Tentamen medicum, inaugurale, de variola ...

발행: 1780년

분량: 46페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DE VARIOLA.

METHODUS MEDENDI.

Quoniam variolae naturales benignae communes insitivas referunt, et quoniam institivae saevio res malignis haud absimiles sunt, eadem erit utriusque methodus medendi. In febre quae variolam.comitatur, non secu Sac in aliis, vel a nimia cordis arteriarumque actione, vel a debilitate, vel a putrida humorum corruptione, Varium periculum metuendum est ;et his igitur remedia varia adhiberi oportet. Est praeterea in hoc morbo opus non levis momenti dolores a veneno variolos , Cutem Ulcerante, sopire.

I. In specie benignissima aeger si eum aegrum vocare fas sit a liquoribus generosiis, nisii multum dilutis, a cibo animali lautiore aut nimio, consuetudinis ratione prudenter habita, abstinere debet, et sic regimini antiphlogistico attentus, Ope medica parum egebit, cum natura sibi

sussiciat ipsa. Attamen a medicis in consilium vocatis longe absit minima symptomata negliger , quoniam, in

32쪽

DE VARIOLA.

ipso salutis portu, mortem inferre queant, et ali. quando sua lenitate insidiosa fiunt. II. Febris primariae symptomata levare quam primum conandum est, et ad eruptionem semper prospiciendum. III. Calor auctus, pulsus pleni, validi, et frequentes, capitis dolor, secundum aegri aetatem et temperamentum, ipsorumque symptomatum vehementiam, sanguinis detractionem postulant. Et haec .vel generalis vel topica fieri potest. Ad

inflammationem amovendam, cutis tensionem et spasmum resolvendum, et eruptionem promOVendam, nullo remedio laboranti naturae promptius succurritur.

IV. Emeticorum, et prae omnibus tartari emetici, magnae laudes. His, praecordia, angustia et oppressione quae a congestionibus oriuntur, optime levantur. In partes Corporis externas praesertim, aequabiliter propellunt emetica, partium internarum insigni levami-Spasmum vasorum cutis in superficie resol-

vunt, ita ut, profluente sudore, materiae venenatae exitus praebeatur.

Eodem tempore praecordiorum dolores sopi-l untur, et alvus ducitur, praesertim si tartarus e- meticus parvis dosibus propinetur.

33쪽

DE VARIOLA.

27 V. Propter alvi duritiam remediis laxantibus opus est, quibus alvus leniter ducatur, et quicquid morbosi in primis viis fuerit eXpurgetur. Ex decocto tamarindorum cum senna, salibus catharticis et his cognatis, parantur talia. Purgantia blanda sola, et tempestive propinanda, ne funestum alvi profluvium eXcitetur. Salis Epso in ensis uncia diversiis haustibus de die absumpta, ad dejectiones expediendas et tormina

sedanda multum Conflari.

VI. Ex balneo calido pedibus applicato, multum boni reportat aeger. Nec ratio obscura ;quoniam humorum, ad has partes ducendorum magna vi pollet, partesque ipsas ad materiam verinenatam facilius transfundendas aptiores reddit. Morbo maligno, ubi facies variolis magis oneratur, peditivium aegrum cephalalgia levat; forsan balneum calidum, toti corpori applicatum,

morbum mitiorem reddet.

Ad ariditatem cutis et tensionem quibus sti

patur inflammatio aut amovendam aut minuendam, et sanguinem diluendum, forte aliquid prodest balneum. Frequenti fotu ventriculi dolor multum sopitur, et quies et somnus multum desii-derati ex hoc remedio ut plurimum sequuntur. VII. Nunc haustus refrigerantes, potisilinum aces.

34쪽

DE VARIOLA.

Cescentes, quorum ubique copia datur, ad sedan, dam ingentem sitim, aegri vehementer appetunt. Ex acido vegetabili, sive per fermentationem, sive ex fructibus acidis et dulcibus comparato, ut et acido minerali, interdum satis commode confiici possunt. Spiritus nitri, syrupo violarum nuptus et inultum dilutus, anginam ex variolis ortam laepe superavit; et si quibusdam celeberrimis fides adhibenda sit, multos ex orci faucibus eripuit. Nec mirum; nam urinam et materiae perspirabilis exhalationem per cutem multum auget, caloremque temperat, et putredini obstat. Acidum vitrio licum largius dilutum, succus li- monum, &c. eidem scopo satis respondent. Lacebutyratum, serum lactis, hydrogata, et cere visi a tenuis, prout aeger appetiverit, tuto neque frustra hauriuntur. Aquam ipsam frigidam libere epotam multi laudant, scilicet, qua vix datur ad

diluendum corporis calorem temperandumque essi cacior haustus, aut aegrotanti ipsi gratior. Diluentia dicta aut ex aqua pura, aut ex rebuS quor Um pars maxima aqua est, clare constant. His Corporum nostrorum calor, Ct inde vis morbi septica, multum minuitur. Inde pulsus minus frequens et plenus fit, et perspiratio augetur.

VIII. Frigus non modo potionis frigidae, sed et

aer t

35쪽

DE VARIOLA. 29

aeris frigidi forma, corporibus nostris admoveri potest. Variolosos foras evectos, et aeri puro et frigido expositos, insigniter refectos vidi, qui in cubiculum reduces gratos et salubres istos effectos, brevi deletos, non abs re dolebant. An fermenti potestatem, humores in suam naturam convertendi minuendo, an inflammationem sedando, an vi morbi septicae, ut AleXiphar micon, obstando, an quocunque alio modo effectus suos frigus edat, parum constat, neque multum refert.

in cubiculo spatioso et si possibile sit) altius

sito, aegrum cubare, et aerem frigidum et suavem spirare oportet. Si ad corpus sustinendum membra sussiciant, aeger saepe foras ambulare debet, ut plurimum aera purum et salubrem hauriat, qui non modo vitae pabulum maxime necessarium cxtat, sed in multis morbis optimum

remedium.

An gelu et nivi tuta sit variolosorum libera expositio, adhuc dubito. Hoc saltem patet, frigus intensum multos sustinuisie magno com modo, quod sanos ad mortis januas perduxisset.

Eslluvia putrida copiose diffluentia dissipat aer, et diathesi phlogisticae fortiter obstat.

Gradum

36쪽

Gradum ultimum frigoris, cui variolas sustinens tute exponi potest, medicorum nemo, quoad scio, adhuc accurate definivit. Regiminis antiphlogistici ad summum evecti tussim pedissequam experti sunt nonnulli, cujus aestas et dicta lactea fuere remedia.

IX. Omnia corpore excreta quam primum amovenda sunt, nec cubiculo, quo paulo ante aliquis eodem laboraverit morbo, detinendus aeger.

Cubiculi fenestrae, et ostia saepe, praesertim mane et vespere, aperienda ; quam paucissimis etiam ex familiaribus aditus in cubiculum aegri concedatur, et ipse a colloquio, quantum fieri potest, abstineat. Insolita stragula nulla imponantur, lintea veste tegatur variolosus, quae quotidie, vel saepius, si facultas fuerit, mutari debet ; morbo maligno pavimentum et stragula aceto conspergantur. X. Alvi astrictae incommodum frequentibus lotionibus facile amovetUr. Regiminis antiphlogistici fautores primi, eruptioni optime consis entes, ut ipsis visum est, hoc remedium prohibebant. Alvi autem duritie morbum ingravescere, et pustularum eruptionem, di-arrhoea substante, minime impediri, suadent Gratio et experientia.

37쪽

In convulsionibus quoque multum valent clys.li mala, praesertim si optum simul per os datum fuerit. XI. Ex mercurio et antimonio, vel singulis,

mentis mixtis, multi, ut fertur, aegri haud parum fructus perceperunt. Sed Vana prorsus spe quidam, neque sane parvi nominis, auictores, inter quos Boerhaavius ipse primus recensendus est ,

semet lactabant, antidotum contra variolas, ex iis medicamentis quandoque comparatum iri, quo dispossitio ad hunc morbum, qualiscunque dein mum fuerit, penitus corrigeretur. Regimen antiphlogisticum, et mercurii usus, quicquid ex theoria vana nonnulli garriunt, recte conjunguntur; raro enim talis conjunctio nocet; et, si forte aliquid mali a mercurio oriatur, veluti tussicula, aut inflammatio levis faucium, istiust

modi incommoda brevi evanescunt. De Usu autem mercurii, aliorumque quae tantum jactantur medicamentorum, eorumque quantitatibus, et

tempore, et intervallis adhibendi, medicum in sangulis exemplis a temperamento et statu aegri judicare oportet: Fieri enim non potest, ut idem Omnibus conveniat remedium. Talis est, febre durante, validos recte tractandi modus.

38쪽

At debilibus non raro inseruntur variolae ; et naturales tales saepe adoriuntur. His mercurius potius esset noxae, et vel validissimis, quorum subprimum morbi impetum, vires fractae fuerint. Quae vim vitae sustentant in hoc stadio remedio sunt. Variolae vel initio, febre nervosa aliquando stipantur, quae paulo post formam putridam induit. Tunc mercurius aut aegrum omnino e Vivis raperet, aut symptomatis diris eum subjice-

Phthisin pulmonalem ex catharticis fortibus ortam, notavit clarus Baher. Se quoque certiorem de aliis exemplis factum fuisse memorat, ubi dirae ex tali methodo medendi potius necandi ortae sunt sequelae. XII. Proximum medendi consilium est vim vitae, seu vires aegri, alere et sustinere. Inter cardiaca eminet Vinum. Magna urgente debilitate post aliquot dies, in auxilium vocanda sunt vesicatoria ; at minime primis diebus morbi, nisi symptomata saeviora ea requirunt. Vesicatoria in omni specie, et variolarum sta

dio prius sanguine misso se adhibuisse testatur

Clositus; at ejus methodum pauci sunt secuti. XIlI. Eruptione finita, quae secundo morbi stadio fit, papulae rariores et symptomata febris primariae

39쪽

primariae insigniter levata, vix ulla medicamenta postulant. Regimen antiphlogisticum et aeris frigidi usus modicus, ne nunc negligenda. E contrario, symp- tomatis inflammatoriis adhuc vigentibus, pullulis numerosis et confluentibus, eodem modo quo primo stadio, secundo etiam tractandi sunt aegri . XIV. Fotu et balneo tepido cruribus, vel universo corpori applicato, praesertim in robustis, nil

majus confert.

Alvi astrictioni cl3steribus occurrendum. Pulsus validi, duri, et frequentes, cutis dura et arida, sanguinis detractionem postulant. XV. Sanguis vero parca manu educendUS, quoniam ubicunque febris primariae symptomata eruptione non aut evanescunt, aut multum mitescunt, pedisssquam plerumque se praebet debilitas immedicabilis. Mercurius, nunc caute, si omnino propinandus. Purgantia leniora, et emetica, ut in primo stadio, libere adhibenda ; aer quoque frigidus in

auxilium vocandus. Munditiae, quantum fieri potest, colantur ; mutentur saepe corporis et lecti stragula et lintea. Aer purus in cubiculum admittatur, et aeger ipse, si vires sinant, jovi pleno frigidoque eXponatur.

40쪽

Aer vapores venenatos dissipabit, aegrum an, helantem suaviter reficiet, cutem aridam refrigerabit, et viribus, nobis forsan nondum notis, veneni variolosi vires franget. XVI. Si die quinto dolor, vigiliae, inquies magnopere urgent, Opium, dulce lenimen doloris, aegro propinandum, et inde ad quietem compo- lnetur. Ubi vires reficiendae sunt, di arrhoea compescenda, pustulae collapsae erigendae iterum, ob omnibus concessum est, optum libere adhi- bendum. Post plethoram et dispositionem ad inflammationem sublatas, et vasa laxata, non modo pulchros edit e flectus optum, sed mira operatur. Venenum variolosum intus oberrans, ad superficiem propellit, neque in convulsionibus celebrius extat remedium : Quoniam Vero secretiones fere omnes, et excretiones praesertim alvi reprimit, tanta imprimis copia adhibitum, quanta hic opus est, suis incommodis in hoc morbo non carebit; et igitur clysteribus eX aqua tepida, ex aqua cum lacte et saccharo et sale Glauberi,

opus erit ad ducendam alvum. XVII. At alia longe morbi facies se non raro ostendit. Pustulae nec bono pure implentur, nec in justam molem gradatim eta surgunt.

Sed,

SEARCH

MENU NAVIGATION