vicesimum annum i edit Variola. Vel per variolas ipsas, vel per cutis exhalatio. nem, Vel per emunctoria naturalia, ut aliquibus placet, materies variolosa corpore ejicitur. Et, ex his cum antea dictis rite comparatis, videre est, cur mites, Vel feroces, vel medio modo se habeant variolae. Omnes hae variolae species, quae numerosis.simae sunt, quae nec proprie malignae nec benignae sunt, nec omnino confluentes, nec distinctae, has omnes medias rectC vocare videar.
De fermento et assimulatione nihil dico.
19쪽
Ex jamjam in historia observatis, de morbi hujusce mutationibus inopinatis, nullam certam prognosta, cui fides omnino habenda sit, dari posse, satis patet. In morbis, qui acuti audiunt, nil certe pronunciavit ipse Hippocrates ; sunt tamen symptomata quaedam, quibus innititur haud leve judicium.
Si calor, sitis, et dolores acuti multum intendantur, in vitae discrimen aegrum ducunt. Vomitus violentus, et convulsiones cito ab insultu morbi atroces, sunt mortis signa, quibus tuto plerumque fidendum est. Si papulae citius solito erumpunt, praesertim si numerosae apparent, et multo magis si confluentes sint, anceps est morbi exitus. Si, post eruptionem, nec evanescit nec mitigatur febris, in maximo periculo Versatur aeger.
Si vesiculae, pro pure ichore, scatent ; si facies pustularum onere obsessa sit, et eodem tempore respiratio dissicilis, et interstitia pustula
20쪽
rum pallida evadunt, tunc fere aeger in praecipiti est .
Maculae numerosae purpureae, et in nigrorem abeuntes, urina et dejectiones sanguinolentae, insignem humorum et universii corporis putredinem denotant, nullis fere remediis corrigendam. Haemorrhagiam eX utero, Ore, Ct naso, cum frigore et robore fracto, cum tremore artuum, et subsultu tendinum, brevi excipit inevitabilis mors. Si haec symptomata, aut eorum bona ParS, praesto sunt, aeger cito se omnibus terrenis abdicaverit curis. E contrario, quando symptomata febris satis modica sunt, quando calore et anxietate non multum opprimitur aeger, quando in infantibus antecedunt convulsiones, et ipsa eruptio distincta, et pustulae paucae, praesertim in D. cie, sese ostendunt, quando eruptio non apparet ante finem tertii aut initium quarti diei, aeger in bona spe est. Symplomata febris eruptione decedente remissa, pustulae exsurgentes, et satis bono pure impletae, interstitiaque pustularum rubri coloris, omine fausto proficiscuntur. Diarrhoea et salivae fluxus modici evadentes, manuum pedumque tumoreg ordine procedentes, sunt signa optata. Somnus levis et appetitus reduN timores abigunt.