Opuscula et carmina latina;

발행: 1837년

분량: 643페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

hrat universa Germania, a Reinhard Pro suggeStu Pronuntiatae Sunt. Anno liuius seculi decimo tertio, cum belli dira pe8iis ingrueret urbi nostrae et captivorum multa iniulia, quod aedes privatae Gallicorum militum hospitiis ΟΡ-

Pressae adventitiam turbam non caperent, templis includerentur, quatuor millia eorum, quos fames et tempestas horrida magis quam Gallorum virtus alantes arma tradere coegisset, in aedem illam Sanciae Sophiae miserando sane casu, cum fletu et miseratione incolarum, magna Cum indignatione eorum, qui sacra his pollui contaminarique stomacharentur, compulsi et, nisi cives inedia et fame con Sumiis, desperabundis et iam actum esse de Salute Sua Ociferantibus cibos et lamenta attulissent, ad ceriam Perniciem

illuc detrusi sunt. Hic dici non potest, quanta rabie furibundi illi et ad extrema compulsi milites, pontificiae lerique fidei addicti et templo tanquam carceri incluSi graS-

sati sint in subsellia, Ornamenta et minora conclavia templi spatiosioris caveae inaedificata. Stimulabat ira, incendebat sanies, discruciabat malorum et praesentium et imminentium moles vix toleranda. Divina humanaque iuxta spernebantur. Quid mirum, effregisse quosdam duim

rimarentur perscrutarenturque Omnia, claustra quoque cellae illius, in qua libri bibliothecae Reinhardianae arcis bene munitis inditi delitescebant. Revulsis claustris irruunt in

arcas, nescio quid divitiarum illic reconditum latere suspicantes. Una denique emacia libros inveniunt, carbones scilicet, Si militum fame enectorum, praedae paratae iam inhiantium animo spectes, Pr thesauro. Fuerunt tamen, qui hinc quoque lucellum quantulumcunque captarent et Per Cancellos ferreos areae templi circumdatos adstanti plebeculae Volumina, ut sors tulit, direpta pro frustulo anis offerrent aut herbae Nicotianae tenui fasciculo permularent. MOX occursum est direptioni, multa, quae sparsa fuerunt et per tunicatum opellum divendita, ultro redierunt ad Dominam, cum rescitum esset, ad quem pertinerent ista Volumina. Onnulla, quorum ne vestigium quidem apparuit, retrahi non potuerunt. Atque haec lane missa

Sunt in catalogo. Unum omitti non placuit ad calcem sere totius catalogi commemoratum Desunt supplementa iii

482쪽

Bibliotheca Germanica, quam appellant, universali. ii Iaanc enim, nescio quo salo, inpiimis desaeviit tempestas illa. . Sed haec facili opera a librario suppleri poterunt.

Quod superest, unum Praeterea Te tenere Volumus,

Lector aestumatissime. enitus hoc infixum habuit animo et per totam vitam consectatus est, quod post Senecam di-Xere mulli, persecere auci admodum honerat disce tem turba, non instruit. Non est elegantia illud, aut cura, sed studiosa luxuria imo ne studiosa quidem, quoniam non in studium, sed in spectaculum comparaVerunt.' Ergo

nil ad pompam, nil ad vanam divitiarum iactationem, nil ad fastidiosas ιβλιοφίλων delicias, quibus omnia sordent, nisi

fulgore suo praestringant oculorum aciem, aut raritate al- sciant emtores, hic quaeras. Usus his est auctor. Hoc sufficit Paravit librorum, quantum satis sit, nihil ad apparatum. Unum fuit, in quo rarissima quoque XPetere et quoVis pretio undique colligere nec a muneris sui dignitate nec a studiorum ratione alienum esse arbitratus est, sacrorum cum antiqui tum novi foederis voluminum et Patrum Graecorum Latinorumque editiones, quotquot a renatis sileris in lucem prodierunt, praestantissimae. Initium in his studiose et magnis sumtibus conquirendis iam fecerat Chrι-stianus Friclericus Schmidius, Theologus Vilebergensis,

Cuius cum Viduam priore matrimonio duceret Reinhardus, in Academia Vitebergens tunc temporis scholas habens tum theologicas, tum Philosophicas, acceΡit et Bibliothecam. Sed mirifice dotales has opes auxit, amplificavit, exornavit Reinhardi industria et rara in his quoque intelligentia. Hinc a limine statim occurrunt ibi in apparatu biblico et patristico, quem appellant, Pera PraeStaniiSSima, cedro, ut aiunt, sinenda et in arce Theologiae ponenda. Reliqua singulati intercensere et magnis laudum praeconiis extollere, aut clamosi raeconis esset aut perfrictae frontis hominis, qui vel otio Tuo abuteretur, vel peritia Tuae in his dignoscendis parum sideret. Ergo aequi bonique haec consule. Utere nobiscum, Lector suavissime; contemplare bibliothe-Cam, quae oculis et loculis uis offertur, instructissimam ei, dum contemplarig, totam Reinhardi vitam ei studiorum, quem

tenuit, cursum quasi in tabella depicium, Tibi hic Obicu-

483쪽

los positum esse uia fave studiis et Manibus Viri, cuius

memoria, dum eloquentiae sacrae honos, dum theologiae bibliorum fundamento innixae dignitas constabit, nunquam obliterabitur; et si,uinum unum aut alierum seposuisti aute domesticis publicisque naufragiis, quae nos Pessumde dei urit et ab honesto studiorum abulo ad Panem lucrandum averterunt, forte fortuna serVasti, ara libros multis nominibus aratu dignos. Si lubet et ad dies auctionis publice romulgatos praesto SSe non Poteris, Procuratores et proxenetas ibi sisti sequens pagella heotisce, nequis linguae inscitia circumventum se esse clamet con

Scripta. Valet Dabam Dresdae. Ipsis Calendis Iuniis I 816.

PRAEFATIO CATALOGI BIBLIOTHECAE A. ΤΗ. GEBI AB TI.

- copia larga uit. Quaeque viri docto veteres cepere novique Pectore, lecturis inspicienda patent.

Liceat his versiculis ad Ovidii exemplar compositis praeludere praelationi, librorum publicae auctionis lege dis trahendorum indici praefigendae. Ossertur ibi, lector, Vel quia iam hoc agitur, emtor benevole, bona libroruna copia, si Volumina dinumeres, modica stiretium intrinsecus illi statuendum aestimes, bonae frugis plenissima, de

qua nonnulla Praemonere nec ab eius, qui eam collegit, nec mea persona alienum esse Putavimus. Nimirum non nuper admodum, Sed Vetus et multorum annorum consuetudine confirmata intercessit mihi necessitudo cum Viro prae stantissimo, cuius haereditatem librariam cernere uioles, Iecior suaVissime, si numos, qui provolare gestiunt edoculis, exitu non intercludas. Veniam igitur hanc nobis des, quaesumus, ut quae Scire et ua et nostra interest, paucis

enarremus.

484쪽

462 PnAEFATI CATALOGI BIBLIOTHECAE

Fuit, cuius libri hic venum eunt, Adamus Theophilus Gebhardi ius, Regis Saxoniae a consiliis aulicis, tablinis interioribus, quae ad consistorium Principis

sanctius pertinent, conservandis congulendisque praepositus

Geheimer Cabineis-Archmar , Eques ordinis Saxonici civilis, a prima iam iuventute librorum comparandorum Studiosissimus, nec pepercit sumtibus, quippe in re satis laeta constitutus et liberali disciplina a teneris educatus. Num burgi ad Salam natus d. 5. ait Iz61 literis, quae ab humanitate nomen habent, ita imbutus fuit, ut auctoribus,

quos classicos Ocant, Corroborata etiam et provectiore

aetate horas subseciva lubentissime impertiret. Lipsiae deinde, quam non solum ossiciorum in Themidis sacrariis obeundorum, Sed politicorum etiam studiorum domicilium elegerat, Per quinquennium commoratus . 1 TSI Iz85 ibi quoque librorum acquirendorum cupiditati satisfecit honestissimae. Nec defuerunt, quae animum ad hoc propensum inescarent, illecebrae. Nam confluebant tunc quoque ad eigelium atrem, praeconem sane quam induSirium, ut cum maxime ad filium eius, bonorum librorum aestimatorem prudentissimum, undique bibliothecae auctionis lege divendendae prostabant in tabernis antiquariorum libri quantivis pretii, qui facile allicere possent emturientes Itaque his, quae iam iecerat, landamentis Gebharditus noster, facile superstrui potuerunt instrumenta supellectilis librariae

multo ampliora Dresdam deinde fortunae suae sedem esse

voluit, atque hic prima posuit tirocinia eius scientiae, quae in finibus rerum foris gerendarum regundis Departementder auswaert/gen Angelegenhelten occupata est. Posteaquam enim duo imperii Germanici capita Vindobonam et Berotinum suopte ingenio exploraVerat, anno Iz90 Iegationi Saxonicae ad comitia novi Imperatoris creandi causa Francolarti indicta comes adhaesit et assecla. Porro autem cum probe intelligeret penitiorem linguarum exterarum Ognitionem in promtu esse debere homini, cui patria res civili prudentia foris tuendas conservandasque olim demandatura esset, et fluctuum civilium, quibus tunc tumebant Francogallia et Anglo-Britannia, fragorem non audire tantum e longinquo sed corruentes coram intueri valde cuperet,

485쪽

ivli Parisios 1 92 et paulisper ibi commoratus traiecit De-

tum Londinum invisurus. Atque hic rara illi contigit selicitas, ut Oratoris Saxonici, qui tunc temporis apud Regem Britannorum versabatur Comitis auritii de Brulit favorem sibi conciliaret alacritate et ingenii ad res gerendas idonei sollertia. His igitur initiis nexa et coapiata fuit copula,

mutuo animorum consensu paulatim firmata, quale plures annos arctissimis nodis constricta fuit indissolubilis Brutilium inter et Gebharditum necessitudo dicam an amicitia. Ostulavit enim Brutilius a Friderico Augustia, qui tum in magnis tempestatibus undique ingruentibus incolumitatem praestaret et stabilitatem Patriae nostrae, ut sibi in munere illo splendidissimo, quo fungebatur in Britannia, a manu esset et consiliis opitularetur domesticis ImpetraVit. Missus igitur est Gebharditus, iussu Electoris, nec unquam fefellit spem de e conceptam, quippe qui, mortuo Brulilio, ibi pro legato esset per decem et quod excurrit annos, homo industrius, nec Operae Suae Parcen ne chariae, notis peculiaribus, quae arcerent Curiositatem male sedulam, signandae. Paulo ante clademdenensem Dresdam revocatus

adscriptus fuit cohorti Principis, quae cum Rege riderico Augusto Wargoviam proficisceretur, adiutrix ad capessendum imperium. Procedente deinde tempore, cum Saxonia iniquitate temporum rege et Patre suo Privata Peregrinis moderatoribus obsequium praestare Coacta esset, delituit domi, repudiat salario, quod iure Suo exposcere poterat, dolores e calamitate publica conceptos matrimonii,

quod illi faustissimum obtigerat, solatiis deliniens et miti gang. ec defuit tantae constantiae et pietati praemium. Dignum esse censuit Rex, qui pro legato esset in comitiis perpetuis , Francolarii coeuntibus, Per aliquot annos. Suavissimam ibi cum uxore cultissima, a Naumann Phonascorum, qui regi praesto sunt, magistro Hapellincister inclyto Corae nomen adepta, et cum liberis vitam egrL Vacunae cultum, quo quicunque saluti ibi prospiciunt publicae,

otium haud raro oblectant suum, cum Musarum sacris Con iungens religiosissime. Atque hunc studiorum cursum tenuit vigens orensque in senectute egeta Dresdam reversus et Chartophylax factus absque ulla desidia quotidie

486쪽

464 PRAEFATIO CATΛLOGI BIBLIOTHECAE

desedit in tabulinis, custodiae ipsius traditis in hoc aequibili laborum et studiorum decursu perseveravi ad ultimam aetatis metam ProVectus Senex septuagenarius obiit d. 15.

Haec paulo uberius pertractavimus, ut appareret, quot et quibus opportunitatibus rei librariae, quae Semser curaecordique illi fuit, dispiciendae et ad usum suum COnVertendae cumulatus fuerit Gebharditus noster, nec SSe, quod miremur, libros in hoc catalogo reperiri haud paucos, in nostris officinis et auctionibus pretio certe salutari haud facile parabiles, te deprehendendos Spiam, nisi Virgula, quam celebrant, diVina aut peregrinatio vel habitatio in terris eregrinis concessa fuerit aliquamdiu spectatori harum elegantiarum culatissimo. Hoc inprimis eo valet, quod in pluribus huius catalogi sectionibus occurrunt multa, quae, nisi fortuna fautrix arriseiit, in nostris regionibus vix investigaveris. Silentio iam praetermittam commentarios rerum

memorabilium Memoires exquisitos, cuiusmodi magnum numerum statim ab initio Tibi oblatum esse senties; nam vulgarium vilis iam annona in tabernis librariorum Lipsiensium. Insunt certe his quoque rariores nonnulli et bonae notae, quos frustra desideres in Vulgaribus catalogis Eniin-

vero accuratius Si examines ea capita catalogi, quae Vitas hominum illusirium, quae apparatum adienetralia regnorum eXtraneorum Patefacienda continent, quae ad censum, reditus, incolarum numerum, eges et conditionem orditium unius cuiusque Populi Scientiam statisticam Vulgo aΡ- pellant explorandas aditum aperiunt, quae itineraria splendidiora et luculentas auctorum classicorum editiones cum e sionibus complectuntur, facile intelliges, conquisita haec esse et collecta ab homine harum literarum apprime gnaro et cum maxime ibi deversanti, ubi domi haec nascerentur At

que in hunc censum in rimis veniunt libri praestantissimi pis nitidioribus, charia regia, in Angloe Britannia comparati, ad quos digitum hic intendisse sufficiat, si qui sint apud nos pluteos suos his deliciis locupletaturi. Exsplendescunt in primis in his insigniora de statu magnae Britan

niae opera, . c. Sinclarii Scoli, collectiones nonnullae operosissimae quas vide sis P. 55. et quos apγros de statu

487쪽

i inperii appellant Strates papers), quae non vendi sed donari solent apud populum in distribuendis huiusmodi monumentis, quae aerarii impensis ublicantur, non sine fastu quodam difficiliorem. Scilicet tenendum est, OrnatisSimum hibliothecae Gebharditanae incrementum accessisse exulii

mis tabulis Comitis Mauriti de Brutii, de cuius insigni in

Gebharditum favore supra iam loquuti sumus. Ius quam quingenia hic legavit amico volumina nitidissima et odorem vere Anglicanum spirantia, quae monumentum amoris sui in Anglicanae legationis articipem sidum exstare Voluit, quae Vero, Pro dolor, nunc Praeconis subeunt malleolum. in horum numero sunt editiones Baskervillianae et Virgilius ille Dodsieyanu. n. I95l.), quem oculis uSurpare, nisi Praestantiores adeant hibliothecas Publicas, Oppido paucis contigit. Unum restat, quod meminisse non abhorrebit ab huius praefatiunculae consilio. Si ema es, non Vendax, lector beneVole, noli, quaeso, festinabundus negligere, quae ad calcem sese ibi Venditant, syllogas haud ubique Obvias tabularum, quae Vario Orbis terrarum situs delinea

io tibi ob oculos ponunt. Nam in his multa inesse, quae Lutetiis Parisiorum et Londini prodierunt quantivis pretii, in officinis et apud mercatores iam dudum diVendita, magno argento vix parabilia, Tu ipse, qui talia dignoscere et aestimare didicisti, optime intelliges. Hic mappae praeclaro artificio concinnatae, opera Danneii, udgii, indenii,

Chaucharili, Hartivorii, aciem oculorum tuorum non fugient. Has cum in illis terris peregrinaretur, aere emtas suo, semper fecit maximi beatus Gebharditus et ut nova adcrescerent ornamenta, recenitoribus adiectis, curavit sedulo. Caeterum duo adhuc ad auctoritatem bibliothecae huic selectissimae conciliandam addere haud igebit Solent elegantiores homines formosa puellas et amicas, quas de

pereunt, mundo Xornare muliebri, Comere, ungere, X-

polire quam nitidissime. Idem faciunt bibliophili, quippe qui libros, quos in deliciis habent, seminarum delicatu

larum instar exosculantur quotidie, ideoque ut quam culiislsima expolitissimaque sit externa illarum facies, studere solent impensius. Hinc nova propullulavit artificum suboles, pii codices scite punalcaios et malleatos accurate compinge-

488쪽

rent deaurarent et involucris obtegerent luculenter admodum et subtiliter laevigatis. Sordent iam membranacea integumenta, Vis nostris ura munditie et candore insigni

commendabilia. Quid mirum, idem cerni in hac quoque librorum collectione elegantissima piabet bibliotheca Gebhard tiana libros quam nitidissime compactos tantum non Omnes. Nam in illis exornandis perpoliendisque dominus illorum qui his mirifice delectabatur, nec operae Pepercit nec sumtibus. Atque in haud paucis Parisinos opifices, cum Barbovianas tractarent editiones aut splendidiora opera ibi impressa, certamen iniisse dicas cum Londinensibus, ut, quibus palmam tribuas, anceps haereas. In quibus, quae a Britannia Origines traxerunt, eminent integumenta corio bubulo, quod coriarius perdepsuit Russicus, confecta, mi ram prae se ferentia soliditatem, Odore nares Pungentia haud

ingrato englis cher histon bania, Russi ab Anglis simpliciter appellatur), id quod in te cedrii, apud antiquos

vermes et tineas abigentis, locum successit. Notata sunt in

catalogo Sigiis appositis Varia, quibus convestiti sunt libri,

Operimentorum genera. Tu er fruere, emptor festivissime his quoque ornamentis, quae fucum tantummodo adscititium esse item O, qui munditiei studet, cavillabitur. Sed aliud etiamnum libris compluribus accessit lenocinium ex eo, quod dominus, ut erat rei literariae et quae ad librorum auctorumque fata pertinent perscrutator diligentissimus, cο-dicibus lus quam sexcentis in rima Dagella a bibliopogo inseria adspersit notula haud contemnendas, manu, quaerat dexteritate, pura et ad legendum ervolutantes invi-ianie ita eXaraias, ut, qui sapit, his carere nolit. Habes, lector beneVole, quae ne nescires Tua resernarbitrati sumus. Noli vitio nobis Vertere garrulitatem, qua

facile risum OVere possit, senilem Dandum hoc esse Putavimus amico, quem mox ad sedes beatorum nos sequuturos esse et speramus et confidimus. Nec Puto, mole

stum illi erit, si quis earum rerum, quae hic aguntur, Seu'sus ad illuna pervenire possit, nos haec scripsisse. HaVecandidissima animal

Dedimus resilae pridie Calend. Ianuarias I 833.

SEARCH

MENU NAVIGATION