Opuscula anatomico-chirurgica

발행: 1707년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

ANEVRVS MATIS DISSECTU 339 somnia optabam ego, an sincera confessione firmaret. Interea dum dubium solvat, quod

utrumque vexat, quasi excusso somno rem auditu horrendam , visu miserandam, reapse deplorandam, ut nuper acta est, ea fidelitate referam, quam apud Te decet,&alii exspectant, quorum precibus ad scribendum aliud agens accessi. Hieronymus de Rogghiere Vir honesto loco natus, aetate consistente, Neapolitani coeli soboles, incola habitu corporis mediocri, sed sicco, ad melancholiam vergente, ex praegresso inordinatae vitae cursu, turbatior solito, sive consuetudine solenni ductus, Phlebotomiae auxilium debita hora advocavit, nihilque mali metuens, securus rerum suarum

insperatae sortis, imperito barbitonsori ludibrium debuit, qui pro quiescente brachii de tri vena , pulsatilem ejusdem scalpello tetigit. Error profecto plurium excidio nobilis,& infelici exitu, quem cui ascribas, non facile divinaveris. Solius enim Barbitonsoris culpa perpetuo id evenire non auguror, qui duplici

utrinque ligatura ita secandam venam ut plurimum constringit, ut loco moveri, lanceolamque subterfugere, quam felicius adhibent horum locorum incolὰ sit difficile. Crediderim una culpae parte teneri aegrum, naturam

altera Hanc quidem duplici de causa, sive

quod eas in brachii cubito venas facile fugi

entea

602쪽

s o HISTORIA NATOMICAentes condideri sive quod arteriam fecerit eminentiorem justo, venae propiorem, quae pro hac expedito fuco se Phlebotomo ingerat. Egrum vero levi quocunque brachii lexu spem operantis subinde fallere extra novitatem est Quam litem inter se componant quorum interest, & vel fato, hominum acta frequentius intervertente per me scribant, vel subitam casias malignitatem accusent, in melius successuram, si tam in potestate nostra esset, fata eorrigere , quam advocare. Infelix arteriae vulnus quid subsequutum sit, sine interprete quivis intellexerit. Muratam enim exterioris cutis plagam, ibique relictam arteriam necessario impetuosa arterio si sanguinis eruptio ista vicinas musculorum cavitates comitabatur, ex qua solitus tumor emersit, quem Aneurysma Graecorum Medicorum filii Arabes Aporysma, Latini apertiori nomenclatura, licet strietiori arteriae dilatationem appellant. Non

aliud tristius malum mortales VeXat, quam cruenta harc partium distentio exiguo velo praesentem animam tegens tacito commeatu brevi

exituram. Non disputabo hic operosius, an eum apertione cutis arteria divisa verum possit explere Aneurysma, quum ejus generis dubia institutae historiae metam transcendant. Rem tamen brevi verborum textu perstringam. Ierio id negaverat Io Baptista Sylvaticus, im

proprieque Aneurysma dictum duplici ratio

603쪽

ANEVRΥSMATIS DISSECTI s Inis momento firmabat, partim quod occlusionem cutis requirat Emborysma proprium , ut retentus sub ea sanguis in tumorem elevetur, partim quod aliud nomen non invenerit, quo proprie signetur Verum sumcit Veterum auis ctoritas, apud quos nominum stabat arbitri- una, nascendi jus, ut in appellationis legitimae participationem Aneurysma nosstrum vinis dicem. Non ibo inficias, ne pron uat sanguis, cutis necessamam occlusionem, sed artificiosam ligaturae beneficio sufficere, ut intra cavitatem contineat cruorem , audacter urgeo.

Unde aliam nomenclaturam apud Authores non invenit, quia aliam non merebatur, ut silentio involvam propriam Viri docti confesso. nem, qua dum eadem cum aliis curandi meis

thodo subjecit, ejusdem esse conditionis nominisque probavit. In Phlebotomia nostra quid sit factum, non adeo sum certus Visa tamen cutis consolidatio, cicatrix inducta, ulcere arteriae superstite, a quo Aneurysma Verum excitari disertis verbis Libro de umoribus tradidit Pergamenus, suoque damno X- pertus est homo noster ppe intumuit in Omnem fere mensuram brachium, laturalis partium compages ob irrumpentem sanguinem amplius discussa. Exilis primo, ut sit, eminentia tractu aliquot dierum in majorem excre-Vit, proque aetate deinceps incrementum sumpsit, donec mensium aliquot curriculo totum cubita

604쪽

cubiti dextri radiique ampleXum comprehen disset, ita volente spirituos1 sanguinis vehementiori impetu effusa angustos viarum meatus strenue expandit perpetuo circuitu in proclivia deponitur Nihilominus, quanquam irruenti pedetentim cruori cesserint vasorum membranae suspicari licet, longiori extra vassuum mora, corruptum sanguinem simili putredinis communicatione vasorum membrorumque Vicinorum amplitudinem auxisse, quod evidentius ad oculum dissecto apparuit. At vero an recto tractu tumor initio eXortus, secundum arteriae longitudinem processerit, an ad aliam formam se composuerit, discerni a nobis accurate vi potuit, qui injectis jam extremis vinCulis, a quibus naturalis Aneurysmatis figura subinde mutatur, accessimus Sectionisi quae fides, ibi aequalem formam judicavimUS,&interiorem quoque cavitatem eo modo deductam, ut eXteriora in tumidam eam faciem

elevaret Neque a rotundo discedere debuit hic tumor, si aliquod precium authoritatibus, judicio statuimus Paulus enim Egineta prinoeps, Ingularis veri Aneurysmatis Conditor, ruptae arteriae indubitatum signum stabilivit si rotundus fuerit tumor, in summo cutis sine strepitu existens Quae etiam Felicis Plateri fuit sententia, felicissimi Helvetorum Archiatri, ob paternam amicitiam merito nobis laudandi Fulcit authoritates invicta ra

tio.

605쪽

tio, quam aequalis distentionis modus sponta

suggerit. Enim vero , ut musculorum caro investientesque membranae, ut continuum cutis stragulum, rotundo aspectu tumeant, per omnium cavitatum secreta, vasorum inaequales ductus, interiorum corporum tortuosos

flexus diffundi debet liber sanguis, & veluti in-

farciri, quod ab arterioso cruore intra tunicas duriores clauso frustra speraveris. Quo pacto enim aequali modo inflata vasa, dilatata inaequalem partium cutisque ambitum impleant, a contrariae opinionis fautoribus velim discere, qui male, mea sententia, in tumorum classem ex Galeno ideo arterias dilatatas aseiseunt, quod cutim secundum omnes latitudines X- tendant. Quod si aequalem arteriae distentae rotunditatem, non braChii totius, explicave rint, nihil contrarii in eadem cymba navigabimus. Et hoc sensu veteres interpretor Interea dum hanc intra brachii tumentis limites fabulam agit arteria, ad hominem suum delata fama certis turbati ordinis experimentis fidem fecit Urgere dolores, si stuare braChium. Exhorrescere insolita aegrotus, futura anxius timere. Somnus interruptus noctem turbabat, nec inductas Titan dabat Frequentes insuper a putrido sanguine fumi ad sedem

cordis principem elevati febrem accendebant, pulsus numerosos concitabant, totam oeconomiae corporis vim prorsus instingebant.

606쪽

s HISTORIA ANATOMICA

Totius color mutatus, prostrata edendi voluptas vitam invita fastidiebat praesentium pertaesus. Ubi nunc, inquit, pristinum robur, ubi agiles lacertorum motus Periit heu antiquus splendor, speratos membrorura fructus fata intercipiunt. Aliena manu S praeconcipio, dum dextram defleo, clugentem

fratris adversa sinistram intueor. o momentores meae sunt, ut mortem morte aCcersam, qui acerbiorem morte vitam aestimo. Eo perii remedio, ex quo quaesiveram salutem, vitae fons exitio stetit. Quid ignes Vesaevi fugiebam, ut igne perirem, quid terrarum aperta ora, ut interris occiderer, quid totiens fulmina Iovis horrui, ut fulmine citius animam exspirarem, quid ferrum Celtarum timui, sociorum sanguinem deploravi, qui levi punctura, occulto sanguine inglorius occumbo Eripite hanc animam Dii mortales, qui brachium tentastis,in utriusque exitum maturate, qui alterutrius voluistis, vel si parvis incipere sit animus, statuite in hoc brachio egemplum, quod interitum urget, vobisque sectione vindicate, quod vestrum sectione voluistis. Movit vox querula astantes aegri curae admoto S, ut doloris magnitudinem ad familiam Asele piadum deferrent, quae serio tandem de affectionis miserandae remediis cogitaret, neque enim amplius morae esse locum in ancipiti A-neurysmatis statu Tardior visa cogitatio eX-

tremi

607쪽

ANEVRΥSMATIS DISSECTU s stremi gradus, qui periculosum fecerat ex vulgari. Nam si sanguifluos inter tumores , minus secum discriminis trahunt illi, qui partibus distentis insident, amplitudine minores,ut sine

magno damno secari possint, .separari,

quippe quorum ortus notus est, XitUS. Quo titulo infamia sunt inguinum, colli, gutturis capitis quaecunque Aneurysmata apud Paulum, Aetium, Haly Abbatem, ut jectoris, certum secum trahenta eXitium , quae non ausus est tangere Anatomicorum aevi sui summusGabriel Fallopius, Vidio teste, Hec post eum Paraeus, nec Ioannes Riolanus, nec Leydensium Chirones in Ioannis Elemanni tristi funere, quod intacto tumore, me prati sente, ibidem extulerunt. Nec cordatissimus alioquin Marcus Aurelius Severinus rustico illi manum medicam

applicare sustinuit, quem elapsis retro mensibus vidimus simul, tetigimus. Non denique sectionem a Thrasone quodam propositam in casu simili approbare voluit Mellanae Petrus Castellus judicio singularis, doctrina praecellens. Adeo a partibus laesis dependent auxiliorum differentiae, quas qui neglexerit, frustra in Doctoris testimonium demissam togam gestat, quam dignori mereretur titulo, si tam

morbos posset curare, quam curationem persuadere. Faciliorem medendi viam artus pra

bent, quicunque sine vitae periculo separandi primum, mox ligandi, demum urendi, vel se-

να candi

608쪽

s 6 HIs TORIA ANATOMICA.candi patiuntur discrimen, praesertim si curri

ipsa affectione curatio incipiat, extra damni aleam judicant eruditi. Addo, si arteriarum canales adeo pateant, ut sine largiori sanguinis effluvio, intactis nervis tendinibusque separari queant, quo statu laesis arteriae ne intumescerent quidem, ut in Methodo testatur Galenus egemplo agrestis Iuvenis, cujus post ligaturam arteria velut in gibbum elata pro vena innoxie ab imperito secta fuit, sectione transversali emplasticoque medicamento brevi fanata. dem subitane auxilii genus si initio vulneris elegisset praesens barbitonsor, nunquam meo judicio ad tumoris necessitatem devenisset, sed vel solo vinculo, vel vasis praecisione, Vel emplastica virtute fluentem simul sanguinem stitisset, Emborysimum vitasset, ea enim in rem

praesentem remedia uno ore inculcarunt Galenus, aulus, Abensina, Haly Aquapendens, Sylvaticus, Hildanus, hujus commatis alii, siquidem laesae arteriae conditio ea permisisset. Caeterum factus jam temporis diuturnitate tumor auxilia generosa respuit, dumque debita consideratioue scrupulosius disquirerentur singula, inter consultandum periit consultanc sinis, captus Saguntus, dum Romae deliberarent. Nulla equidem Medicoru ut arbitror culpa, quorum saepius perspecta fides. In perniciem conspirarunt his insciis laesae arteria depressior

situ i musculorum tellturae arctius implicitus,

ut sita

609쪽

ut sine magna utriusque cruoris actura,

chordarum laesione , nervorumque intercurrentium offensa, imo supervenientis gangraenae subitaneaeque necis periculo, caveri nequiverit, dubio accedente vasorum loco qui pro subjectorum diversitate varius esse consuevit. Haec piae ter prudentia est in gravissimis morbis nataturae subinde exspectare arbitrium, quam anteVertere, praesertim ubi majores exceleritate, quam mora imminent noXae. Scilicet praeterita emendari non possunt, futura incerta

quamvis ex cujusque affectu sperari. Id quod domestico circa rem similem exemplo didicerant ortum enim non ita pridem Neapoli in pectore cujusdam Aneurysima, X dilatatione, ut non fallaci conjectura assequor, quum rardantem dubitantemque forte praestolaretur Chirurgum inter primos loci omnino numerandum, ponte sua ad interiora inter dubia consilia, lanxia pharmac , recellit, nullo aegri incommodo, nisi quod per μετάςαm crassior translatus sanguis, dorsi spinas ad gibbrim curvumque ingressum flexerit. Non omittebant

tamen, quamvis a seetione abhorrerent, omnem lapidem movere, ut Xterni partim ,

partim internis, vel sanguinis augmentum inhiberent, vel dilatatas arteriae tunicas constrinis gerent. In quem finem inter alia remediorum genera ustionem Arabicam Hippocrati, Dioscoridi, dc Alpino olim celebratam ab inge

610쪽

s 8 HISTORIA ANATOMICAnioib Severino, tanquam ab orco feliciter revocatam lubens subiit, ex qua sane magna

sibi omnes promittebant, qui alias ejus idorant effectum, neque de eventu desperassem ego, qui non semel miracula in umoribus sciretiosis, gummatibusque syphiliacis inde enata apud eundem faeculi Chironem observavi. Lentus quippe, sed rarus & exilis in tenuibus solisque filis Dioscorides oleum addebat ad augendum incendium accensus ignis, discutit simulo tanquam aliud agens absumit. Verumtamen aegroto iteratum usum detrectante

alio diverterunt medentium studia, sive novitas insoliti instrumenti, sive dolores acutiores terruerint ustionem finire malentem , quam exspectare hac in re arbitrio, decumbentis voluntati aliquid datum. Cui dum velificarentur, cito pede mensium duorum decurrit spatium, quo aucti cum Aneurysmate putredines, doloris auxere vehementiam, iebrium calorem. Iamque eo processerant cuncta , unde gradum referre dissicile, nulla in medicaminibus ope, nec in ustione spe majori. Unum supererat partis exitium, sed totius auxilium, quod patiens morbi, sed dolorum impatiens ipse urserat, brachii nempe jam inutilis decurtatio, in quam faciles consensuerunt Medicorum voces consilii necessitatem pervidentes, non enim depressum adeo male vastum Aneurysma amplius tentari, neque sine

SEARCH

MENU NAVIGATION