장음표시 사용
151쪽
rem Religionem tutati sunt, harum Exercitationum Capite IV. commendavimus merito; neglectos vehementer doluimus, quippe qui eximie faciant ad demonstrandum consensum, qui inter praecepta veterum de disciplina morum ossiciaque ac sententias illius Religionis reperitur Et tamen aperte fatemur, nisi quis ad istam comparactonem judicium adhibeat, animumque ab omni in credendo levitate alienum, periculum esse, ne turpissimis fraudibus deludatur; non quod ipsi Patres, qui dicuntur Ecclesiae,
viri boni' pii. Iustinus Maror, Clemens Alexandrinus, Theophilus, Eusebius, Theodo-
retus, volentes scientesque falsa pro veris nobis
venditarint; sed quod ipsi, dolo alieno capti,
alios secum in eundem ducant, aut imprudentes ducere saltim possint, errorem. Nemo enim est in eorum scriptis vel mediocriter versatus, qui ignoret, quantum illi tribuerint Carminibus, Sibilinorum titulum mentientibus, quantum He- Catae , Eupolemo, Artapano , Aristeae seu Artitaeo, sub quibus, ex remotior Antiquitate Graeca desumtis plerisque , nominibus latere mendacer aliquem Judaeum Graeciensem , ad
que ex Alexandrina Synagoga Graecis Litteri, eruditum Doctorem, si post Philonern Heren
152쪽
olim, suspicati sunt Viri maximi, Josephus - sius caliger' Richardus entis ius, nihilominus tamen huic Virorum pari haud inferior Hugo Grotius, aliique in adserenda puriori Religione operam dum ponerent, turpi raude Judaica sese post veteres Scriptores Christianos deludi sunt passi Sed non est, cujus in hoc genere impudentia, dicamus, an ingendi arsin licentia incredibilis plures, homines etiam eruditissimos perspicacissimos , circumvenerit, quam AR Is TOBULUs, origine Judaeus, disciplia a Philosophus, secta Peripateticus: Quod nostra nos auctoritate sola non adfirmamus, non nostris opibus subsidiisque tantum instructi defendimus, sed summi LUDOVICI-CAsΡARI VALCKENAE-Rn. Est hujus Viri, quem nihil latebat in Litteris
Graecis, nec quae sacrae dicuntur nec quae prosanae, inedita Dissertatio dein stata vom in o J UDA Eo, Scriptore Commentarii in Legem Mo sis, ct conditore versuum sub nominibus Lini, Homeri, aliorum, fidei nostrae credita a Valchenaerii Filio , urisconsulto clarissimo
JANO VALCKEN AERIO, quam Dissertationem, post absolutam in qua versamur Callims taurum Pragmentorum editionem, Opu quidem posthumum sed consummatissimum, cum Historiae Maccabascae eteri Epitome Graece
153쪽
Latine, publicae luci donabimus. In hac
igitur Dissertatione Valchenaerius argumentis invictis demonstravit id, quod mirum est a nemine, si ab uno sorte schenbachio discedamus, suum aut animadversum aut in m picionem Osatum. JUsTINUS MARΤYR, tum in Libello de Monarchi , tum in Cohortatione ad Graem
plis probaturi, quam vere Gentiles, praesertim Poetae, de uno Deo de Propidentid, des
silii Di, in , de cultu Numinis ac sacrisiciis,
scripserint, pleraque eadem proserunt loca illa etiam reperiuntur apud THEOPHILUM AN TIOCHENUM, EUrEBIUM, THEODORE, TUM alios. Quid ergo An haec loca velut classica fuerunt, , ut millena alia, praeceptorum moralium instar, in Antiquitate habita laudata, omnium ore celebrata Minime. Si pauculos versus excipiamus , ne a Plutarcho quidem, de eodem quamvis argumento saepius disputanti atque in laudandis Poetarum locis uberrimo, illa memorantur, neque in ditissimo talium rerum Mutiliis in Thesauro Ioannis Stobaei Florilegio, reperiuntur. Latuerunt scilicet omnem Antiquitatem l Unde igitur eos
habuerunt Iustinus , Clemenset An ipsi con-snxerunt Minime etiam Sed fuit illis in mani
154쪽
bus ARIs TOBULI Commentarius in Legem
mentario id agebat PhilosophuS Judaeus, ut veteres scriptores Graecos cum Legibus Judaicae Religionis divinis compararet; in Ptolemaeo Philometori, apud quem' ipse' tota gens Judaeorum aliqua valebant gratia, persuaderet, Gentiles optima quaeque , quae de Religione docuissent, ex divinis Hebraeorum scriptis hausisse. Ita in suos Libros suaque Carmina transtulisse. Id autem ut apertius esset magisque,
uti existimabat, omni dubio Vacuum, Veritus
haud est, pro innassi fingendi licentia, & quis
Judaeorum in hisce, quis Graeciensium praeseristim Alexandrinorumque fertile, aut auda potius, ingenium ignorat Τ versus Homeri Hesiodi Tragicorum etiam, Aeschyli, Sophoclis, Euripidis, quinin Comicorum, Menandri Philemonis, Diphili, nonnullis mutatis, demtis, additis, si interpolare, ut a Judaeo aliquo, in Libris Mosaicis versatissimo, potius quam ab homine Gentili scripti viderentur. - Haec, quae nos brevissimis verbis indicamus, Valchenaerius, immensa eruditionis copia luculentissime quondam demonstravit: Atque illud est,
quod aiebat in Diare Eurip. pag. 3 daeis
155쪽
se daeis cur hanc fraudem fletorum Orphico- rum aliorumque versuum imputari malim, , quam Christianis, exemplo mendacis Judaei, nitar aliquando demonstrare, qui si hominesis etiam primarios decepit, quid de aliis eritis existimandum Τ Verum miretur quisquam, quo tendat hoc nobis exordium, qui de Loco Plautino , non de Iustino nar re aut Clemente Alexandrino, multo minus de Arsobulo aut mendacibus Judaeis eramus disputaturi Uerbo dicemus Quum ad Litteras Graecas animum primum applicare-inis adolescentuli, elici casu nam ejus tempo
ris semper cum voluptate quadam recordamur in manus nostras incidit ΤΟBAEU GR. ΟΤΙ Α-NUs Atque, uti tanta verissimorum praeceptorum copia, oetices dulcedine condita, non
poterat non perplacere, ita Prologomena Grotiana legentes hac praesertim delectabant novitate gratissima, quod Gentiles tam diserte, tam perspicue, scripsiste docerent talia, quae non nisi ab hominibus, Religione revelata initiatis, exspectanda viderentur. De his, quum ista jam aetate ad Valchenaerium scriberemus, monuit nos Vir Magnus his verbis: Quae, tanquam Sophoclea e Christianis Scriptoriis bus rotius nobis adnumerat, ' ταῖς λη-
156쪽
se μιν in ἐς , εος &c neque Attica sunt, , nedum Sophocle digna Totum locum spu- , rium in fictum demonstravit R. BENT LE-- in D. ad D. Millium pag. 12. 3. - , Istiusmodi loca, a Christianis vel homine po- ius Judaeo conficta, multo plura supersunt, D quam vulgo solet existimari. Istis talibus, capitalia hominum ingenia se passa sunt de- se ludi.' Et revera, his monitis Valchenaeriani eXcitati, animumque attendentes, fraudem
hominis minime Attici perspeximus; in perlecta de Aristobulo Disteriatione omnino sic cen
semus, Justinum Martyra, Clementemque Ale-Xandrinum, forte & Antiochenum Theophilum, Commentariis Aristobuli, saepius non nominati, qua forte in re una culpandi sunt esse usos, sed fide bona; inde exscripsiste loca, quae ad vindicandam novam Religionem aptissima videbantur illos autem, qui Triumviros istos secuti
sunt, recentior aetate. Theodoretum atque
alios, Alexandrinum Clementem eadem fide bona exscripsisse, qua is Aristobulum. Igitur, cum jam Speciminis hujus id esset argumentum , ut locum Philosophicum, qui est de Diuin in cetiratos indicti, tractantibus Prologus Rudentis Plautini telae nostrae velut stamen esset quoddam partibus minus redite
157쪽
suncti videremur , si celebratissimos sub Tragis corum Comicorumque nominibus servatos locos omitteremus, Plautino tam similes, ut hic inde derivatus censeri posset Illos itaque haud negligernus, sed ita memorabimus, ut lateamur, minime inde probari sententiam, quam caeteroquin verissimam existimamus, nullum esse in disciplina morali praeceptum, nihil de Deo, demente nostra, de Providentia certum, quod a sapientioribus inter Graecos haud uerit dictum aut perennibus etiam litteris consig
Quinque omnino sunt loca, quae in hoc censu agendo spectanda sunt, Mea quidem praecipua
omnium eorum, quae in isthoc genere vel Aristobulus, vel quisquam alius ex Alexandrinarum fraudum opificina confinxit tria nimirum de cerid minis in sceleratos indictu F de bonorum praemiis, quae conveniunt cum Plautinis jam ante tractatis duo de inutilitate sacrisiolarum, de inani statuarum cultu, ac de an impiorum Religione, quae cum ultimis Prologi ve sibus conspirant. Primus locus decem, undecim, vel tredecim est versuum, nam saepius in laudandis Veterum versibus mirus est Scriptorum Christianorum dissensus, quos Philemonidus TiNU MARTYR in Libello de Monam
158쪽
ehis pag. 38. d. nov. Bened. Diphilo tri
buunt CL ΕΜ EN ALEXANDRINU SI M. Lib. V pag. 6o5. pag. 72I. d. Poti. ex Clemente Alexandrino EU SEBIUS ra . Euang. Lib. XIII. Cap. 3. pag. 683. tum etiam ΤΗΕ ODORE TU Therap. Serm. I. pag. 88 89. quibuscum cons. GROTI Us in Proleg ad Stobaeum pag. 22.
Nemo facile, liqua judicandi facultate praeditus, haud sentiet, esse in his versibus, quae scena Atticam seu Philemonis seu Diphili ingenio sint digna, alia quae sermonem Judaeorum
159쪽
is LOCA VETERUM. a 39fum Graeciensium seu Linguam Hellenisticam
sic redoleant, ut scripta esse nequeant nisi ab eo, qui Hebraeorum Libros Graece versos legerit Et primo quidem Versus quintus,
germanus est veteris alicujus Poetae foetus, quippe quem haud appellato auctore, laud vit LUTARCHUs ais Colotem omo ILOpp. pag. 12 . . cujus plura jam attulimus verba preMAEL pag. 114. - Tertius versus,
quam alienus sit, quam toti sententiae incommodus, quivis per se ipse intelligit: Quare &cum omissus sit a Clemente Alexandrino, neque eum habeat Theodoretus , probabile existimamus, illum perperam in Codices Iustini Martyris e margine irrepsisse Is autem hac iterum parte Clemente Alexandrino Theodoret potior Videtur, quod sextum' septimum versum huic Comici isti eximatin alteri inserat loco, quem Sophocli assingit. Jam tribus hisce versibus resectis, nihil in reliquis, usque ad decimum, supererit, quod ab antiquo Comico prosectum censeri nequeata
160쪽
Postrema illa vim habent Comicam Graecos. que imitati Latini asyndetis in ejusmodi Imperativis cumulandis frequenter sunt s. ΤΙ- Mus apud VARR. de L. Lat. Lib. VI pag. 79. Cape, cia' , lude, come, conde, ad quem locum alia ex PLAUTO attulit Ill. J. . SCALIGER, haec praesertim Pseudoli quae ex hilemonis vel Diphili verbis expressa
propemodum credamus, est. I. c. v. v. p. - - rape, clepe tene harpaga,
Bibe, es, fuge. Hoc est eorum opus. At vero, uti priores Fragmenti, quos modo ponebamus, sex versus nihil prorsus habent, in quo phrasin Hellenisticam deprehendas, aut hominem Judaeum vel leviter suspiceris, sic contra Omnes, qui sequuntur, conficti sunt ab eo, qui a purpura veteris Comici colorem quoque, seu potius idem, panno, quem adsuebat , se conciliare posse putavit.